CONTRA IMPUGNANTES

 Prooemium

 Pars 1

 Pars 2

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Pars 3

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Pars 4

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Pars 5

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

Capitulus 7

Quomodo bona religiosorum pervertere nituntur et suspecta ostendere.

Corpus

Nunc ultimo videamus, quomodo bona religiosorum, quae negare non possunt, nec mala esse asserere, utpote orationes, ieiunia, miracula, et huiusmodi, pervertere nitantur et suspecta ostendere, occasione accepta ex hoc quod in quibusdam Scripturae locis aliqui perversi homines huiusmodi operibus suam malitiam palliare dicuntur.

Dicitur enim Matth. VII, 15, de falsis prophetis, quod veniunt in vestimentis ovium: ubi dicit Glossa, quod in conspectu hominum similes sunt ministris iustitiae, dum ieiunant, orant, eleemosynas dant; sed non sunt eorum fructus, quia pro vitio eis reputantur; et infra super illud, multi dicent mihi etc., dicit Glossa: maxime cavendum est ab his qui propter nomen christi miracula habent: quae cum propter infideles dominus fecerit, monuit tamen ne a talibus decipiantur, putantes ibi esse invisibilem sapientiam ubi est visibile miraculum. Ex quibus ostendere volunt, quod nec ex virtutum operibus nec ex miraculorum signis sunt aliqui acceptandi.

Sed haec eorum sententia quam manifeste sit divinae auctoritati contraria, facillimum est videre, cum dominus dicat Matth. V, 16: videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in caelis est; Matth. Etiam XII, 33, dicitur, quod arbor ex fructu cognoscitur, bona ex bono, mala ex malo; dicitur etiam I Petr. II, 12: conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo quod detractant de vobis tanquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes - Glossa, vestram dignitatem - glorificent deum in die visitationis. Ex quibus patet quod ex bonis operibus in aliquo visis est acceptandus.

Similiter et miracula per aliquem facta eum commendabilem reddunt, et doctrinam ipsius: unde dominus dicit ioan.

V, 36: opera quae dedit mihi pater ut faciam sunt quae testimonium perhibent de me: et Marc. Ult. Dicitur, quod apostoli praedicaverunt ubique, domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Signa ergo testimonium et homini perhibent et doctrinae. Hoc autem non pro tanto dicimus, quin ab aliquibus malis aliqua virtutum indicia et miraculorum signa ostendantur; sed quia nobis tantum de manifestis iudicare conceditur. Unde si in aliquo bona appareant, manifeste ex his iudicandus est bonus, nisi alia manifeste mala ostendantur, ex quibus apparere possint illa bona indicia quae in eis apparent, non esse eorum fructus.

Unde Matth. VII, 16 super illud, a fructibus eorum cognoscetis eos, dicit Glossa: non a veste, sed ab operibus: quod de manifestis accipit. Et Rom. XIV, 3 super illud, is qui manducat etc., dicit Glossa: manifesta sunt quae non possunt bono animo fieri, ut sunt stupra, blasphemiae, furta et huiusmodi: de quibus iudicare permittitur nobis; de quibus etiam dicitur: ex fructibus eorum cognoscetis eos. Sed ea quae dubia sunt quo animo fiant, in meliorem partem interpretemur.

Auctoritates ergo quas inducunt, sic intelligendae sunt, ut quantumcumque in aliquo bona signa appareant, illis decipi non debemus, ut ex illis signis vel ad malum vel ad errorem aliquem pertrahamur.

Sed si aliquis qui non invenitur ad errorem pertrahere vel malum suggerere, credatur esse bonus propter opera bona quae ostendit, quamvis forte sit malus; non est in hoc periculosa deceptio, cum non sit hominum de occultis cordis iudicare. Unde II Cor. XI, 14, super illud, ipse Satanas transfigurat se in Angelum lucis, dicit Glossa: cum se bonum fingens, ea vel facit vel dicit quae bonis Angelis congruunt, etiam si credatur bonus, non est periculosus error aut morbidus.

Cum vero per haec aliena ad sua incipit ducere, ne quis post eum eat, magna vigilantia opus est.

Addunt etiam huic suae nequitiae, ut opera bona quae in religiosis respiciunt, hypocrisim nominent; quam gravissimum asserunt esse peccatum, in hoc Pharisaeis similes, qui domino eiiciente Daemonium, dixerunt: in beelzebub principe Daemoniorum eiicit Daemonia, ut habetur Matth. XII, 24 et Luc. XI, 15. Quibus similes sunt qui bona opera quae in aliis vident, statim ad hypocrisim referunt: unde dominus ad eos confutandos dicit si quidem ex fructu arbor cognoscitur.

In hoc etiam quam sit periculosa eorum assertio, facile patet: quia sic homines a perfectionis operibus retraherentur, si istud iudicium procederet; et in cordibus hominum confirmaretur quod propter opera perfectionis exterius apparentia aliquis esset hypocrita iudicandus; vel si etiam postquam perfectionis statum assumpserit, ex quocumque peccato commisso hypocrita diceretur, hypocrisi existente tam gravi peccato, ut dicunt. Sed hoc removet Gregorius 31 Lib. Mor. Super illud iob XXXIX, 16, frustra laboravit nullo timore cogente: ubi sic dicit: sciendum vero quia sunt nonnulli quos caritatis gremio nutriens mater ecclesia tolerat, quo usque ad spiritualis aetatis incrementa perducat: qui nonnunquam et sanctitatis habitum tenent, et perfectionis meritum exequi non valent; et infra: hos nequaquam credendum est in hypocritarum numerum currere: quia aliud est infirmitate, aliud malitia peccare.

Illi ergo soli sunt hypocritae dicendi ex sententia beati Gregorii, qui ea intentione opera perfectionis assumunt, ut malitiam suam occultius exerceant, et magis nocere possint; non autem illi quos contingit ex infirmitate peccare etiam post habitum perfectionis assumptum.

Epilogus.

Sic igitur divina auxiliante gratia malignorum detractionibus repressis, evidenter apparet quod nihil damnationis est his qui sunt in christo iesu, qui non secundum carnem ambulant, sed crucem domini baiulantes, operibus spiritualibus insistunt, carnalia desideria contemnentes.

Pateret siquidem locus multa replicandi contra praedictos detractores; sed eos divino iudicio reservamus, cum eorum nequitia possit esse omnibus manifesta ex his quae ex corde suo nequissime protulerunt, secundum sententiam domini dicentis, Matth. XII, 34: quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur. Si quis ergo emundaverit se ab istis, ut habetur II Tim. II, 21, scilicet eorum iniquitati non consentiat, erit vas in honorem sanctificatum, et utile domino, ad omne opus bonum paratum. Qui vero eis consentiunt, caeci caecos sequentes, simul cum eis in foveam cadent: a qua ut liberemur, haec dicta sufficiant, deo adiuvante, cui sit honor et gratiarum actio in saecula saeculorum. Amen.