CONTRA IMPUGNANTES

 Prooemium

 Pars 1

 Pars 2

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Pars 3

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Pars 4

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Pars 5

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

Capitulus 3

Utrum religioso liceat praedicare et confessiones audire.

Argumentum 1

Non solum autem impedire conantur ne religiosi fructum in ecclesia faciant per doctrinam, veritatem sacrae Scripturae aliis exponendo; sed, quod est perniciosius, eos a praedicationibus et confessionibus audiendis amovere conantur, ut nec sic fructum in populo faciant in exhortationem virtutum et extirpationem vitiorum: in quo etiam persecutores ecclesiae se ostendunt: unde dicit Gregorius Lib. 20 Moralium, super illud, quasi capitio tunicae etc.: hoc conari persecutores ecclesiae specialiter solent, ut ab ea ante omnia verbum praedicationis tollant.

Inducentes primo illud quod habetur 16, qu. I: alia est causa monachi, alia clerici. Clerici oves pascunt; ego, scilicet monachus, pascor: et 7, qu. I, cap. Hoc nequaquam, dicitur: monachorum cura subiectionis habet verbum, non docendi, vel praesidendi, vel pascendi alios. Praedicare autem est pascere populum verbo dei. Ioan. Ult.: pasce oves meas. Pascere oves est credentes, ne deficiant, confortare ut dicit glosa.

Ergo monachi, et alii religiosi, qui omnes monachorum iure censentur, praedicare non possunt.

Hoc etiam expressius videtur haberi 16, qu. I, cap. Adiicimus, ubi dicitur: statuimus ut praeter domini sacerdotes nullus audeat praedicare, sive laicus, sive monachus ille sit, cuiuslibet scientiae nomine glorietur. Item cap. Iuxta: monachos a populorum praedicatione omnino cessare censuimus.

Argumentum 2

Inducunt etiam auctoritatem bernardi super Cant., qui dicit: quod praedicare monacho non convenit nec novitio expedit, nec non misso licet.

Argumentum 3

Item. Illi qui pascunt populum verbo dei, debent etiam pascere necessaria subministrando, ut patet ioan.

Ult., super illud: pasce oves meas: Glossa: pascere oves est credentes ne deficiant confortare; terrena subsidia, si necesse est, subditis providere. Sed religiosi non possunt necessaria providere, cum paupertatem profiteantur. Ergo non possunt pascere verbo dei praedicando.

Argumentum 4

Item, Ezech. XXXIV, 2, dicitur: nonne greges pascuntur a pastoribus? per pastores autem, ut Glossa dicit ibidem, significantur episcopi, presbyteri, diaconi, quibus grex committitur. Ergo religiosi qui nec sunt episcopi nec presbyteri nec diaconi, habentes gregem commissum, praedicare non possunt.

Argumentum 5

Item. Rom. X, 15, dicitur: quomodo praedicabunt, nisi mittantur? sed non legimus missos a domino nisi duodecim apostolos, Luc. IX, et septuaginta duos discipulos, Luc. X, ubi dicit Glossa, quod sicut in apostolis forma est episcoporum, sic in septuagintaduobus forma est presbyterorum secundi ordinis, qui scilicet sunt presbyteri parochiales. Adiungit autem apostolus, I ad Cor. XII, 28, opitulationes, idest eos qui maioribus ferunt opes, ut titus apostolo, vel archidiaconi episcopis, ut Glossa ibidem dicit. Ergo nec religiosi, qui nec sunt episcopi nec presbyteri parochiales, nec archidiaconi, praedicare debent.

Argumentum 6

Item. In decretis dicitur dist. 68: corepiscopi tam ab hac sacra sede quam ab episcopis totius orbis prohibiti sunt: nimis enim improba eorum institutio est, et prava: et infra: nam non amplius quam duos ordines inter discipulos domini cognovimus; idest duodecim apostolorum, et septuaginta duorum discipulorum. Unde iste tertius processerit, ignoramus: et quod ratione caret, extirpare necesse est. Et ita ordo religiosorum qui praedicant et non sunt episcopi, qui sunt successores apostolorum; vel presbyteri parochiales, qui sunt successores septuaginta duorum discipulorum, debet extirpari.

Argumentum 7

Item. Dionysius in 6 capitul. Eccles.

Hierarchiae dicit, quod monasticus ordo non debet esse aliis praelatus, vel secundum aliam translationem, non est aliorum adductivus.

Sed adducuntur homines ad deum per doctrinam et praedicationem. Ergo monachi et alii religiosi qui iure monachorum censentur non debent praedicare vel docere.

Argumentum 8

Item. Ecclesiastica hierarchia constituta est ad exemplar caelestis, secundum illud Exod. XXV, 40: inspice et fac secundum exemplar quod tibi monstratum est in monte.

Sed in caelesti hierarchia Angelus inferioris ordinis nunquam exercet officium superioris ordinis. Cum ergo monasticus ordo inter inferiores ordines computetur, ut dicitur 6 cap. Eccles. Hierarchiae, non debent monachi et alii religiosi exercere praedicationis officium, quod est superioris, ordinis, scilicet episcoporum et aliorum praelatorum.

Argumentum 9

Item. Si religiosus praedicat: aut praedicat cum potestate, aut sine potestate.

Si sine potestate, ergo est pseudo apostolus.

Si autem cum potestate, ergo potest procurationes exigere. Dominus enim mittens apostolos ad praedicandum, praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum, ut dicitur marci VI, 8. Per virgam autem, ut Glossa ibidem dicit, potestatem accipiendi necessaria a subditis intelligit.

Hoc autem non videtur religiosis convenire ut procurationes exigere possint, quia sic ecclesiae plurimas procurationes deberent: ergo nec praedicare debent.

Argumentum 10

Item. Episcopi maiorem habent auctoritatem praedicandi quam religiosi, qui non habent curam animarum. Sed episcopi extra dioecesim suam non possunt praedicare, nisi requisiti ab aliis episcopis vel presbyteris, unde dicitur 9, quaest. 2: nullus primas, nullus metropolitanus, nullusque reliquorum episcoporum alterius adeat civitatem aut ad possessionem accedat quae ad eum non pertinet; et hoc idem habetur per multa alia capitula ibidem. Ergo nec religiosi, qui omnino dioecesim non habent nec parochias, praedicare debent, nisi forte fuerint invitati.

Argumentum 11

Item. Praedicator non debet aedificare super alienum fundamentum, nec gloriari in plebibus alienis, ad instar apostoli dicentis Rom. XV, 20: sic autem praedicavi evangelium, non ubi nominatus est christus, ne super alienum fundamentum aedificarem. Et II ad Cor. X, 15, dicitur: non sumus in immensum gloriantes in alienis laboribus.

Glossa: ubi alius fundamentum fidei posuisset, quod esset ultra mensuram gloriari: et infra non habentes spem gloriari in aliena regula, Glossa exponit de his qui sunt de alieno regimine.

Ergo illi qui non habent curam animarum non debent praedicare plebibus aliis commissis, sed fundamentum fidei in infidelibus iacere.

Argumentum 12

Ulterius autem ostendere conantur, quod, confessiones audire non possunt. 16, quaest. I, cap. Placuit: firmiter et insolubiliter omnes praecipimus ut aliquis monachus poenitentiam nemini tribuat.

Et cap. Placuit, dicitur, quod nullus monachorum praesumat neque poenitentiam dare, neque filium de baptismo accipere, neque baptizare, neque infirmum visitare, neque mortuum sepelire, neque quibuslibet negotiis sese implicare. Item cap. Interdicimus dicitur: interdicimus abbatibus et monachis publicas poenitentias dare, infirmos visitare et unctiones facere.

Etc.; ex quibus omnibus videtur quod monachis et religiosis, qui eodem iure censentur, non liceat confessiones audire.

Argumentum 13

Item. Rectoribus ecclesiarum praeceptum est: diligenter agnosce vultum pecoris tui, Prov. XXVII, 23, glosa: pastori ecclesiae dicitur: diligenter adhibe curam eis quibus te praeesse contigerit: agnosce eorum actus et vitia quae in eis inveneris, citius castigare memento. Sed non possunt agnoscere actus et vitia subditorum pastores ecclesiae nisi per confessionem ergo non debent aliis confiteri nisi suis rectoribus.

Argumentum 14

Praeterea. Extra. De poenitentiis et remiss. Dicit innocentius III in Concilio generali: omnis utriusque sexus fidelis, postquam ad annos discretionis venerit, omnia facta sua scilicet peccata, saltem semel in anno confiteatur proprio sacerdoti. Sed ille qui absolutus est a peccatis, non tenetur ulterius peccata confiteri. Ergo si aliquis alius quam proprius sacerdos posset confessiones audire et absolvere aliquem, ille non teneretur semel in anno confiteri proprio sacerdoti: quod est contra decretalem inductam. Cum ergo religiosi non sint proprii sacerdotes, quia non habent plebes sibi commissas, videtur quod non possint confessiones audire et absolvere.

Argumentum 15

Item. Fideles debent a propriis sacerdotibus sacramenta recipere, ut in decretali inducta dicitur. Sed sacramenta ecclesiae non debet ministrare sacerdos nisi digno: non autem potest scire aliquem esse dignum, nisi eius conscientiam noverit per confessionem. Ergo sacerdotes debent audire confessiones subditorum: et ita alii non possunt eos absolvere.

Argumentum 16

Item. In ecclesia non solum vitanda sunt mala, sed etiam occasiones malorum, sicut apostolus de se ipso dicit II cor.

X: ut occasionem amputem eorum etc.; sed si aliquis posset alteri confiteri quam proprio sacerdoti, multi possent dicere se esse confessos, et sic inconfessi ad sacramenta accedere; nec possent arceri per proprium sacerdotem, latentes sub praetextu confessionis aliis factae. Ergo hoc nullo modo debet esse in ecclesia, quod religiosi confessiones audiant qui non sunt proprii sacerdotes.

Argumentum 17

Item. Ad eum solum pertinet poenitentes absolvere, ad quem pertinet corrigere.

Sed, sicut dicit dionysius in epistola ad demophilum monachum, correctio non pertinet ad monachos, sed ad sacerdotes.

Ergo religiosi non possunt paenitentes absolvere.

Argumentum 18

Item. Cum non habeant aliquas certas provincias vel dioeceses vel parochias sibi commissas; si possunt praedicare et audire confessiones, ubique hoc poterunt. Ergo ampliorem habent potestatem quam episcopi vel primates vel patriarchae, qui non sunt universalis ecclesiae gubernatores; cum etiam Papa universalem pontificem se vocare prohibeat: unde dicitur dist. 89: nullus patriarcharum, universalitatis vocabulo unquam utatur. Et hoc idem habetur in sequenti capitulo.

Argumentum 19

Ulterius autem nituntur ostendere quod nec ex commissione episcoporum praedicare possunt, aut confessiones audire.

Dicunt enim, quod illud quod dat aliquis, iam non habet. Si ergo episcopi committunt curas plebium parochialibus sacerdotibus, ad eos iam ulterius non pertinet cura ipsarum; et ita ex auctoritate eorum non possunt aliqui praedicare plebibus, aut confessiones audire, nisi vocati a sacerdote parochiali.

Argumentum 20

Item. Quando episcopus committit curam plebis sacerdoti, ipse se ipsum exonerat, et periculum remanet super sacerdotem, cui cura committitur: secundum illud quod dicitur III Reg. XX, 39: custodi virum istum: qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima eius: alias essent episcopi in magno periculo, importabile onus totius multitudinis habentes.

Ergo episcopi non habent se ulterius intromittere de plebibus quas sacerdotibus commiserunt.

Argumentum 21

Item. Sicut episcopus subditur archiepiscopo, ita et sacerdotes subduntur episcopis. Sed archiepiscopi non possunt se intromittere de illis qui subduntur episcopis, nisi forte propter negligentiam episcoporum: unde dicitur 9, quaest. 3: archiepiscopus nihil de episcoporum causis absque illorum agat consilio. Ergo nec episcopi aliquid possunt in illis plebibus subiectis sacerdotibus parochialibus absque eorum consensu, nisi propter eorum negligentiam vel defectum.

Argumentum 22

Item. Presbyteri parochiales sunt sponsi ecclesiarum sibi commissarum. Si ergo aliqui alii ex commissione episcoporum in plebibus praedictis sacerdotibus commissis praedicent, aut confessiones audiant, ecclesia una habebit plures sponsos; quod est contra id quod habetur 7, quaest. 1: sicut alterius uxor nec adulterari ab aliquo, nec iudicari aut disponi nisi a proprio viro, eo vivente, permittitur; sic nec uxor episcopi, quae eius ecclesia vel parochia indubitanter intelligitur, eo vivente, absque eius consilio et voluntate alteri iudicari vel disponi, aut eius concubitu, idest ordinatione, frui non conceditur. Hoc autem non solum de episcopis, sed de quibuslibet ecclesiae ministris intelligitur, ut Gratianus per sequentia capitula probat.

Argumentum 23

Ulterius autem nituntur ostendere, quod nec privilegio apostolicae sedis possint praedicare aut confessiones audire.

Quia contra statuta patrum aliquid condere vel mutare, nec Romanae sedis auctoritas potest, ut dicitur 25, quaest. 1, cap.: contra. Si ergo statutum est antiquorum patrum, quod nullus praedicet vel confessiones audiat praeter domini sacerdotes, ut dicitur 16, quaest. 1, non poterit hoc ex privilegio Papae alicui concedi.

Argumentum 24

Item 25, quaest. 1, cap. Sunt quidam, dicitur: si quod docuerunt apostoli et prophetae, destruere, quod absit, niteretur, scilicet Romanus pontifex, non sententiam dare, sed magis errare convinceretur. Si ergo ordinatio est apostoli, II Cor. X ut nullus glorietur in plebibus alienis; si Papa contra hoc dat privilegium alicui, errare convincitur.

Argumentum 25

Item. Scriptum est in iure, quod si princeps concedit alicui quod liceat ei aedificare in loco publico, hoc ita debet intelligi sine praeiudicio alterius, digesta ne quid in loco publico aedificare, L. 1, si quis a principe.

Et 25, quaest. 2, cap. De ecclesiasticis, dicit Gregorius: sicut nostra defendimus, ita singulis quibusque ecclesiis sua iura servamus; nec cuiquam gratia favente ultra quam meretur impartior, nec ulli quod sui iuris est, ambitu stimulante derogabo. Sed quod aliquis praedicet in parochia alicuius vel audiat confessiones eo irrequisito, esset in praeiudicium sacerdotis parochialis.

Ergo etsi concedatur alicui quod possit praedicare vel confessiones audire, nihilominus hoc exequi non poterit sine consensu sacerdotis parochialis.

Argumentum 26

Item. Si princeps concessit alicui liberam testamenti factionem, nihil aliud concessisse videtur nisi ut habeat consuetam et legitimam testamenti factionem: neque enim credendum est Romanum principem, qui iura tuetur, totam testamentorum observantiam multis vigiliis excogitatam atque inventam, uno verbo velle evertere, ut dicitur cod. De inoffic. Test., lege si quando. Similiter ergo si Papa concedat aliquibus quod praedicent vel confessiones audiant, debet intelligi secundum communem formam, ut scilicet hoc exequantur requisitis sacerdotibus parochialibus.

Argumentum 27

Item. Monachus qui accipit sacerdotale officium, non tamen habet executionem officii, ut scilicet sacramenta ministret, nisi cum super aliquam plebem fuerit canonice institutus, ut dicitur 16, quaest. 1, cap. Ecce; ergo et si aliquibus ex privilegio Papae officium praedicandi committatur, hoc exequi non poterunt quandiu plebes non fuerint eis commissae.

Argumentum 28

Item. Nec Papa nec aliquis mortalium potest ecclesiasticam hierarchiam divinitus ordinatam immutare aut eversare; cum nulli praelatorum data sit potestas in destructionem, sed in aedificationem, II Cor. X, 8. Sed iste est ordo ecclesiasticae hierarchiae, quod monachi et regulares sint in ordine perficiendorum, ut patet in 6 cap. Ecclesiasticae hierarchiae.

Ergo nec Papa potest hoc aliter immutare, ut scilicet religiosi perficiendi habeant officium.

Argumentum 29

Item volunt ostendere quod etiam talibus non liceat petere licentiam a presbyteris parochialibus aut ab episcopis praedicandi aut confessiones audiendi, quia ambitionis est ingerere se ad officia ecclesiastica: unde dicitur 8 quaest. 1, sciendum: cum locus superior imperatur, is qui ad percipienda haec obedit, obedientiae sibi virtutem evacuat, si ad haec ex proprio desiderio anhelat. Sed praedicare et confessiones audire pertinet ad officium ecclesiasticum, quod est potestatis et honoris.

Ergo sine nota ambitionis non possunt petere licentiam praedicandi aut confessiones audiendi; sed hoc solum facere possunt, cum fuerint requisiti.

Corpus

Quia vero, ut boetius dicit in Lib. De duabus naturis, via fidei inter duas haereses media est, sicut virtutes medium locum tenent: omnis enim virtus in medio rerum decore locata consistit: si quid enim vel ultra vel infra quam oportuerit fiat, a virtute disceditur; ideo videamus quid circa praedicta sit ultra vel infra quam rei veritas habeat: ut hoc totum reputemus errorem, mediam autem viam fidei veritatem.

Sciendum est ergo, quosdam fuisse haereticos, et adhuc esse, qui potestatem ecclesiastici ministerii in vitae sanctitate ponebant; ut videlicet qui sanctitate caruerit, ordinis quoque potestatem amittat, et qui sanctitate fulget, etiam ordinis potestate potiatur. Quam quidem sententiam esse erroneam, quia de ea nunc non agitur, supponatur ad praesens.

Ex huius erroris radice processit quorundam praesumptio, et praecipue monachorum, qui de sua sanctitate praesumentes, ministrorum ecclesiae officia proprio arbitrio usurpabant, absolvendo scilicet peccatores, et praedicando absque alicuius auctoritate episcopi: quod eis nullatenus licebat: unde dicitur 16, qu. 1: pervenit ad nos (unde valde miramur) quod quidam monachi et abbates in parochia vestra contra sanctorum patrum decreta, episcopalia iura et officia sibi arroganter vindicant, videlicet poenitentiam, remissionem peccatorum, reconciliationes, decimas: cum absque proprii episcopi licentia vel apostolicae sedis auctoritate hoc nullatenus praesumere debeant.

Sed quidam nimis incaute ab hoc errore recedentes, in errorem contrarium sunt prolapsi, asserentes monachos et religiosos ad praedicta non esse idoneos, etiamsi de auctoritate episcoporum hoc agant: unde dicitur 16, quaest. 1: sunt nonnulli nullo dogmate fulti, audacissime quidem zelo magis amaritudinis quam dilectionis inflammati, asserentes, monachos, quia mundo mortui sunt, et deo vivunt, sacerdotalis officii potentia indignos, neque poenitentiam neque christianitatem largiri neque absolvere posse per sacerdotalis officii sibi divinitus iniunctam potestatem; sed omnino labuntur.

Quidam autem novellum sibi statuentes errorem, in tantam prorumpunt audaciam, ut asserant non solum propter religiosorum conditionem, sed etiam propter episcoporum impotentiam non posse per episcopos praedicta religiosis committi absque parochialis sacerdotis voluntate.

Et quod etiam perniciosius est, non posse eis hoc ipsum asserunt per apostolicae sedis privilegium indulgeri. Et sic per viam contrariam ad eundem finem hic error elabitur cum praedicto: ut scilicet aliquid subtrahant ecclesiasticae potestati, sicut et illi qui in vitae merito potestatem ecclesiae consistere arbitrantur.

Ad huius ergo erroris destructionem hoc ordine procedendum est.

Primo ostendemus quod episcopi et superiores praelati possunt praedicare et absolvere eos qui sacerdotibus subduntur, sine licentia ipsorum sacerdotum.

Secundo, quod hoc idem possunt aliis committere.

Tertio, quod hoc aliis committi quam parochialibus sacerdotibus expedit saluti animarum.

Quarto, quod etiam religiosi ad huiusmodi officia exercenda ex commissione praelatorum sunt idonei.

Quinto, quod religio aliqua salubriter institui potest ad haec exequenda de licentia praelatorum.

Sexto, respondebimus rationibus quae ad partem contrariam inducuntur.

Quod autem episcopus in parochia sacerdoti commissa plenam habeat potestatem, probatur per hoc quod dicitur 10, quaest. 1, cap. Sic quidam: ubi dicitur, quod omnia quae sunt ecclesiae secundum constitutionem antiquam, ad episcopi ordinationem et potestatem pertinent: et hoc idem habetur in sequenti capitulo. Sed res temporales ecclesiae ordinantur ad spiritualia.

Ergo multo fortius spiritualia singularum parochiarum episcopo sunt commissa.

Item quaest. Ead.: regenda est unaquaeque parochia sub provisione ac tuitione episcopi per sacerdotem, vel ceteros clericos, quos ipse cum dei timore praeviderit.

Item. In sequenti capitulo dicitur, quod cuncta debent gubernari et dispensari cum iudicio et potestate episcopi, cui totius plebis animae videntur esse commissae.

Item. Sacerdos cui parochia committitur, non potest aliquid in ecclesia sua facere nisi de licentia episcopi speciali, vel saltem generali: unde dicitur 16, quaest. 1: cunctis fidelibus, et summopere omnibus presbyteris et diaconibus et reliquis clericis attendendum est ut nihil absque proprii episcopi licentia agant. Non utique Missa sine eius iussu quisquam presbyterorum in sua parochia agat, non baptizet, nec quidquam absque eius permissu faciat. Patet ergo quod in parochia presbytero commissa adhuc maiorem potestatem habet episcopus quam sacerdos, qui sine permissione episcopi nihil in ea agere potest.

Item. I Cor. 1, 2, super illud, in omni loco ipsorum et nostro, dicit Glossa: idest mihi primitus commisso: et loquitur de suffraganeis, idest de parochiis subiectis ecclesiae Corinthiorum, ut patet per Glossam.

Si ergo episcopi sunt successores apostolorum, ipsorum formam tenentes, ut dicitur Luc. X, patet quod parochia principalius est commissa episcopo quam sacerdoti. Non enim potest intelligi quod prius tempore fuerit apostolo commissa, et postea ab ipso in alium translata: quia non diceret, in omni loco ipsorum et nostro, si ex quo ipsorum esse coeperat, suus esse destitisset.

Item. Apollo erat presbyter Corinthiorum, qui eis sacramenta ministrabat, ut patet I Cor. III, 6: Apollo rigavit. Glossa, baptismo: et tamen apostolus de Corinthiis se intromittebat, ut patet I Cor. XI, 34: cetera cum venero disponam, et II cor.

II, 10: nam et ego si quid donavi propter vos in persona christi, et I Cor. IV, 21: quid vultis? in virga veniam ad vos etc., et II Cor. X, 13: secundum mensuram regulae qua mensus est nobis deus, pertingendi ad vos: et II (Cor.) ult.: ideo haec absens scribo, ut non praesens durius agam secundum potestatem (Glossa, ligandi, atque solvendi) quam dedit mihi dominus. Patet ergo quod episcopi in plebibus sacerdotibus commissis plenam retinent potestatem.

Item. Cum sacerdotes succedant in locum septuaginta duorum discipulorum, episcopi vero in locum duodecim apostolorum, ut dicitur in Glossa Lucae X, 1 absurdissimum videtur, si dicere velint, quod apostoli non possent absolvere vel ligare vel alia huiusmodi facere sine licentia septuaginta duorum discipulorum: quod tamen eos dicere oportet, si hoc de episcopis et presbyteris dicant.

Item. Dionysius dicit in 5 cap.

Caelestis hierarchiae, quod quamvis pontificum ordo sit perfectivus, et sacerdotum ordo sit illuminativus, et ministrantium ordo sit purgativus; tamen hierarchicus ordo, scilicet pontificum, non tantum habet perficere, sed illuminare et purgare; et sacerdotum ordo non solum illuminare, sed et purgare. Et subiungit causam, dicens: ipsae quidem enim minores virtutes in ea quae in meliora sunt, transmovere non possunt, eo quod iniustum eis sit ad huiusmodi conari maiestatem. Ipsae autem diviniores virtutes cum propriis habent et subiectas operationes: ut patet per expositionem maximi ibidem.

Patet ergo, quod sicut sacerdos potest quicquid potest diaconus, et adhuc amplius; ita et episcopus potest quicquid potest sacerdos, et adhuc amplius. Sicut ergo sacerdos potest legere evangelium in ecclesia non requisito diacono; ita episcopus potest absolvere et alia ecclesiae sacramenta ministrare quibus voluerit, non requisito sacerdote parochiali.

Item. Qui facit aliquid per alium, et per se ipsum hoc facere posset. Sed dum presbyteri absolvunt sibi subditos, hoc per eos episcopi facere dicuntur: unde dionysius dicit in XIII cap. Caelestis hierarchiae: is qui secundum nos summus est sacerdos, per suos ministros aut sacerdotes purgans aut illuminans, ipse dicitur purgare et illuminare, aliis in ipsum reponentibus proprias sacras operationes. Ergo et episcopus, cum voluerit, poterit absolvere subditos sacerdotis, vel eis praedicare per se ipsum.

Item. Praelatis ecclesiarum a subditis obedientia debetur, inquantum eorum curam habent: unde dicitur ad Hebr. Ult.: obedite praepositis vestris, et subiacete eis: ipsi enim pervigilant, glosa idest pro vobis soliciti sunt praedicando, quasi pro animabus vestris rationem reddituri. Sed parochianus quisque magis tenetur obedire episcopo quam presbytero parochiali, ut patet per Glossam ad Rom. XIII, 2: ubi dicitur, quod maiori potestati est magis obediendum quam minori, sicut proconsuli quam curatori, et imperatori quam proconsuli: quod ad potestatis ordinem pertinet, qui multo magis in spiritualibus potestatibus quam in temporalibus invenitur. Ergo episcopi, qui sunt in superiori potestate constituti, magis habent curam de subditis quam etiam ipsi sacerdotes parochiales. Ad curam autem animarum pertinet quod dicitur prov.

XXVII, 23: diligenter agnosce vultum pecoris tui: quod fit maxime in confessionibus audiendis. Et ita episcopi possunt audire confessiones parochianorum etiam convenientius quam presbyteri parochiales.

Item. Sacerdotes dantur episcopis ut coadiutores, quia soli onus populi ferre non possunt, sicut septuagintaduo senes dati sunt in adiutorium Moysi, ut patet num.

XI. Unde episcopus in ordinatione sacerdotum hoc exemplo, et quibusdam aliis praemissis, subiungit: quanto fragiliores sumus, tanto magis his auxiliis indigemus.

Sed ille cui datur aliquis adiutor, non ex hoc amittit potestatem operandi cum sibi vacaverit; immo ipse est principalis operans, et adiutor est agens secundarium. Ergo episcopi possunt omnia agere quae ad curam plebis pertinent irrequisito sacerdote, etiam magis quam ipsi sacerdotes.

Item. Episcopi in ecclesia tenent locum domini iesu christi: unde dionysius dicit in 5 cap. Ecclesiasticae hierarchiae: pontificum ordo primus quidem est divinarum ordinationum, sublimissimus autem et novissimus idem: etenim in ipsum perficitur et impletur omnis nostrae hierarchiae dispositio. Ut enim omnem hierarchiam videmus in iesum consummatam, sic unamquamque in proprium divinum summum sacerdotem, idest episcopum: unde etiam I pet.

II, 25, dicitur de christo: conversi estis ad pastorem et episcopum animarum vestrarum.

Hoc autem praecipue verum est de Romano pontifice, cui, ut Cyrillus dicit, omnes iure divino caput inclinant, et ei tanquam ipsi domino iesu obediunt: et chrysostomus dicit super illud Ioan. Ult.: pasce oves meas, idest, loco mei praepositus, et caput esto fratrum. Ergo ridiculum est dicere, et blasphemiae vicinum, quod episcopus non possit usum clavium exercere in quemlibet suae dioecesis, sicut et christus posset.

Item. Ad hoc quod aliquis possit absolvere in foro poenitentiali, sufficit quod habeat clavem et iurisdictionem per quam materia sibi determinatur; sicut et in aliis sacramentis, qui habet potestatem ordinis et materiam debitam, potest operari, si formam et intentionem debitam adhibeat: hoc enim semper in potestate eius est. Sed episcopus habet claves, cum sit sacerdos; habet etiam iurisdictionem in quemlibet suae dioecesis; alias non posset eos excommunicare, et coram se convenire. Ergo potest quemlibet suae dioecesis sine alicuius sacerdotis requisitione in foro poenitentiali absolvere.

Item. Ideo sacerdotibus necessarium videtur subditorum confessiones audire, quia eis sacramentum eucharistiae ministrant, quod ab his qui sunt in peccato mortali sumi non debet. Sed similiter sacramentum confirmationis et ordinis sumi non debet ab his qui sunt in peccato mortali, quia haec sacramenta gratiam praesupponunt: haec autem sacramenta a solis episcopis ministrantur. Ergo et pari ratione episcopis competit confessiones audire quorumlibet suae dioecesis.

Item. Nullus potest assumere sibi illud quod non est in sua potestate. Sed, sicut communis consuetudo probat, episcopi assumunt sibi casus quos voluerint, de quibus ad eos pro absolutione recurratur.

Ergo etiam antequam eos sibi assumerent, erant in eorum potestate: ergo et de casibus aliis possunt absolvere cum voluerint.

Item. Secundum dionysium potestas episcopi in nostra hierarchia est potestas universalis; potestas autem sacerdotis et ministrorum est potestas particularis, ut patet in I cap. Et in 5 eccles. Hierarchiae.

Sed secundum quod probatum est a philosophis, virtus universalis efficacius agit in id quod subiicitur virtuti particulari, quam etiam ipsa particularis virtus. Ergo episcopus magis habet usum clavium in eos qui subduntur sacerdotibus, quam etiam ipsi sacerdotes.

Item. Nullus potest dare quod non habet. Sed episcopi est sacerdotibus dare omnem potestatem quam sacerdotes habent. Nullum autem spirituale amittitur cum datur: quia spiritualia non dantur nisi per actionem dantis in recipientem: agens vero non amittit virtutem agendi ex hoc ipso quod agit. Ergo episcopus habet omnem potestatem quam habet sacerdos parochialis.

Deinde ostendendum est quod aliqui ex commissione episcoporum possunt praedicare et confessiones audire in parochiis sacerdotum.

Extra. De officio iudic. Ordin., cap. Inter cetera, dicitur quod episcopi viros idoneos ad sanctae praedicationis officium salubriter exequendum assumant; et infra: praecipimus tam in cathedralibus, quam in aliis conventualibus ecclesiis viros idoneos ordinari, quos episcopi coadiutores et cooperatores habeant, non solum in praedicationis officio, verum etiam in audiendis confessionibus, et poenitentiis iniungendis, ac ceteris quae ad salutem pertinent animarum.

Ex quo patet quod clerici conventualium ecclesiarum alicuius dioecesis, qui non sunt parochiales presbyteri, possunt praedicare et confessiones audire auctoritate episcopi.

Item. Extra. De haereticis, cap.

Excommunicamus, quia vero, dicitur: omnes qui prohibiti vel non missi praeter auctoritatem ab apostolica sede, vel catholico episcopo loci susceptam, privatim vel publice praedicationis officium usurpare praesumpserint, excommunicationis vinculo innodentur.

Ex quo haberi potest quod Papa vel episcopus potest dare alicui auctoritatem praedicandi.

Item. Constat quod apostoli, quorum episcopi sunt successores, per civitates et castella presbyteros ordinabant, qui continue cum populis sibi subiectis commorabantur; et tamen alios mittebant ad praedicandum, et alia exequendum quae ad salutem pertinent animarum.

I Cor. IV, 17: misi ad vos timotheum, qui est filius meus carissimus et fidelis in domino, qui vos commonefaciat vias meas quae sunt in christo iesu: et II Cor. XII ult.: rogavi titum, et misi cum illo fratrem. Glossa, scilicet barnabam, vel Lucam; et ad titum I, 5: huius rei gratia reliqui te Cretae etc.. Ergo et aliqui alii quam presbyteri parochiales possunt praedicare et confessiones audire ex commissione episcoporum.

Item. Praedicare et confessiones audire sunt iurisdictionis vel iurisdictionis et ordinis simul.

Sed ea quae sunt huiusmodi, possunt committi his saltem qui ordinem habent.

Ergo cum episcopus possit praedicare et confessiones audire in parochia non requisito sacerdote, ut supra probatum est; hoc idem et alius poterit ex eius commissione.

Item. Ad hoc facit consuetudo Romanae ecclesiae: ad quam accedentes, a poenitentiariis Papae ad quoscumque sacerdotes litteras impetrant, ut eis confiteantur.

Item. Legati Papae et eorum poenitentiarii confessiones audiunt non petita licentia a presbyteris parochialibus; et etiam auctoritate Papae ubique praedicant. Et ita patet quod praedicare et audire confessiones potest aliis committi sine licentia sacerdotum parochialium.

Nunc restat ostendere, quod religiosi sunt idonei ad hoc quod talia eis committantur. 16, q. 1, cap. Pervenit, dicitur, quod monachi et abbates, absque proprii episcopi licentia hoc nullatenus praesumere debeant, ut videlicet poenitentiam dent. Ex quo relinquitur quod ex auctoritate Papae et episcopi monachis et aliis religiosis liceat confessiones audire.

Item. Quaestione eadem dicitur ex auctoritate huius decreti quod apostolico moderamine et pietatis officio a nobis est constitutum, sacerdotibus monachis, apostolorum figuram tenentibus, liceat praedicare, baptizare, communionem dare, pro peccatoribus exorare, poenitentiam imponere, atque peccata solvere.

Item. In seq. Capitulo, sunt nonnulli, dicit bonifacius Papa: credimus a sacerdotibus monachis ligandi solvendique officium, deo cooperante, digne administrari, si eos contigerit hoc ministerio sublimari. Decertantes igitur monasticae professionis presbyteros sacerdotalis potentiae arcere officio, omnino praecipimus ut ab huiuscemodi ausibus reprimantur in posterum: quia quanto quisque celsior est, tanto et illis erit potentior.

Item. Episcopi debent divina iudicia imitari quantum possunt. I Cor. IV, 16: imitatores mei estote, sicut et ego christi.

Sed divino iudicio aliqui religiosi sunt reputati idonei ut eis immediate a deo praedicationis committeretur officium, sicut de equitio monacho b. Gregorius in dialogo narrat, et etiam de beato benedicto.

Ergo et iudicio episcoporum aliqui religiosi possunt reputari idonei ut eis praedicatio committatur.

Item. Omnia quae licent saecularibus clericis, licent et religiosis, exceptis his quae in sua regula eis prohibentur.

Arg. 16, q. 1: sunt nonnulli: ubi dicitur, quod monachis licet absolvere, et alia huiusmodi facere. Neque enim b. Benedictus monachorum praeceptor almificus huiuscemodi rei fuit interdictor. Sed saecularibus licet ex commissione episcoporum praedicare et confessiones audire. Ergo et religiosis; cum in nulla regula hoc sit prohibitum.

Item. Maius est praedicationis officium ex propria auctoritate exequi quam ex commissione alterius. Sed religiosi possunt ad praelationis gradum sublimari; in quo eis competit praedicare, et alia propria auctoritate exequi quae ad salutem pertinent animarum. Ergo multo magis idonei debent reputari ut praedicationis officium et alia huiusmodi ex commissione episcopi exequantur.

Item. Ad illud quod maxime competit perfectis, non redditur aliquis minus idoneus ex hoc quod in statu perfectionis se ponit, quem statum religiosi assumunt.

Sed praedicationis officium competit maxime perfectis, unde I esdrae I, 4 super illud, omnes reliqui etc., dicit Glossa: omnes electi, de potestate tenebrarum eruti, ad libertatem pertinent gloriae filiorum dei, omnes societati sanctae civitatis, idest ecclesiae, adnumerari laetantur. Sed tantum perfectorum est in aedificatione eius ecclesiae etiam aliis praedicando laborare.

Et quod intelligat de perfectione religionis, patet ex hoc quod sequitur: quia eruditores multorum, cum magis ad caelestia diligenda auditores instituunt, minus pro terrenis curam gerunt; immo acquisita pro spe aeternorum relinquunt. Hoc etiam patet per interlinearem, quae dicit: omnes reliqui, idest divites, qui praedicare non possunt. Ergo religiosi non redduntur minus idonei ad exequendum praedicationis officium quam alii; et ita, cum alii possunt ex commissione episcoporum praedicare et confessiones audire, ut probatum est religiosi hoc idem possunt.

Item. I esdrae VIII, 31, super illud, promovimus ergo a flumine etc. Dicit Glossa: fratrum quoque cohortem religiosam nobis in auxilium vocamus; qua adiuti, animas fidelium ad societatem electorum et ad arcem vitae perfectionis, quasi vasa sancta ad templum domini efficacius transferamus. Ex quo patet idem quod prius.

Item. Hoc etiam apparet ex communi consuetudine Orientalis ecclesiae, secundum quam fere omnes monachis confitentur.

Item. Maioris potestatis est legationis officium exercere, episcopos confirmare, et de eis ecclesiis provideri, quam praedicare, vel confessiones audire. Sed primum invenitur religiosis esse commissum.

Ergo et secundum eis committi potest.

Item. Magis est remotum a religiosorum vita causas audire, quam confessiones, vel praedicare. Sed primum eis potest committi. Ergo multo fortius alia.

Nunc restat ostendere, quod saluti animarum expediat etiam aliis quam sacerdotibus parochialibus praedicationem committi, et alia quae ad salutem pertinent animarum.

Primo per hoc quod dominus dicit Matth. IX, 37: messis quidem multa: Glossa, turba populorum ad suscipiendum verbum et ferendum fructum apta; operarii autem pauci; Glossa: praedicatores ad congregandum electorum ecclesiam. Rogate ergo dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Ex quo patet quod salubre est ecclesiae per multos verbum dei praedicari fidelibus, et maxime turba fidelium crescente.

Idem potest haberi per id quod dicitur Sap. VI, 26: multitudo sapientium (interlinearis, coetus praedicatorum) sanitas est orbis terrarum.

Item. II ad Tim. II, 2: quae audisti per multos testes, haec commenda hominibus fidelibus: Glossa, idest sanae fidei: qui idonei erunt: Glossa, vita, et scientia, et facundia: alios docere: Glossa, illis enim debet committi praedicatio divina qui apti sunt illi officio.

Item. I esdrae III, 8 super illud verbum, et omnes qui venerant de captivitate in ierusalem, Glossa sic dicit: non solum episcopi et presbyteri plebem fidelium, idest dei domum, debent aedificare; sed etiam populus de captivitate vitiorum ad visionem verae pacis vocatus, ministerium verbi ab his qui dicere noverunt, debet exigere.

Item. Gregorius in 19 Moral., super illud iob: quando lavabam pedes meos butyro, sic dicit: quid ad haec nos episcopi dicimus, qui commissis nobis verba vitae impendere non curamus, quando coniugatum virum prohibere non valuit ab officio praedicationis vel saecularis habitus, vel magnae occupatio facultatis? ex quo patet quod alii etiam quam praelati vel rectores ecclesiarum laudabiliter possunt praedicationis officium exercere.

Hoc idem potest ostendi per multa exempla veteris testamenti. David enim laudatur de hoc quod cultum dei ampliavit, vigintiquatuor sacerdotes constituendo, ut magis posset populus expediri, ut patet I paral.

XXIV. Similiter IV Reg. XVII, misit ezechias nuntios discurrentes qui monerent populum ut converterentur ad dominum deum patrum suorum; Assuerus etiam nuntios celeres misit per universas provincias, qui nuntiarent liberationem populi dei, ut legitur esther VIII, 14. Ergo multo magis saluberrime hoc fieri potest, ut aliis quam sacerdotibus parochialibus praedicationis officium committatur, et alia quae pertinent ad salutem animarum.

Item. Gregorius in 5 homil.

Primae partis super Ezech.: hi qui animarum custodes sunt, et pascendi gregis onera perceperunt, mutare loca minime permittantur.

Hi autem qui amore domini in praedicatione discurrunt, rotae eius ignis ardens sunt: quia cum ex eius desiderio per varia loca discurrunt, unde ipsi ardent, et alios accendunt. Ex quo patet quod conveniens est ut praeter rectores ecclesiarum qui resident in suis ecclesiis, aliis praedicationis officium committatur, qui per diversa loca discurrant.

Item. Quod hoc utile sit et salubre, satis manifestat occupatio rectorum ecclesiae, quos in aliis rebus piis et ecclesiasticis oportet frequenter occupari; cum tamen oporteat praedicatorem verbi dei ab omni alia occupatione liberum esse: unde apostoli dixerunt Act. VI, 2: non est aequum nos relinquere verbum dei, et ministrare mensis. Unde patet quod satis necessarium est eis ab aliis iuvari.

Hanc etiam necessitatem maxime ostendit imperitia multorum sacerdotum, qui in aliquibus partibus adeo ignorantes inveniuntur, ut nec etiam loqui Latinum sciant. Paucissimi etiam inveniuntur qui sacram Scripturam didicerint; et tamen oportet praedicatorem verbi dei in sacra Scriptura instructum esse. Unde satis apertum est multum saluti fidelium detrahi, si solum sacerdotibus parochialibus verbum dei praedicandum relinquatur.

In confessionibus etiam audiendis non minor necessitas apparet propter ignorantiam multorum sacerdotum, quae periculosissima est in confessionibus audiendis.

Unde Augustinus in Lib. De poenitentia: qui vult confiteri peccata, ut inveniat gratiam, quaerat sacerdotem qui sciat ligare et solvere; ne cum negligens circa se extiterit, negligatur ab illo qui eum misericorditer movet et petit; ne ambo in foveam cadant, quam stultus vitare noluit.

Item eandem necessitatem ostendit multitudo plebis, quae interdum uni sacerdoti gubernanda committitur: qui si toto tempore vitae suae nihil aliud faceret, vix omnium confessiones diligenter audire posset.

Item hanc necessitatem ostendit difficultas confitendi. Quidam enim, ut experimento inventum est, a confessione desisterent, si non possent aliis quam suis sacerdotibus confiteri: quandoque propter verecundiam, quia erubescunt confiteri peccata illis cum quibus quotidie conversantur: quandoque vero quia suspicantur sacerdotes sibi esse inimicos, et propter multa alia. Unde pie praelati eorum infirmitati condescendunt, ne omnino in desperationem labantur, de aliis confessoribus eis providendo.

His visis, ostendendum est aliquam religionem ad hoc specialiter salubriter posse institui ad cooperandum praelatis ecclesiarum in praedicatione et confessionibus audiendis ex commissione praelatorum.

Primo per hoc quod omnis religio ad exemplum vitae apostolicae formata est: unde dicitur Act. IV, 32 super illud, et erant illis omnia communia: Glossa: communia, Graece coena, unde coenobitae, idest communiter viventes, coenobia, idest habitacula eorum. Haec autem fuit vita apostolica, ut relictis omnibus, per mundum discurrerent evangelizando et praedicando, ut patet Matth. X, 7-10 ubi regula quaedam eis inscribitur. Ergo ad praedicta potest aliqua religio convenientissime institui.

Item. Iac. I, 27: religio munda et immaculata apud deum et patrem haec est, visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum. Sed illa visitatio est maxime necessaria quae fit per eos qui saluti animarum intendunt. Ergo convenientissime religio institui potest ad visitandum homines qui consolatione indigent, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeant.

Item. Act. VI, 2 super illud, non est aequum nos relinquere verbum dei, et ministrare mensis, dicit interlinearis: meliora sunt fercula mentis quam dapes corporis. Sed aliquae religiones pie et salubriter institutae sunt ad subveniendum pauperibus in corporalibus dapibus et in aliis necessitatibus corporis. Ergo multo convenientius potest aliqua religio institui ad subveniendum necessitatibus animarum.

Item. Spiritualis militia magis competit religioso quam saecularis. Sed ad militiam saecularem exercendam aliquae religiones utiliter institutae sunt. Ergo multo convenientius institui possunt ad militiam spiritualem, quae competit praedicatoribus verbi dei: de qua dicitur II tim.

II, 3: labora sicut bonus miles christi iesu: Glossa: in praedicando evangelium contra hostes fidei.

Item. Eis qui procurant salutem animarum, necessarium est ut vita et scientia clareant: ex quibus non de facili tot possent inveniri quod singulis parochiis per universum mundum praeficerentur, cum etiam propter litteratorum inopiam nec adhuc per saeculares potuerit observari illud statutum Lateranensis Concilii ut in singulis ecclesiis metropolitanis essent aliqui qui theologiam docerent; quod tamen per religiosos dei gratia cernimus multo latius impletum quam etiam fuerit statutum; adeo ut impletum videatur illud isa. XI, 9: repleta est terra scientia domini.

Ergo saluberrime religio aliqua instituitur in qua sint homines litterati et studio vacantes ad iuvandum sacerdotes qui ad hoc minus sufficiunt.

Item. Hoc evidentissime ostenditur ex effectu sequente. Videmus enim talibus religionibus institutis in pluribus partibus haereticam pravitatem eorum ministerio extirpatam, infideles etiam nonnullos ad fidem conversos, multos per universum orbem in lege dei instructos, quamplurimos ad statum poenitentiae conversos; ita quod si quis inutilem talem religionem mentiatur, manifeste convinci possit, quasi gratiae invidus, quae in eis operatur, in spiritum sanctum peccare.

Item. 25, quaest. 1, dicitur: nulli fas sit sine status sui periculo vel divinas constitutiones, vel apostolica decreta temerare. Cum ergo per apostolicam sedem religiones aliquae sint institutae ad praedicta, quod etiam ex ipso nomine ostenditur (nemo enim quicumque, ut dicit Augustinus in Lib. De vita christiana, nomen sine causa sortitur); manifeste se damnabilem reddit quicunque talem religionem damnare conatur.

Ad 1

Nunc ultimo restat adversariorum obiectionibus respondere.

Quod ergo primo obiicitur quod pascere ad monachos non pertinet, sed pasci; intelligendum est ex hoc quod sunt monachi, contra illos qui ex sola vitae sanctitate potestatem ecclesiastici ordinis alicui competere dicebant: sicut etiam potest dici, quod saeculari clerico non competit pascere, si non habeat curam animarum, vel nisi sit sibi ab habentibus curam animarum commissum. Unde propter hoc non excluditur quin religiosis competat pascere populum verbo dei, si vel ad praelationem assumantur, vel a praelatis eis committatur. Non enim minus sunt idonei religiosi ad praedicationis officium exequendum quam saeculares; nisi forte quatenus sunt sub obedientia constituti, ut sic indigeant duplici licentia ad praedicandum: scilicet licentia eorum quibus cura plebis committitur, et licentia praelatorum ordinis sui, sine qua nihil eis agere licet.

Similiter est intelligendum quod postea obiicitur: praeter domini sacerdotes nullus audeat praedicare: verum est quasi propria auctoritate, scilicet ordinaria.

Similiter quod sequitur, monachos a populorum praedicatione omnino cessare censemus, intelligendum est ut non propria auctoritate, ex hoc ipso quod monachi sunt, officium sibi praedicationis assumant.

Ad 2

Similiter quod sequitur, quod praedicare monacho non convenit, intelligendum est quasi ex hoc ipso quod monachus sit, officium habeat praedicandi.

Ad 3

Ad illud quod postea obiicitur, quod illi qui pascunt populum verbo dei, debent etiam pascere temporali subsidio, respondetur, quod intelligendum est, si vires suppetant, secundum illud I ioan.

III, 17: qui habuerit substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum necessitatem patientem etc.; alias apostoli praedicare non potuissent, qui dixerunt Act. III, 6: argentum et aurum non est mihi. Nihilominus tamen et illi qui secundum se pauperes sunt, possunt aliis temporali subsidio providere, dum divites ad eleemosynarum largitatem hortantur, sicut et Paulo praedicationis officium in gentes assumenti commissum est ut pauperum memor esset, ut dicitur Gal. II, 10.

Ad 4

Quod greges pascuntur a pastoribus, dicendum est, quod pastores gregem domini pascere possunt non solum per se, sed per alios, quibus ipsi committunt: quia ille intelligitur aliquid facere cuius auctoritate fit.

Ad 5

Quod non debent praedicare nisi missi: missi autem a domino leguntur tantum scilicet duodecim apostoli, et septuaginta duo discipuli: dicendum, quod illi etiam qui sunt missi a domino, possunt alios mittere; sicut Paulus, qui misit timotheum ad praedicandum; I ad Cor. IV, 17: ideo misi ad vos timotheum etc.; et ita ex commissione episcoporum et presbyterorum possunt etiam alii ad praedicandum mitti; et tamen illi missi a domino intelliguntur qui per potestatem a domino traditam mittuntur; et omnes illi sic missi a praelatis ecclesiarum, scilicet episcopis vel presbyteris, inter opitulationes computantur: quia ipsi maioribus opem ferunt, quamvis non sint archidiaconi.

Quod enim in Glossa dicitur, ut titus Paulo, vel archidiaconus episcopis, per modum exempli ponitur. Unde non sequitur quod qui non sunt archidiaconi, non possunt maioribus opitulari.

Et tamen, cum aliquis ex commissione episcopi praedicat vel confessiones audit, episcopus hoc facere intelligitur, ut patet ex auctoritate dionysii supra inducta.

Nihilominus tamen, etsi duo ordines tantum essent a domino instituti qui possent praedicare propria auctoritate, posset tamen ecclesia et tertium ordinem statuere praedicatorum, qui propria auctoritate praedicarent; et praecipue Papa, qui habet potestatis plenitudinem in ecclesia: sicut etiam in primitiva ecclesia fuerunt soli duo ordines sacri, scilicet presbyteri et diaconi; et tamen postea ecclesia minores ordines sibi constituit, ut magister in sententiis dicit.

Ad 6

Ad illud quod postea obiicitur dicendum, quod decretum illud loquitur de quibusdam qui corepiscopi vocabantur, qui non in civitatibus, sed in vicis seu villis ordinabantur, et aliqua poterant plusquam alii sacerdotes, scilicet minores ordines dare: et hi aliquo tempore in ecclesia fuerant instituti, habentes ordinariam potestatem: sed postea, ut in eadem dist. Dicitur, propter insolentiam suam, qua episcoporum officia sibi usurpabant, ab ecclesia prohibiti sunt. Et ideo patet quod non est similis ratio de illis religiosis qui ex commissione praelatorum praedicant vel confessiones audiunt potestatem ordinariam non habentes. Horum enim ordo in numerum non ponit contra ordines a domino institutos; cum ille secundum iura facere intelligatur cuius auctoritate fit: quod etiam patet per auctoritatem dionysii supra inductam.

Ad 7

Ad aliud dicendum, quod ex illa auctoritate dionysii non potest amplius haberi, nisi quod monachi ex potestate ordinaria sui ordinis non habent quod sint praelati, vel aliorum adductivi: non autem excluditur quin monachus possit accipere potestatem ordinariam vel commissam ad alios adducendum: praecipue cum in littera dicatur, quod monasticus ordo non est aliis praelatus vel aliorum adductivus; non autem quod esse non possit vel non debeat.

Ad 8

Ecclesiastica hierarchia imitatur caelestem quantum potest, sed non in omnibus. In caelesti enim hierarchia distinctio donorum gratuitorum, secundum quam ordines distinguuntur, sequitur distinctionem naturae; non autem in hominibus. Et ideo, cum Angelorum natura sit immutabilis, Angelus inferioris ordinis ad superiorem ordinem transferri non potest: quod tamen in ecclesiastica ierarchia fieri potest; sed tamen in caelesti Angelus inferioris ordinis in suo ordine manens exequitur actum superioris virtute. Sicut enim dicit dionysius 13 caelest. Hierarchiae, Angelus qui purgavit labia Isaiae, dictus est seraphin, cum tamen esset de inferiori ordine, quia seraphin officium exercuit: et Gregorius dicit in Hom. De centum ovibus, quod hi spiritus qui mittuntur, horum vocabulum percipiunt quorum officia gerunt.

Unde non est inconveniens, si in ecclesiastica hierarchia aliquis inferioris ordinis officium superioris ordinis exerceat, eius commissione.

Ad 9

Ad illud quod postea obiicitur, quod aut praedicant cum potestate, aut sine potestate, dicendum, quod praedicant cum potestate praedicandi non ordinaria, sed eis ab aliis commissa. Nec tamen sequitur quod possint procurationes exigere, quia hoc non est eis datum; possent autem, si eis daretur ab his, in quibus residet praedicta potestas: et sic etiam non sequitur quod propter hoc ecclesiae debeant plures procurationes.

Ad 10

Quod secundum hoc religiosi habent maiorem auctoritatem quam episcopi vel patriarchae, dicendum, quod non est verum: quia patriarchae vel episcopi possunt alicubi auctoritate ordinaria praedicare, religiosi autem non habentes curam animarum nusquam; possunt tamen ubilibet praedicare auctoritate eorum qui possunt; et episcopus potest episcopalia exercere in aliena dioecesi auctoritate illius episcopi in cuius dioecesi commoratur.

Ad 11

Quod praedicator non debet aedificare super alienum fundamentum, dicendum, quod falsum est et contra apostolum, I Cor. III, 10: ut sapiens architectus fundamentum posui: Glossa: praedicationem: alius autem superaedificat. Unusquisque autem videat quomodo superaedificet: quod, secundum Ambrosium in Glossa, exponitur de superaedificatione doctrinae.

Quod autem apostolus dicit Rom. XV, 20: sic autem praedicavi evangelium non ubi nominatus est christus, ne super alienum fundamentum aedificarem: non est intelligendum quasi hoc non liceret: sed quia tunc temporis aliud magis necessarium reputabat.

Unde dicit Glossa ibidem: ne aedificarem super alienum fundamentum: idest ne praedicarem iam per alios conversis: non quod hoc non facerem, si contigisset: sed malebam iacere fundamentum fidei ubi non erat. Alias non licuisset ioanni evangelistae praedicare ephesi, ubi Paulus fidem plantaverat; aut Paulo praedicare Romae, ubi Petrus eum praevenerat.

Quid autem dicent, si religiosi, contra quos loquuntur, hoc modo distributi sunt, ut quidam eorum infidelibus annuntient verbum dei, quidam autem inter fideles sint in subsidium praelatorum? nec tamen hoc facit ad propositum: quia non est idem praedicare plebi alienae, et aedificare super alienum fundamentum, ut in praedicta auctoritate accipitur; cum etiam sacerdos parochialis in sua parochia praedicans, super alienum aedificet fundamentum, quia praedicat conversis per alios ad fidem.

Similiter quod dicitur II ad cor.

X, 15: non gloriantes in immensum in alienis laboribus, scilicet ubi alius fundamentum fidei posuisset, quod esset ultra mensuram gloriari; non est intellectus Glossae, quod si apostolus laborasset ubi alius fundamentum fidei posuerat, quod hoc esset in immensum gloriari; sed quod si ipse gloriatus esset quasi fundamentum iaciens fundamento prius ab alio posito, ultra mensuram laboris sui gloriatus esset.

Similiter etiam quod postea sequitur, non habentes spem gloriari in aliena regula, idest in his qui sunt de alieno regimine, Glossa illa male inducitur. Non enim sic habetur in Glossa, sed ita: secundum regulam nostram, idest regimen nostrum, idest secundum quod a deo nobis est iniunctum, evangelizare dico in abundantia, scilicet non in paucis locis, immo etiam in illa loca, quae ultra vos sunt. Nec tamen sumus habentes spem, idest non speramus gloriari in aliqua aliena regula; nec illi qui ultra eos sunt, de alieno regimine sunt.

Si tamen ita esset in Glossa ut dicunt, non intelligitur quin apostolus praedicare potuisset illis qui erant de regimine alterius apostoli: ipse enim praedicavit Antiochenis et Romanis, qui erant de regimine Petri; sed quia non gloriabatur de eis quasi de subiectis suo regimini: hoc enim esset in aliena regula gloriari. Et praeterea illi qui ex commissione praelatorum praedicant, non praedicant in plebibus alienis, sed in plebibus praelatorum qui eos mittunt; qui etiam ipsis operantibus operari dicuntur.

Ad 12

Ad ea quibus postmodum ostendere nituntur, quod religiosi confessiones audire non debent, de facili patet responsio.

Per illa enim decreta quae inducunt, nihil aliud ostendunt nisi quod religiosi non possunt propria auctoritate audire; non autem excluditur quin possint audire ex auctoritate Papae vel episcopi, ut manifeste habetur 16, q. 1, pervenit; nec quod etiam religiosi sint minus idonei ad huiusmodi quam saeculares, ut patet 16, qu. 1, sunt nonnulli.

Ad 13

Ad aliud quod postea obiicitur, quod presbyteri parochiales, cum sint rectores animarum, debent diligenter agnoscere vultum gregis sibi commissi; quod non possunt facere, nisi confessiones audiant; dicendum, quod de bonitate vel malitia alicuius constare potest alicui non solum per propriam confessionem, sed etiam per sententiam superioris de eo latam. Unde si episcopus subditum sacerdotis absolvat vel per se vel per alium cui ipse commiserit, sacerdos parochialis ita debet se reputare cognoscere eum ac si sibi confessus esset; cum iam sit per superioris sententiam approbatus, de qua ei iudicare non licet. Et praeterea satis potest vultum eius agnoscere, si secundum decretalem semel in anno ei confitetur.

Ad 14

Ad illud quod postea obiicitur, quod quilibet tenetur semel in anno confiteri proprio sacerdoti, dicendum, quod proprius sacerdos non solum est sacerdos parochialis, sed etiam episcopus vel Papa: ad quos etiam magis pertinet cura eius quam ad sacerdotem, ut multipliciter ostensum est.

Proprium enim hic non accipitur secundum quod dividitur contra commune, sed secundum quod dividitur contra alienum.

Unde qui confessus est episcopo suo vel alicui habenti vicem eius, confessus est proprio sacerdoti. Et praeterea per hoc non excluditur quod, si semel in anno confitetur proprio sacerdoti, scilicet parochiali, dato quod de eo tantum intelligatur, quin possit aliis vicibus aliis etiam confiteri qui habeant potestatem absolvendi.

Ad 15

Quod non potest scire eum esse dignum ut admittatur ad sacramentum eucharistiae nisi audita eius confessione, dicendum, quod falsum est. Potest enim scire per sententiam superioris, qui eum in foro poenitentiali absolvit, cui etiam sententiae debet stare non minus quam suae.

Ad 16

Quod si aliquis potest alteri confiteri quam proprio sacerdoti, datur per hoc occasio multis latendi, dicendum, quod falsum est. Cum enim in foro poenitentiali cuilibet sit credendum et pro se et contra se; sacerdos debet credere eum confessum esse, si se confessum fateatur: quia et si etiam sibi confiteretur, posset eum decipere, ut levibus confessis maiora taceret. Et praeterea, dato quod ex hoc daretur aliqua occasio mali, tamen multum praeponderat quod per hoc vitantur multa alia maiora mala, sicut prius ostensum est, quod per hoc multis periculis obviatur.

Ad 17

Quod ad monachum non pertinet corrigere, et sic nec absolvere, dicendum, quod verum est propria auctoritate; sed ex commissione auctoritatem habentis utrumque potest sibi competere, si sacerdotali ordine fungatur. Demophilus tamen, cui dionysius scribebat, non erat sacerdos, nec etiam diaconus, ut ex his quae in eadem epistola dicuntur, apparet.

Ad 18

Quod si possunt confessiones audire, eadem ratione ubique possent, et sic essent universalis ecclesiae gubernatores, dicendum, quod nusquam possunt audire propria auctoritate, possunt tamen audire ubicunque eis commissum fuerit; et si committeretur eis quod ubique audirent ab eo qui toti ecclesiae praeest, possent ubique audire. Nec tamen essent universalis ecclesiae gubernatores; quia non absolverent auctoritate ordinaria, sed commissa.

Quod autem Papa universalem pontificem se prohibet nominari, non hoc ideo est quia ipse non habeat auctoritatem immediatam et plenam in qualibet ecclesia; sed quia non praeficitur cuilibet particulari ecclesiae ut proprius et specialis illius ecclesiae rector, sic enim cessarent omnium aliorum pontificum potestates: et hoc, capitulum inductum pro ratione inducit.

Ad 19

Ad ea autem quibus postmodum ostendere nituntur, quod nec etiam auctoritate episcoporum possunt religiosi praedicare et confessiones audire, de facili patet responsio.

Quod enim primo obiiciunt: quod dat aliquis, iam non habet: patet esse falsum in spiritualibus, quae communicantur non per translationem alicuius dominii, sicut accidit in rebus corporalibus, sed magis per modum derivationis cuiusdam effectus a causa sua; sicut qui communicat alii scientiam, non propter hoc scientiam amittit. Et ita est etiam in communicatione potestatis: qui enim dat alicui potestatem, non amittit eam, sicut episcopus qui dat potestatem sacerdoti quod conficiat corpus christi, dando non amittit eam. Unde de communicatione spiritualium rerum dicit Augustinus in I libro de doctrina christiana: omnis res quae dando non deficit, dum habetur et non datur, nondum habetur quomodo habenda est. Et similiter, quando dat episcopus sacerdoti potestatem absolvendi aliquos homines, non amittit illam potestatem; nisi forte aestimetur potestas quam sacerdos habet in sua parochia, quasi potestas quam habet miles in villa sua: quod est ridiculum, cum non sint domini, sed ministri, secundum illud I ad Cor. IV, 1: sic nos existimet homo etc.; et Luc. XXII: reges gentium dominantur eorum, non ita erit inter vos.

Ad 20

Ad illud quod postea obiicitur, quod episcopus quando committit curam parochiae sacerdoti ipse se exonerat, dicendum, quod falsum est; quia adhuc pertinet ad eum habere curam totius plebis quae est in sua diocesi, quia totius plebis animae videntur sibi esse commissae, ut habetur 10, quaest. 1, cap. Quaecunque. Unde et apostolus de se dicebat II ad Cor. XI, 28: praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, solicitudo omnium ecclesiarum. Non tamen onus fit ei importabile, quia habet alios inferioris ordinis adiutores. Dato autem quod sit immunis a periculo per hoc quod curam sacerdoti committit, non tamen sequitur quod per hoc reddatur immunis a potestate quam in parochia habebat. Ministri enim christi non solum possunt operari ad salutem plebis ad vitandum periculum sibi imminens, sed etiam ad augendum meritum, et magis fructificandum in populo dei: sicut etiam Paulus multa supererogabat propter salutem electorum, quae sine periculo salutis suae dimittere poterat.

Ad 21

Ad illud quod postea obiicitur, scilicet quod sacerdos est sub episcopo, sicut episcopus sub archiepiscopo; dicendum, quod non est omnino simile.

Constat enim quod archiepiscopus non habet immediatam iurisdictionem in illos qui sunt de dioecesi episcopi suffraganei sui, nisi propter negligentiam episcopi vel nisi causa ad eum deferretur; sed episcopus habet immediatam iurisdictionem in parochiam sacerdotis, cum possit quemlibet coram se citare et excommunicare, quod archiepiscopus non potest in subditis episcoporum, nisi ut dictum est. Cuius ratio est, quia potestas sacerdotis naturaliter et ex iure divino subditur potestati episcopi, cum sit imperfecta respectu illius, ut dionysius probat; sed episcopus subditur archiepiscopo solum ex ordinatione ecclesiae.

Et ideo in quibus ecclesia statuit episcopum archiepiscopo subiectum, in illis tantum subiectus est ei. Sacerdos autem qui ex iure divino episcopo subditur, in omnibus est ei subiectus; sicut et Papa habet immediatam iurisdictionem in omnes christianos; quia Romana ecclesia, nullis synodicis constitutis ceteris ecclesiis praelata est, sed evangelica voce domini et salvatoris nostri primatum obtinuit, ut habetur in decretis dist. 21, cap. Quamvis.

Ad 22

Ad illud quod postea obiicitur, quod presbyteri parochiales sunt sponsi ecclesiarum sibi commissarum, dicendum, quod sponsus ecclesiae, proprie loquendo, christus est: de quo dicitur: qui habet sponsam sponsus est, ioh. III, 29, ipse enim de ecclesia suo nomine filios generat. Alii autem qui sponsi dicuntur, sunt ministri sponsi, exterius cooperantes ad generationem spiritualium filiorum; quos tamen non sibi, sed christo generant.

Qui quidem ministri intantum sponsi dicuntur, inquantum vicem veri sponsi obtinent.

Et ideo Papa, qui obtinet vicem sponsi in tota ecclesia, universalis ecclesiae sponsus dicitur. Episcopus autem suae dioecesis, presbyter autem suae parochiae. Unde et dioecesis sponsus Papa est et episcopus parochiae.

Nec tamen propter hoc sequitur quod sint plures sponsi unius ecclesiae; quia sacerdos suo ministerio cooperatur episcopo tanquam principali, et similiter episcopi Papae, et Papa ipsi christo. Unde christus et Papa et episcopus et sacerdos non computantur nisi unus sponsus ecclesiae.

Unde patet quod ex hoc quod episcopus vel Papa audit confessiones parochiani, vel alii audiendas committit, non sequitur quod sint plures sponsi unius ecclesiae; sequeretur autem, si duo praeficerentur eidem ecclesiae eodem gradu; sicut duo episcopi in una dioecesi, et duo presbyteri curati in una parochia, quod canones prohibent.

Ad 23

Ad ea quibus probare nituntur, quod nec ex privilegio Papae religiosi praedicare nec confessiones audire possunt, nunc respondendum est.

Quod enim primo obiicitur, quod Romanae sedis auctoritas non potest aliquid condere vel mutare contra statuta sanctorum patrum, dicendum, quod hoc verum est in illis quae statuta sanctorum patrum decreverunt esse de iure divino, sicut articuli fidei, qui determinati sunt per Concilia; sed illa quae sancti patres determinaverunt de iure positivo, sunt relicta sub dispositione Papae, ut ea possit mutare vel dispensare secundum opportunitates temporum vel negotiorum. Sancti enim patres in Conciliis congregati nihil statuere potuissent nisi auctoritate Romani pontificis interveniente, sine qua nec etiam Concilium congregari potest. Nec tamen Papa quando aliquid aliter facit quam a sanctis patribus statutum sit, contra eorum statuta facit: quia servatur intentio statuentium, etiamsi non serventur verba statutorum, quae non possunt in omnibus casibus et in omnibus temporibus observari, servata intentione statuentium, quae est utilitas ecclesiae; sicut et in omni iure positivo accidit. Derogatur enim prioribus statutis per statuta sequentia.

Nec tamen hoc quod aliqui religiosi qui non sunt episcopi vel presbyteri parochiales, praedicant et confessiones audiunt, est contra decreta patrum, nisi ex sua auctoritate hoc facerent sine auctoritate Papae vel episcoporum, ut ex praedictis patet.

Ad 24

Et per hoc patet solutio ad id quod postea obiicitur: quia Papa ex hoc quod dat alicui licentiam vel privilegium audiendi confessiones et praedicandi, non facit per hoc contra apostolum: quia tales religiosi non praedicant plebibus alienis, ut supra dictum est. Nec tamen hoc est verum quod Papa non possit aliquid facere contra apostolum; dispensat enim cum bigamo, et in poena quam canones apostolorum statuerunt presbytero fornicanti.

Ex decreto autem inducto non potest amplius haberi nisi quod Papa non potest destruere canonicam Scripturam apostolorum et prophetarum, quae est ecclesiasticae fidei fundamentum.

Ad 25

Ad illud quod postea obiicitur, quod privilegia principum sunt intelligenda sine praeiudicio alterius, dicendum, quod praeiudicium dicitur fieri alicui quando subtrahitur ei aliquid quod in favorem eius introductum est, vel quod ad utilitatem eius ordinatur. Sed subiectio alicuius subditi ad rectorem ecclesiae non est ordinata principaliter ad utilitatem praesidentium, sed ad utilitatem subiectorum: unde Ezech. XXXIV, 2, dicitur: vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos.

Nonne greges pascuntur a pastoribus? et ideo nullum praeiudicium fit rectori ecclesiae, quando subditus eius a sua potestate eximitur: sicut Papa eximit abbatem a potestate episcopi sine eius praeiudicio, et similiter episcopum a potestate archiepiscopi. Si autem ipsemet operetur in subditis quae pertinent ad salutem, vel aliis hoc ipsum committit, non solum non facit ei praeiudicium, sed praestat ei magnum beneficium, quod maxime acceptatur a cunctis rectoribus, qui non quaerunt quae sua sunt, sed quae iesu christi. Unde Num. XI, 29 super illud: quid, inquit, aemularis pro me? Glossa Gregorii: pia mens pastorum, quia non propriam gloriam, sed auctoris quaerit, ab omnibus vult iuvari in eo quod facit. Fidelis enim praedicator, si fieri valeat, optat ut veritatem quam loqui solus non sufficit, ora cunctorum sonent.

Ad 26

Ad illud quod postea obiicitur, quod princeps quando committit alicui liberam testamenti factionem, intelligitur commisisse tantum consuetam et legitimam; dicendum, quod similiter quando Papa committit alicui quod praedicet vel confessiones audiat, committit ei ut legitime hoc faciat. Unde per hanc commissionem non potest praedicare aliqua quae non decent. Sed ex quo ab eo data est libera potestas praedicandi, non requiritur, ad hoc quod sit legitima eius praedicatio, quod ab alio potestatem accipiat; quia sic inutilis esset ei potestas a Papa accepta; sicut etiam ille qui habet licentiam ab imperatore quod testamentum condat, non oportet quod ab alio ulterius licentiam petat, sed quod observet ea quae pertinent ad debitum modum testandi. Similiter et praedicator cui datur licentia a Papa praedicandi, debet debito modo praedicare, ut scilicet alia praedicet pauperibus, alia divitibus, et observet huiusmodi quae Gregorius in pastorali docet.

Ad 27

Ad illud quod postea obiicitur, quod monachus cum ordinatur, non accipit executionem officii, nisi cum cura plebis sibi committitur; dicendum, quod potestas sacerdotalis ordinis ad duo ordinatur. Primo et principaliter ad corpus christi verum consecrandum; et huius potestatis executionem statim cum ordinatur accipit, nisi sit defectus in ordinatione vel ordinato. Secundario ordinatur ad corpus christi mysticum per claves ecclesiae, quae sibi committuntur; et huius potestatis executionem non recipit, nisi cura sibi committatur, vel nisi auctoritate alterius habentis curam hoc agat. Nec tamen potestas sacerdotalis frustra datur ei; quia habet executionem in hoc ad quod potestas sacerdotii principaliter ordinatur.

Sed officium praedicationis non ordinatur ad aliud quam ad praedicandum.

Unde, cum privilegium principis non debeat alicui esse inutile, ut iura dicunt; ex hoc ipso quod Papa committit alicui officium praedicandi, ille habet executionem officii, quicunque sit; et tamen quando Papa dat privilegium alicui religioso quod possit praedicare, Papa non committit ei officium, sed magis officii executionem: quia religiosi tales non praedicant quasi utentes sua potestate, sed aliena sibi commissa, sicut dictum est.

Ad 28

Ad aliud dicendum, quod, sicut supra dictum est in 1 quaest. De doctrina, dionysius ibi loquitur de monachis laicis, qui non sunt episcopi vel presbyteri, vel diaconi. Si tamen de omnibus intelligeretur, non destruit ecclesiasticam hierarchiam Papa, mittens monachos ad praedicandum: quia, ut supra dictum est, in ecclesiastica hierarchia ille qui est inferioris ordinis, potest superioris officium exercere, etiam in suo ordine manens, sicut etiam et in caelesti; et ulterius potest ad superiorem ordinem promoveri, quod non est in caelesti. Unde et innocentius III, ante Concilium generale quosdam Cisterciensis ordinis misit ad praedicandum in partibus tholosanis.

Ad 29

Ad illud quod ultimo obiicitur, quod religiosi non possunt petere licentiam praedicandi, quia hoc est ambitionis; dicendum, quod falsum est: quia praedicationis officium et laudabiliter appeti potest ex caritate, exemplo Isaiae, qui se ad hoc sponte obtulit, isa. VI, 8: ecce ego, mitte me: et laudabiliter potest vitari ex humilitate, exemplo ieremiae, qui dixit: a, a, a, domine deus, nescio loqui, quia puer ego sum: Ier. I, 6, ut patet per Glossam Gregorii ibidem. Et similis sententia habetur 8, quaest. 1, cap. In scriptis.

Sciendum etiam, quod ecclesiastica officia duo habent adiuncta: scilicet opus, et dignitatem vel honorem: et ratione honoris laudabiliter recusantur et ratione operis laudabiliter possunt quaeri. I tim.

III, 1: qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Unde Augustinus exponere voluit quid sit episcopatus, secundum scilicet quod desiderari potest, quia nomen est operis, non honoris: ut habetur 8, quaest. 1, qui episcopatum.

Et hoc idem habetur in Glossa super eodem verbo.

Et ideo si opus separatur a dignitate, laudabiliter et sine aliquo ambitionis periculo potest desiderari. Et ideo non est ambitionis, si religiosus petat a sacerdote vel episcopo licentiam praedicandi, sed est signum dilectionis dei et proximi.