CONTRA IMPUGNANTES

 Prooemium

 Pars 1

 Pars 2

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Pars 3

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Pars 4

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Pars 5

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

Capitulus 3

Quomodo falsa confingunt in diffamationem religiosorum et primo eos dicendo pseudoapostolos.

Corpus

Iam restat videre, quomodo in diffamationem religiosorum falsa confingunt.

Et quia, ut diximus, ad conterendum est cor eorum, ut dicitur Isai. X, 7, non sunt contenti quaelibet mala confingere, sed gravissima, quibus eos suspectos reddant, et hominum societate indignos et omnibus odiosos, et ut eos sua detractione plenius opprimant; eis imponunt mala illa quae in ecclesia pessima inveniri possunt et secundum eius initium, ut in primitiva ecclesia, et secundum eius progressum, sicut secundum tempus quod nunc agitur, et secundum eius terminum, sicut erit temporibus Antichristi. Dicunt enim, eos esse pseudoapostolos, qui in primitiva ecclesia vituperantur. Dicunt eos esse fures et latrones et penetrantes domos, quales per totum tempus ecclesiae sunt cavendi.

Dicunt eos nuntios Antichristi, novissimorum temporum pericula procurantes, quales in finali ecclesia sunt timendi.

A quibus tribus eos per ordinem defendamus.

Et primo quantum ad hoc quod pseudoapostoli dicuntur. Ut ergo appareat quam fallaciter hoc nomen religiosis imponant; quid hoc nomine significetur, videamus.

Inveniuntur enim in sacra Scriptura multa quae ad idem pertinent, sicut pseudoprophetae et pseudoapostoli et pseudochristi; quae omnia in falsitatem sonant, et ad idem pertinent, unde de eis idem est iudicium: quod patet ex hoc quod habetur II Petr. II, 1: fuerunt et pseudoprophetae in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces.

Prophetae autem et apostoli officium est ut sit mediator inter deum et populum, verba dei populo annuntiando, sicut habetur II Cor. V, 20: pro christo legatione fungimur tanquam deo exhortante per nos.

Unde ex duobus dicitur aliquis falsus propheta vel falsus apostolus. Primo ex hoc quod a deo non est missus, prout dicitur Ier. XXIII, 21: non mittebam prophetas, et ipsi currebant; non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant. Secundo ex hoc quod verba domini non proponunt, sed falsa de suo corde confingunt: unde in eodem cap.

Dicitur: nolite audire verba prophetarum qui prophetant vobis, et decipiunt vos: visionem cordis sui loquuntur non de ore domini. Et Ez. XIII, 6, haec duo tanguntur: vident, inquit, vana, et divinant mendacium, dicentes, ait dominus, cum dominus non miserit eos. Et additur tertium, quod ad pertinaciam falsitatis pertinet, cum subditur: et perseveraverunt confirmare sermonem.

Unde, cum ieremias quasi falsus propheta condemnaretur, haec duo a se removit, Ier. XXVI, 15, inquiens: in veritate misit me dominus ad vos, quantum ad primum: ut loquerer in auribus vestris omnia verba haec, quantum ad secundum.

Et haec duo in novo testamento pseudoapostolos constituunt: videlicet quod non mittuntur a domino, et quod falsam doctrinam disseminant. Intelliguntur autem a domino mitti, etiam qui a praelatis ecclesiae mittuntur: unde Augustinus ad Orosium: apostolus interpretatur missus. Apostolorum quatuor sunt genera: a deo; a deo per hominem; et per hominem tantum; et ex se. A deo, sicut Moyses; a deo per hominem, sicut iesus Nave; per hominem tantum, sicut nostris temporibus multi favore vulgi in sacerdotium subrogati sunt; ex se, sunt ipsi pseudoprophetae.

Et postea subiungit: illum cognosce missum a deo quem non paucorum hominum laudatio, vel potius adulatio eligit; sed illum quem vita et mores optimi, et apostolicorum exactio commendat sacerdotum.

Quod etiam pseudoapostoli dicantur illi qui doctrinam haereticam disseminabant, patet ex hoc quod habetur in Glossa ad Gal. I, 7, super illud, nisi sint aliqui qui vos conturbent. Glossa: hi erant pseudoapostoli, qui dicebant aliud evangelium esse, et aliud legem Moysi: et Marc. XIII, 22, super illud, exurgent pseudochristi et pseudoprophetae etc. Dicit Glossa: de haereticis accipiendum est, qui contra ecclesiam venientes, se christos esse mentiuntur: quorum primus est simon magus, extremus Antichristus.

Ad hoc autem quod aliquis non missus praedicet, vel falsam doctrinam proponat, ex aliqua mala radice movetur: utpote vel ex avaritia lucrum quaerens, vel ex superbia seu inani gloria. Contingit etiam huiusmodi homines gratia dei desertos per multa vitia diffluere et magna et parva. Non tamen ex omnibus his radicibus vel huiusmodi vitiis dicuntur pseudoapostoli vel pseudoprophetae: quia non omnis qui propter lucrum praedicat vel propter favorem mundi, pseudoapostolus est; alias non esset differentia inter mercenarium et pseudoapostolum.

Qui enim aliud quam fructum animarum et honorem dei per praedicationem quaerunt, mercenarii dicuntur, sive vera sive falsa annuntient, et sive missi et sive non missi; sed pseudoapostoli vel pseudoprophetae dici non possunt nisi quando non sunt missi, vel falsa annuntiant. Similiter etiam non omnes peccatores qui verbum dei annuntiant, vel sacramenta ministrant, sunt pseudoapostoli vel pseudoprophetae.

Veri enim praelati sunt veri apostoli, qui tamen peccatis exigentibus interdum peccatores inveniuntur.

In hoc ergo detractorum, contra quos agimus, insipientia sive malitia ostenditur, quia religiosos pseudoapostolos vel pseudoprophetas nominare praesumunt ex quibusdam signis, quorum quaedam peccata levia sunt, quaedam vero gravia, non tamen ad duo praedicta pertinentia: utpote quia quaerunt honorem proprium, quia quaerunt de inimicis vindictam, et quaedam alia huiusmodi: quae etiam si omnia congregata essent in aliquo homine praedicante, non tamen eum pseudoapostolum constituerent vel ostenderent, dummodo vera praedicaret, et missus.

De falsitate autem praedicationis nihil proponere audent. Sed de hoc quod dicunt eos praedicare non missos, quod ad rem pertinet, quam inaniter dicant, patet ex his quae supra dicta sunt, cum de eorum praedicatione ageretur. Unde relinquitur in hoc eos esse mendaces, quod eis tantum crimen imponere praesumunt, religiosos, pseudoapostolos nominando.

Possent autem eadem astutia vel ipsimet vel quilibet alii de simili crimine infamari.

Cum enim pseudoapostoli multa egerint quae etiam alii peccatores agunt, et interdum etiam iusti, licet ex alia causa, in promptu esset arguere: pseudoapostoli leguntur hoc vel illud fecisse; unde et illi qui hoc vel illud faciunt, sunt pseudoapostoli reputandi. Sed in hoc argumento manifeste vanitas inveniretur, ut ex dictis patet.