CONTRA IMPUGNANTES

 Prooemium

 Pars 1

 Pars 2

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Pars 3

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Pars 4

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Pars 5

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

Capitulus 1

Argumentum 1

Quod autem se ipsos commendare non debeant, probare nituntur primo per hoc quod habetur Rom. Ult. Super illud, per dulces sermones et benedictiones etc., Glossa: compositis verbis suam traditionem commendabant pseudoapostoli, quibus simplicium corda decipiebant. Unde, cum religiosi suum ordinem commendent, et per hoc aliquos ad suum ordinem attrahant, se pseudoapostolos ostendunt, et similes Pharisaeis, de quibus dicitur matth.

XXIII, 15: vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum.

Argumentum 2

Item II Cor. III, 1: incipimus iterum nosmetipsos commendare: Glossa: quasi, est aliquis qui hoc imponat nobis. Absit ut hoc faciamus. Et sic idem quod prius.

Argumentum 3

Item ibidem subditur: aut nunquid egemus commendatitiis epistolis ad vos aut ex vobis, sicut quidam? Glossa: idest pseudoapostoli, quos nulla virtus commendat.

Utique non egemus. In quo videtur quod illi qui commendatitias litteras procurant, sint pseudoapostoli.

Argumentum 4

Item. II Cor. IV, 2: in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos: Glossa: sine comparatione adversariorum.

Ergo religiosi qui se commendantes religionem suam aliis religionibus praeferunt, non sunt veri apostoli.

Argumentum 5

Item. II Cor. IV, 5: non enim nosmetipsos praedicamus, sed iesum christum. Sed illi qui se ipsos commendant, se ipsos praedicant.

Ergo tales non sunt verorum apostolorum imitatores.

Argumentum 6

Item. II Cor. X, 12: non enim audemus inserere aut comparare nos quibusdam qui se ipsos commendant: Glossa, idest pseudo. Ergo illi qui se ipsos commendant, videntur esse pseudoapostoli.

Argumentum 7

Item. II Cor. X, 18: non enim qui se ipsum commendat, ille probatus est, sed quem deus commendat. Ergo illi qui se ipsos commendant, non sunt a deo approbati.

Argumentum 8

Item. Prov. XXVII, 2: laudet te alienus, et non os tuum; extraneus, et non labia tua.

Argumentum 9

Item Prov. XXVIII, 25: qui se iactat et dilatat, iurgia concitat. Ex quibus patet quam reprobabile sit quod aliquis se ipsum commendet.

Argumentum 10

Item. Ioan. VIII, 54: si ego glorifico me ipsum, gloria mea nihil est. Ergo multo fortius qui se ipsos commendant, ostendunt gloriam suam nihil esse. Et sic ex omnibus praedictis ostendere nituntur, quod non liceat alicui se ipsum aut suum statum commendare.

Corpus

Sed quod aliquando sancti se ipsos commendant, hoc manifeste probatur tam ex veteri quam ex novo testamento.

Dicitur enim nehem. V, 18, quod ipse in sui ipsius commendationem dixit: insuper annonas ducatus mei non quaesivi: valde enim erat attenuatus populus. Memento mei, deus in bonum, secundum omnia quae feci populo huic.

Item. Iob XXXI, 1: pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine: et XXIX, 14: iustitia indutus sum, et vestivit me sicut vestimentum, et multa alia in utroque capitulo dicit manifeste ad sui commendationem.

Item. Apostolus Rom. XV, 18: non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non efficit christus; et infra: ab ierusalem per circuitum usque ad illyricum mare replevi evangelium christi. Item I Cor. XV, 10, abundantius illis omnibus laboravi: et II Cor. XI, 21: in quo quis audet... Audeo et ego: et multa alia quae ibi in sui commendationem dicit. Item Gal. I, 16: non acquievi carni et sanguini: et multa alia in eodem et sequenti cap.

Dicit, quae ad suam commendationem pertinent.

Quod etiam statum suum commendaverit, expresse patet II Cor. III, 6: qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti, non littera, sed spiritu: et ibi multa subiungit ad commendationem apostolicae dignitatis. Et ita patet quod religioso licet suam religionem commendare, et per hoc alios ad suam religionem adducere.

Item. Apostolus I Cor. VII, 7, virginitatis perfectionem commendans, alios ad virginitatis statum in quo ipse erat hortabatur, dicens: volo omnes homines esse sicut me ipsum. Ergo et religiosi qui sunt in statu perfectionis possunt suam religionem commendare.

Quia ergo commendare se ipsum aliquando quidem est laudabile, aliquando vero reprehenditur; qualiter boni se ipsos commendare possint, Gregorius ostendit in homil. 9 primae partis super Ezech., sic dicens: iusti atque perfecti aliquando suas virtutes praedicant, bona quae divinitus acceperunt, narrant, non ut ipsi apud homines sua ostensione proficiant, sed ut eos quibus praedicant, exemplo ad vitam trahant. Quod in Paradisum ductus sit Paulus, Corinthiis narrat, ut eorum sensum a falsis praedicatoribus avertat. Et infra: quod perfecti cum faciunt, idest cum virtutes proprias loquuntur, in hoc quoque imitatores omnipotentis dei sunt, qui laudes suas hominibus loquitur, ut ab hominibus cognoscatur.

Sed ne passim quisque se laudare praesumat, post pauca subiungit in quibus casibus praecipue se commendare debent: unde dicit: de quibus tamen, scilicet iustis, sciendum est, quia nunquam bona sua detegunt, nisi eos, ut dixi, aut proximorum utilitas, aut certe nimia necessitas cogat. Unde Paulus apostolus, cum virtutes suas Corinthiis enumerasset, adiunxit: factus sum insipiens, vos me coegistis. Fit vero aliquando ut necessitate compulsi in bonis quae de se referunt, non aliorum utilitatem, sed suam requirant; sicut beatus iob enumerat facta sua, dicens: oculus fui caeco etc.. Sed quia in vulnere doloris positus, ab amicis increpantibus impie egisse, et violentus proximis atque oppressor pauperum fuisse dicebatur; vir sanctus inter flagella dei et humanae increpationis verba deprehensus, mentem suam graviter concuti atque ad desperationis foveam conspexit impelli: qui iamiamque cadere poterat, nisi ad memoriam bene acta sua revocasset. Quod ergo bona sua enumerat, non innotescere aliis quasi ex laude desiderat, sed ad spem animum reformat.

Patet igitur ex praedictis quod multis ex causis possunt iusti commendare se ipsos: non quasi gloriam ab hominibus quaerentes, sed propter animae utilitatem suam vel aliorum: praecipue autem licet perfecto viro statum perfectionis commendare, ut alii ad perfectionem sequendam inflammentur; sicut et christiano licet christianam religionem commendare apud infideles, ut ad fidem convertantur. Et quanto sunt magis sancti, tanto hunc zelum convertendi alios ad perfectionis statum magis habent: unde Paulus dicebat Act. XXVI, 29: opto apud deum et in modico et in magno non tantum te, sed et omnes qui audiunt hodie, fieri tales qualis ego sum.

Ad 1

Quod ergo dicitur Rom. Ult. Quod pseudo traditiones suas commendabant, patet per Glossam ibidem quod traditio eorum erat quod cogebant gentes iudaizare; et hanc traditionem compositis verbis commendabant ad simplices pervertendos. Non ergo traditionem nominat aliquem religionis statum, sed falsam doctrinam et haereticam. Similiter Matth. XXIII, 15, non reprehenduntur Pharisaei de hoc quod soliciti erant faciendi proselytos; sed de hoc quod postquam eos converterant, falsis doctrinis imbuebant: vel quia proselyti videntes eorum vitia, rursum ad gentilitatem revertebantur; et sic maiori poena erant digni, ut patet per Glossam ibidem.

Ad 2

Ad illud vero quod dicitur II Cor. III, 1 dicendum, quod apostoli non commendabant se ipsos quasi gloriam suam quaerentes, sed ex causis quas Gregorius dicit.

Ad 3

Ad tertium dicendum, quod apostolus non negat quin sit commendatitiis litteris utendum; sed ostendit se eis non indigere quantum ad se, sicut indigebant pseudoapostoli, quos nulla virtus commendabat, ut Glossa dicit. Indigent autem quandoque sancti commendatitiis litteris non propter se, sed propter alios qui eorum vel virtutem vel auctoritatem ignorant; et hoc modo Paulus timotheum in sua epistola commendavit, I Cor. Ult.: si venerit timotheus, videte ut sine timore sit apud vos: opus enim domini operatur etc..

Et Philip. II, 19: spero autem in domino iesu timotheum: et post: neminem enim habeo tam unanimem etc.: et Col. Ult.: marcus consobrinus barnabae, de quo accepistis mandata etc., et Rom. Ult.: commendo vobis Phoebem sororem nostram etc.. Et exinde inolevit consuetudo ut illi qui mittuntur, a mittentibus litteras testimoniales et commendatitias accipiant.

Ad 4

Ad quartum dicendum, quod sicut sancti non commendant se ipsos ut gloriam propriam habeant, sed propter utilitatem aliorum; ita et quandoque se aliis praeferunt non propter elationem sed propter utilitatem aliorum.

Sic enim quandoque sancti se praeferunt malis, ut mali evitentur a populo, qui sanctos imitentur, sicut apostolus II cor.

XI, 23: ministri christi sunt, et ego (ut minus sapiens dico) plus ego. Quandoque etiam se bonis praeferunt, ut in auctoritate apud homines habeantur, a quibus si contemnuntur, proficere in eis non possunt: et sic apostolus seipsum praetulit etiam veris apostolis quantum ad aliquid. I cor.

XV, 10: gratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi. Sed adhuc magis sine reprehensione praeferunt statum suum statui aliorum minus perfecto, inquantum minus talis comparatio sapit privatam gloriam: et hoc modo apostolus II Cor. III praetulit ministros novi testamenti ministris veteris testamenti. Hoc etiam modo I ad Tim. V, 17, statum doctorum, de quorum numero erat, aliis statibus ecclesiae praefert, dicens: qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur; maxime qui laborant verbo et doctrina.

Vel potest dici, quod Glossa illa in falso sensu inducitur. Apostolus enim ibi loquitur de commendatione non per verba, sed per facta, quibus se commendabiles in conscientiis hominum reddebant, ut patet ex ipso textu: et constat quod ex operibus se meliores ostendebant quam pseudoapostoli facerent, cum meliora opera facerent: unde quod dicit, sine comparatione adversariorum, exponendum est, idest incomparabiliter plusquam adversarii. Unde Glossa est contra id ad quod inducitur.

Ad 5

Ad quintum patet responsio per hoc quod Glossa ibidem dicit: non enim praedicamus nosmetipsos; idest, praedicatio nostra non tendit ad gloriam nostram vel ad lucra nostra, sed ad gloriam christi. Sancti enim etsi aliquando se commendent, non tamen ex hoc quaerunt gloriam suam, sed dei per profectum aliorum.

Ad 6

Ad sextum etiam patet responsio per Glossam, quae ibi dicit: non inserimus, nos quibusdam, idest pseudo, qui non missi a deo commendant se ipsos aliquibus actibus, non deus eos. Unde ex hoc non potest concludi quin illi qui sunt a deo per praelatos ecclesiae missi, possint commendare se ipsos, cum deus illos commendet largiendo munera gratiarum, ex causis tamen supra dictis.

Ad 7

Et sic etiam patet responsio ad septimum.

Ad 8

Ad octavum et nonum dicendum, quod auctoritates illae loquuntur de laude qua aliquis se ipsum commendat, gloriam propriam quaerens.

Ad 10

Ad decimum etiam patet responsio per interlinearem, quae dicit: si ego tantum glorifico me ipsum.

Unde et illorum qui a deo non glorificantur, si se ipsos glorificant, gloria nihil est; secus autem est de illis quos deus glorificat per munera gratiarum quae eis largitur.