CONTRA IMPUGNANTES

 Prooemium

 Pars 1

 Pars 2

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Pars 3

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Pars 4

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Pars 5

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

Capitulus 5

Utrum liceat religioso omnia sua relinquere, ita quod nihil sibi possidendum remaneat, nec in proprio nec in communi.

Argumentum 1

Praedictis autem non contenti adversarii veritatis, religionum omnium fundamentum ab ipso domino firmiter collocatum nituntur evertere, videlicet paupertatem, dicentes illicitum fore, omnibus suis dimissis, pauperem religionem ingredi, quae possessionem aut reditus non habeat, nisi forte sub proposito manibus laborandi, inducentes ad confirmationem sui erroris hoc quod dicitur Prov. XXX, 8-9: mendicitatem et divitias ne dederis mihi: tribue tantum victui meo necessaria; ne forte satiatus etc., et infra: et egestate compulsus furer, et periurer nomen dei mei.

Sed ille qui dimissis omnibus suis pauperem religionem intrat, quae possessiones non habet, victui necessaria sibi aufert, mendicitati se exponens; praecipue si non habeat propositum labore manuum victum quaerendi. Ergo committit se periculo furti et periurii; in quo reprehensibilis esse videtur.

Argumentum 2

Item. Eccle. VII, 12, dicitur: utilior est sapientia cum divitiis: Glossa, quam sola. Ergo reprehensibiliter agit qui sapientiam sine divitiis praeeligit, divitias relinquens, ut sapientiae vacet.

Argumentum 3

Item. Eccli. XXVII, 1, dicitur: propter inopiam multi deliquerunt: Glossa: propter inopiam cordis vel corporis. Sed illud quod est causa periculi, est fugiendum. Ergo non debet aliquis se inopem facere, omnia sua relinquens.

Argumentum 4

Item. II ad Cor. VIII, 12, apostolus dat formam fidelibus eleemosynas faciendi, sic dicens: si voluntas prompta est, secundum id quod habet,: Glossa: ut necessaria retineat tantum, accepta est, non secundum id quod non habet, idest ultra vires; non enim volo ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio: Glossa, idest paupertas. Sed ille qui omnia dat, non retinet sibi necessaria, sed ultra vires dans paupertatem patitur. Ergo inordinate dat, et contra formam ab apostolo traditam.

Argumentum 5

Item. I Thess. V, 12, super illud, rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos, dicit Glossa: sicut divitiae negligentiam pariunt salutis, ita egestas, dum saturari quaerit, a iustitia declinat. Sed illi qui relictis omnibus pauperem religionem intrant, se egestati subiiciunt. Ergo ponunt se in periculo declinandi a iustitia; quod videtur reprehensibile.

Argumentum 6

Item. I ad Tim. VI, 8, super illud, habentes alimenta, et quibus tegamur, dicit Glossa: etsi nihil intulerimus vel ablaturi sumus, non tamen omnino abiicienda sunt haec temporalia. Sed ille qui omnibus dimissis religionem intrat quae temporalibus possessionibus caret, omnia temporalia abiicit. Ergo inordinate agit.

Argumentum 7

Item. Super illud Luc. III, 11: qui habet duas tunicas, det non habenti, Glossa: de duabus tunicis dividendis datur praeceptum: quia si una dividitur, neuter vestitur.

Misericordiae enim ipsius secundum possibilitatem humanae conditionis servatur mensura, ut non sibi unusquisque totum eripiat, sed quod habet cum paupere partiatur.

Ergo qui omnia pauperibus dat, nihil sibi reservans, ultra mensuram et immoderate dat, et ita peccat.

Argumentum 8

Item. Luc. X super illud: nolite quaerere quid manducetis, Glossa: non praecipitur ut nihil pecuniae ad usus necessarios reservetur a sanctis; cum et ipse dominus loculos habuisse legatur. Sed nisi esset bonum reservare aliquid sibi, reservatio prohibita esset, nec dominus aliquid reservasset. Ergo bonum et expediens est aliquid sibi reservare, et non omnia relinquere.

Argumentum 9

Item. Dare danda et non danda est actus prodigalitatis. Sed ille qui dat omnia, dat danda et non danda; cum nihil non dandum sibi reservet. Ergo talis peccat vitio prodigalitatis.

Argumentum 10

Item. Rom. XII, 1: rationabile obsequium vestrum: Glossa: ne quid nimis sit. Sed dare omnia est dare nimis, quia excedit medium, quod tenet liberalitas in dando, quae dat aliqua, et reservat quaedam.

Ergo qui omnia dans religionem intrat, non praestat deo rationabile obsequium.

Argumentum 11

Item. Exod. XX, 13, dicitur: non occides: Glossa: subtrahendo consilium vitae cui debes dare. Sed consilium vitae conservandae adhibetur per bona temporalia.

Ergo qui omnia bona temporalia subtrahit sibi, cui maxime debet vitae consilium adhibere, venit contra illud praeceptum Decalogi, non occides, sibi manus iniiciendo.

Argumentum 12

Item. Thren. IV, 9: melius fuit occisis gladio quam interfectis fame. Ergo se exponere fami est peius quam se exponere gladio. Sed hoc non licet, dum homo habet quid faciat sine peccato, ut Augustinus dicit. Ergo multo minus licet se fami exponere: quod facere videntur qui sua relinquunt nihil sibi reservantes.

Argumentum 13

Item. Plus homo tenetur sibi quam alii. Sed peccaret aliquis qui alteri totum subtraheret unde vitam sustentare deberet, et quodammodo ipsum occideret: Eccli. XXXIII: panis egentium vita hominis est: qui defraudat illum, homo sanguinis est. Ergo peccat, se ipsum quodammodo occidens, qui omnia sua relinquit ut religionem intret, in qua communes possessiones non sunt unde sustententur.

Argumentum 14

Item. Totius perfectionis exemplar christi vita est. Sed christus aliquid habuit unde vitam sustentaret: legitur enim Ioan. XII, 6 loculos habuisse: et Ioan. IV, 8 legitur, quod discipuli eius iverant in civitatem, ut cibos sibi emerent. Ergo non est perfectionis quod aliquis omnia det, nihil sibi reservans.

Argumentum 15

Item. Omnis religionis observatio ortum habet a conversatione discipulorum christi: unde dicit Hieronymus in Lib. De illustribus viris, quod tales in primitiva ecclesia erant omnes christiani, quales modo sunt religiosi etiam perfectissimi.

Et hoc idem habetur in collationibus patrum, et haberi potest ex Glossa, quae habetur Act. IV, 32 super illud, multitudinis credentium etc.. Sed de his legitur Act. IV, 32 quod erant illis omnia communia, et nullus erat egens inter eos. Ergo illi qui dimissis propriis non habent possessiones in communi, quos oportet esse egentes, non religiosam, sed superstitiosam vitam ducunt.

Argumentum 16

Item. Dominus mittens discipulos suos ad praedicandum, duo praecepta eis dedisse videtur: unum scilicet ut nihil secum in via ferrent, aliud ut in viam gentium non abirent, ut patet Matth. X, Marc. VI, Luc. IX.

Primum autem videtur revocasse passione imminente, Luc. II, 36: sed nunc qui habet sacculum, tollat similiter et peram. Secundum autem praeceptum revocasse videtur Marc. Ult. Euntes in mundum universum etc.. Sed post revocationem secundum praeceptum nullatenus est observandum, sed magis est evangelium gentibus praedicandum.

Ergo nec primum praeceptum est deinceps observandum, ut scilicet aliquis totaliter subsidia vitae a se abiiciat.

Argumentum 17

Item. 12, quaest. 1, dicitur: expedit facultates ecclesiae possideri, et proprias perfectionis amore contemni: et infra: satis ostenditur et pie propria debere propter perfectionem contemni, et sine impedimento perfectionis posse ecclesiae facultates, quae sunt profecto communia, possideri. Ergo etsi aliqui omnia sua dimittant ad religionem convolantes, talem tamen religionem debent eligere quae habeat facultates communes.

Argumentum 18

Item. Quaest. Eadem, cap. Videntes, dicitur, quod summi sacerdotes statuerunt possessiones ecclesiae conferri, ut inter eos qui communi vita degunt, nullus egens inveniatur. Si ergo aliqui communibus possessionibus spretis in egestate vivant, contra statuta sanctorum patrum faciunt, et ita peccant.

Argumentum 19

Item. Matth. IV, 6, super illud, si filius dei es, mitte te deorsum, Glossa: nemo debet tentare deum, quando habet ex humana ratione quid faciat; et infra: postquam deficit humana ratio, commendet se homo deo non tentando, sed devote confitendo.

Sed ille qui habet divitias, quibus potest resistere his quae corrumpunt corpus, scilicet calori naturali, et aliis huiusmodi, contra quae munimur per victum et vestitum, habet ex humana ratione quid faciat. Ergo si his auxiliis sibi subtractis a deo victum expectet, videtur quod peccet tentando deum; sicut et aliquis videns ursum venientem si arma deponeret, quibus vitam suam tueri poterat, videretur tentare deum.

Argumentum 20

Item. Illa quae quotidie a deo petimus, non sunt abiicienda. Sed temporalia necessaria ad vitam quotidie a deo petimus, dicentes: panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Ergo temporalia non sunt omnino abiicienda, ut scilicet se aliquis subiiciat voluntarie paupertati.

Argumentum 21

Item. In decr. De consecr. Dist. 1, cap. Nemo, dicitur, quod ecclesia non debet aedificari, antequam ille qui aedificare vult, ei provideat quae ad luminaria et custodiam et stipendia custodum sufficiant. Ergo illi qui vivunt in congregationibus quarum ecclesiae possessiones non habent, contra decreta sanctorum patrum vivunt.

Argumentum 22

Item. Modus iste vivendi cum communibus possessionibus in religionibus est approbatus per antiquos patres Augustinum, benedictum, basilium et alios multos. Ergo temerarium videtur alium novum modum inducere.

Argumentum 23

Item. In novo testamento discipulis christi imponitur ut necessitatibus pauperum subveniant. Sed hoc non potest fieri ab his qui nec proprias nec communes possessiones habent. Ergo talis modus vivendi non est approbandus.

Corpus

Sed quia rerum cognitiones interdum ex sua pensantur origine, praedictae positionis ortum et processum investigemus.

Sciendum est igitur, haereticum quendam fuisse Romae antiquis temporibus, Iovinianum nomine, qui in hunc errorem lapsus est ut diceret, omnium baptizatorum qui baptisma servaverunt, unam in regno caelorum esse remunerationem, ut Hieronymus narrat in Lib. Quem contra eum scribit: ex quo intantum processit ut diceret, virgines, viduas et maritatas, quae semel in christo sunt lotae, si non discrepent ceteris operibus, eiusdem meriti esse: et quod inter abstinentiam ciborum et perceptionem eorum cum gratiarum actione nulla esset differentia, matrimonium per hoc virginitati adaequans: in quo consilium de virginitate servanda enervabat, quod habetur a domino, Matth. XIX, 11: non omnes capiunt verbum hoc, scilicet ut a nuptiis abstineant, sed qui potest capere capiat: et ab apostolo I Cor. VII, 25: de virginibus autem praeceptum domini non habeo, consilium autem do. Unde eius positio pro haeresi est condemnata, ut Augustinus narrat.

Huius Ioviniani error in vigilantio surrexit, ut Hieronymus dicit in epistola contra vigilantium, qui veritatem fidei impugnabat, ut ibidem dicitur, pudicitiam odio habens, et in convivio saecularium, contra ieiunia sanctorum declamans, ut Hieronymus in eadem epistola dicit.

Nec solum contentus fuit Iovinianum imitari, consilium de virginitate evacuans; sed superaddere ausus est, ut etiam consilium de paupertate servanda omnino destrueret: unde Hieronymus de eo dicit: quod autem asserit, eos melius facere qui utuntur rebus suis, et paulatim fructus possessionum pauperibus dividunt, quam illos qui possessionibus venumdatis simul omnia largiuntur; non a me ei sed a deo respondebitur: si vis esse perfectus, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni sequere me: Matth. XIX, 21.

Hic autem error per successiones errantium usque ad hodierna tempora pervenit; et in haereticis quibusdam qui cathari nominantur, permansit, et adhuc permanet, sicut patet in quodam tractatu cuiusdam desiderii haeresiarchae Lombardi nostri temporis, quem edidit contra catholicam veritatem: in quo inter cetera condemnat statum eorum qui relictis omnibus egere volunt cum christo.

Nuper autem, quod est horribilius, antiquus error renovatus est ab his qui fidem defendere videbantur; et more errantium in peius procedentes, non sunt contenti divitias paupertati aequare, ut Iovinianus; vel divitias paupertati praeferre, ut vigilantius; sed paupertatem totaliter condemnare; dicentes non esse licitum sua omnia pro christo relinquere, nisi talem religionem intret quae possessiones habeat, vel nisi talis de labore manuum vivere intendat. Asserunt etiam paupertatem laudari in Scripturis non actualem, qua aliquis rebus temporalibus se expoliat, sed habitualem, qua aliquis rem temporalem contemnit corde, etsi re possideat.

Ad destructionem ergo huius erroris hoc modo procedemus.

Primo ostendemus, ad perfectionem evangelicam pertinere non solum paupertatem habitualem, sed etiam actualem, quae fit per abiectionem rerum temporalium.

Secundo ostendemus, quod haec perfectio manet, etiamsi possessiones in communi non habeantur.

Tertio, quod haec perfectio etiam in his qui possessionibus carent, non semper requirit manuum laborem.

Quarto solvemus ad ea quae pro se inducunt.

Ad ostendendum autem paupertatem actualem ad evangelicam perfectionem pertinere, assumatur primo illud quod dicitur Matth. XIX, 21: si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus. Sed ille qui sua vendit et pauperibus tribuit, non solum habitualem paupertatem eligit, sed etiam actualem.

Ergo actualis paupertas ad evangelicam perfectionem pertinet.

Item. Perfectio evangelica consistit in imitatione christi. Sed christus non solum voluntate, sed etiam realiter pauper fuit: unde dicitur Matth. XVII, 26, super illud, vade ad mare, Glossa: dominus tantae paupertatis fuit, ut unde tributum solveret, non haberet; et Luc. IX, 58, vulpes foveas habent etc. Dicit Glossa: ego sum tantae paupertatis, ut nec hospitium quidem habeam, nec meo utar tecto; et per multas alias auctoritates de facili hoc probari potest. Ergo actualis paupertas ad perfectionem evangelicam pertinet.

Item. Evangelica perfectio maxime in apostolis claruit. Sed ipsi actualem paupertatem habuerunt, sua omnia relinquentes; unde Petrus dixit, Matth. XIX, 27: ecce nos reliquimus omnia etc.: et Hieronymus dicit ad edibiam: si vis esse perfecta, et in primo stare fastigio dignitatis, fac quod fecerunt apostoli: vende omnia quae habes, et da pauperibus, et nudam solamque crucem virtute nuda sequaris et sola. Ergo actualis paupertas ad evangelicam perfectionem pertinet.

Item. Marc. X, 23, super illud, quam difficile qui pecunias habent etc., Glossa: aliud est pecuniam habere, aliud amare. Multi habent et non amant, multi non habent et amant, item alii habent et amant, alii vero nec habere nec amare se gaudent: qui tutiores sunt, qui cum apostolo dicere possunt: mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.

Ergo actualis paupertas et habitualis simul praeferenda est habituali paupertati.

Item. Idem potest haberi matth.

XIX, 23, per Glossam super illud, dives difficile intrabit in regnum caelorum. Glossa: de omnibus tutius est nec habere nec amare divitias.

Item. Iac. II, 5: nonne deus elegit pauperes in hoc mundo? Glossa: inopes rerum temporalium. Hoc autem non est nisi per actualem paupertatem. Ergo actualiter pauperes sunt electi a deo.

Item. Luc. XIV, 33: nisi quis renuntiaverit omnibus quae possidet, Glossa: hoc distat inter renuntiare omnibus et relinquere omnia: quia renuntiare convenit omnibus, qui ita licite utuntur mundanis quae possident, ut tamen mente tendant ad aeterna: relinquere est tantummodo perfectorum, qui omnia temporalia postponunt, et solis aeternis inhiant. Ergo relinquere, quod pertinet ad actualem paupertatem, est evangelicae perfectionis; sed renuntiare, quod pertinet ad habitualem, secundum Glossam praedictam, est de necessitate salutis.

Item. Hieronymus in epistola contra vigilantium post verba supra inducta subiungit: ad eum loquitur, scilicet dominus dicens si vis perfectus esse etc., qui vult esse perfectus, qui cum apostolis patrem, naviculam et rete dimittit. Iste quem tu laudas, secundus et tertius gradus est, qui scilicet fructum possessionum dat pauperibus: quem et nos recipimus; dummodo sciamus prima secundis et tertiis praeferenda. Ergo patet quod praeferendi sunt qui omnia sua dimittunt, illis qui de fructu possessionum quas retinent pauperibus dividunt.

Item. In epistola ad rusticum monachum: si habes substantiam, vende et da pauperibus: si non habes, grandi onere liberatus es; nudum christum nudus sequere.

Durum, grande, difficile; sed magna sunt praemia. Et multa alia huiusmodi ex epistolis Hieronymi accipi possunt, quae de actuali paupertate necesse est ut intelligantur, quae causa brevitatis dimittuntur ad praesens.

Item Augustinus dicit in Lib. De ecclesiasticis dogmatibus: bonum est facultates cum dispensatione pauperibus erogari; melius est pro intentione sequendi dominum insimul donare, et absolutum a solicitudinibus egere cum christo.

Et sic idem quod prius.

Item. Ambrosius in Lib. De offic.: nullum adminiculum praestant divitiae ad vitam beatam: quod evidenter dominus demonstravit in evangelio dicens: beati pauperes, quoniam vestrum est regnum dei: itaque paupertatem, famem, dolorem, quae putantur mala, non solum impedimento non esse ad vitam beatam, sed in adiumentum esse, evidentissime probatum est.

Sed hoc non potest intelligi de paupertate habituali qua homo divitias subiicit, quia haec a nullo putantur impeditiva beatitudinis.

Ergo oportet quod intelligatur de paupertate actuali, quae omnia abiicit.

Item. Gregorius dicit in 8 homilia secundae partis super Ezech.: cum quis suum aliquid deo vovet, et aliquid non vovet, sacrificium est; cum vero omne quod habet, omne quod vivit, omne quod sapit, omnipotenti deo voverit, holocaustum est. Sed holocaustum erat dignissimum sacrificiorum.

Ergo perfectissimum opus est omnia sua propter deum dimittere.

Item. Gregorius in prologo Moralium: cum enim adhuc me cogeret animus praesenti mundo quasi specie tenus deservire, coeperunt multa contra me ex eiusdem mundi cura succrescere, ut in eo non iam specie, sed, quod est gravius, mente retinerer: quae tandem cuncta solicite fugiens, portum monasterii petii, et, relictis quae sunt mundi, ex huius mundi naufragio nudus evasi. Ex quo patet quod periculosum est res mundi possidere, quia earum possessio periculose mentem retinet: et ideo laudabilius est etiam possessionem rerum temporalium abiicere per actualem paupertatem, ut mens a cura divitiarum liberetur.

Item. Chrysostomus dicit in lib.

Quod nemo laeditur nisi a se ipso: quid apostolos penuria rerum corporalium laesit? nonne in fame et siti et nuditate degebant; et pro his clari magni et magnifici habebantur, atque ingentem per hoc fiduciam quaesierunt apud deum? ex quo patet quod actualis paupertas, quae in penuria rerum consistit, ad apostolicam perfectionem pertinet.

Item. Bernardus dicit ad senonensem archiepiscopum: felix qui nihil sibi retentat ex omnibus, non habet foveam ut vulpes, non tanquam volucres, nidum; non loculos, quomodo Iudas, non domos, sicut nec maria locum in diversorio: imitatus profecto illum qui non habebat ubi reclinaret caput. Ex quo patet quod nihil omnino possidere in mundo, ad christianam perfectionem pertinet.

Item. 1, quaest. 2, cap. Si quis: profecto perfectior est ille qui se mundi rebus expoliat, aut qui cum nihil habuit, nec habere desiderat, quam ille qui ex multis quae possidet, ecclesiae aliquid praestat.

Ex quo patet quod nihil possidere ad perfectionem christianam pertinet.

Item. Eum qui vacat contemplationi divinae, magis oportet esse a rebus mundanis liberum, quam eos qui contemplationi philosophicae vacabant. Sed philosophi, ut libere philosophiae vacarent, laudabiliter mundi substantiam abiciebant, unde Hieronymus dicit ad Paulinum presbyterum: socrates ille thebanus, homo quondam ditissimus, cum ad philosophandum Athenas pergeret, magnum auri pondus abiecit; nec putavit se posse et virtutes simul et divitias possidere. Ergo multo magis ad vacandum contemplationi divinae, laudabile est omnia sua relinquere: unde super illud matth.

XIX, 21: si vis perfectus esse dicit interlinearis: ecce contemplativa, quae ad evangelium pertinet.

Item. Praemium excellens non debetur nisi merito excellenti. Sed praemium excellens, idest iudiciaria potestas, debetur actuali paupertati; sicut patet Matth. XIX, 28, super illud, vos qui reliquistis etc. Sedebitis etc. Dicit Glossa: qui reliquerunt omnia, et secuti sunt dominum, hi iudices erunt: qui licita habentes, recte usi sunt, iudicabuntur. Ergo in actuali paupertate meritum excellens consistit.

Item. I ad Cor. VII, 32, apostolus consilium dans de virginitate servanda, rationem assignat, ut scilicet sine solicitudine sint. Sed abiectio divitiarum maxime facit hominem sine solicitudine esse: quia divitiae suis possessoribus de necessitate multas solicitudines ingerunt: unde Luc. VIII, 14, divitiae per spinas significantur, quae verbum sua solicitudine suffocant in cordibus auditorum. Ergo sicut virginitas, ita et actualis paupertas ad evangelicam perfectionem pertinet.

Ulterius ostendemus, quod ista perfectio qua aliquis propria relinquit, non requirit possessionem divitiarum in communi.

Primordium enim huius perfectionis in christo et in apostolis fuit. Sed ipsi non leguntur sua relinquentes aliquas possessiones habuisse in communi; immo potius legitur, quod nec etiam domos habebant ad manendum, ut supra probatum est.

Ergo perfectio paupertatis non requirit aliquas possessiones communes.

Item. Augustinus dicit in 3 de doct.

Christiana, quod illi qui conversi ex Iudaeis fuerunt ad christum in primitiva ecclesia, quia proximi spiritualibus fuerunt, tam capaces extiterunt spiritus sancti, ut omnia sua venderent, eorumque pretium indigentibus distribuendum ante apostolorum pedes ponerent; et infra: non enim hoc ullas ecclesias gentium fecisse scriptum est: quia non tam prope inventi erant qui simulacra manufacta deos habebant. Ex quo patet quod Augustinus praefert perfectionem primitivae ecclesiae Iudaeorum perfectioni ecclesiae ex gentibus, in hoc quod omnia sua vendiderunt pauperibus distribuenda.

Sed ipsi ita vendiderunt propria, quod nullas possessiones in communi reservaverunt sibi. Ergo maioris perfectionis est paupertas illa sine possessionibus in communi quam illa quae in communi possessiones habet.

Item. Hieronymus ad Heliodorum de morte Nepotiani, irridendo loquens dicit: sint ditiores monachi quam fuerant saeculares; possideant opes sub christo paupere, quas sub locuplete diabolo non habuerant; et suspiret eos ecclesia divites, quos tenuit mundus ante mendicos. Hoc autem frequenter contingere potest in religionibus quae possessiones habent; non autem in illis quae possessionibus carent.

Ergo magis est laudabile in religionibus possessionibus communibus carere quam eas habere.

Item. Hieronymus ad lucinum eremitam: quandiu versamur in rebus saeculi, et anima nostra possessionum ac redituum procuratione devincta est, de deo libere cogitare non possumus. Ergo magis expedit religiosis, reditibus et possessionibus carere quam eas habere.

Item. Gregorius dicit in 3 lib.

Dialogorum, loquens de Isaac servo dei: cumque ei crebro discipuli innuerent ut pro usu monasterii possessiones quae offerebantur, acciperet; ille solicitus suae paupertatis custos fortem illam sententiam tenebat, dicens: monachus qui in terra possessionem quaerit, monachus non est. Sic quippe metuebat paupertatis suae securitatem perdere, sicut avari divites solent perituras divitias custodire. Ex quo patet quod maioris perfectionis et securitatis est possessionibus communibus carere quam eas habere.

Item. Inter monachos Aegypti, de quibus in vitis patrum legitur, illi perfectiores reputabantur qui in eremo solitariam vitam agebant, quos constat in eremo possessiones nullas habuisse. Non ergo possessiones communes ad paupertatem evangelicam requiruntur.

Item. Communes possessiones auferre in potestate tyrannorum consistit.

Si ergo non sunt relinquenda omnia nisi intretur in religionem quae possessiones habeat, in potestate tyrannorum erit impedire perfectionem evangelicae paupertatis: quod est absurdum.

Item. Ad hoc paupertas consulitur, ut solicitudo de rebus mundi minuatur.

Sed possessiones etiam communes multas solicitudines ingerunt de ipsis conservandis et custodiendis et excolendis. Ergo perfectius consilium paupertatis impletur ab illis qui communes possessiones non habent.

Ulterius ostendemus, quod paupertas praedicta laborem manuum non requirat in omnibus de necessitate.

Sicut enim dicit Augustinus in Lib. De opere monach., illi qui habebant in saeculo aliquid quo sine opificio sustentarent hanc vitam, quod conversi ad deum indigentibus dispartiti sunt, non sunt cogendi manibus laborare. Sed tales laudabiliter voluntariam paupertatem pro christo assumunt, etiamsi communes possessiones non habeant: tales enim fuisse multos in primitiva ecclesia in ierosolymis, Augustinus ibidem dicit. Ergo illi qui paupertatem evangelicam eligunt, etiam si possessiones communes non habeant, non tenentur manibus laborare.

Item, nullus tenetur manibus laborare quasi ex praecepto, nisi in illo casu quo aliunde licite victum habere non potest.

Sed illi qui possessiones non habent, non aliunde ad laborem manuum obligantur quam ex praecepto praedicto, nisi forte ex voto. Ergo non simpliciter verum est quod ad laborem manuum teneantur, sed solum in casu, quando scilicet alias licite victum habere non possent: in quo etiam casu quilibet homo teneretur manibus laborare; vel nisi ad hoc ex statuto suae regulae tenerentur.

Item. Consilium de paupertate a domino datum, ad vitam contemplativam ordinatur, ut patet per Glossam matth.

XIX, 21, super illud, si vis perfectus esse, Glossa: ecce contemplativa vita, quae ad evangelium pertinet. Sed eos quos oportet manuum labore victum quaerere, necesse est plurimum a contemplationis opere retardari.

Si ergo qui pauperem vitam eligunt propter christum, necesse est manibus laborare, sequitur quod consilium paupertatis magis impediat quam promoveat id ad quod ordinatur; et ita erit indiscretum consilium: quod dicere est absurdum.

Item. Si eos qui relinquunt omnia propter christum, oportet intentionem habere ut manibus laborent; aut ista intentio ordinatur ad laborem manuum propter se ipsum, aut propter victum quaerendum, aut propter eleemosynas faciendas ex his quae labore manuum acquiruntur.

Sed ridiculum est dicere quod spiritualis perfectio, quae in paupertate consistit, ad laborem corporalem ordinetur; sic enim labor corporalis spirituali perfectioni praeferetur. Similiter non potest dici quod intentio eorum debet ordinari ad laborem manuum propter victum quaerendum: tum quia victum habere poterant ex rebus quas dimiserunt: tum quia labor manuum pauperibus christi, qui orationibus et aliis spiritualibus bonis vacant, ad victum non sufficit de facili: unde etiamsi manibus laborent, indigent a fidelibus sustentari, ut dicit Augustinus in Lib. De opere monach..

Similiter non potest dici quod labori manuum debeant intendere propter eleemosynas exinde faciendas: quia multo largiores eleemosynas ex rebus possessis prius facere potuissent; et sic non oportebat propter hoc eos sua relinquere, ut ex labore manuum eleemosynas facerent.

Ergo non oportet quod illi qui sua relinquentes, possessiones communes non habent, laborare manibus intendant. Ad hoc autem faciunt illa quae supra de labore manuum dicta sunt.

Ad 1

Nunc restat respondere his quae ab adversariis in contrarium obiiciuntur.

Ad illud quod primo obiicitur, mendicitatem et divitias ne dederis mihi, dicendum, quod sicut divitiae non sunt in culpa, sed divitiarum abusus; ita mendicitas sive paupertas non est in culpa, sed paupertatis abusus: quando scilicet aliquis paupertatem invitus et impatienter sustinet: tunc enim desiderio divitiarum in multa peccata quandoque incidit. I ad Tim. VI, 9: qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum diaboli etc.: et hoc est quod dicit chrysostomus super Matth.: audite quicumque pauperes estis, magis autem et quicumque ditari concupiscitis: non pauperem esse malum est, sed non velle pauperem esse.

Patet ergo quod coacta paupertas aliquando pericula habet annexa, quae a voluntaria paupertate sunt procul. Qui enim sunt in voluntaria paupertate, divites fieri non volunt. Quod ergo dicit Salomon, mendicitatem et divitias etc., intelligitur de paupertate involuntaria: quod patet ex hoc quod sequitur: et egestate compulsus etc., et etiam ex Glossa quae dicit, quod vir cum quo est deus, petit ne copia, vel inopia transeuntium rerum in oblivionem decidat aeternorum. Ex quo patet quod abusum divitiarum et paupertatis sapiens fugiendum docet, non ipsas divitias vel paupertatem.

Ad 2

Ad illud quod secundo obiicitur, quod utilior est sapientia cum divitiis etc., dicendum, quod verbum illud Salomonis procedit secundum regulam quam philosophus docet in I Lib. Ethic., quod maximum bonum, sicut felicitas, connumeratum minimo bonorum est eligibilius: unde etsi sapientia quae inter maxima computatur bona, connumeretur cum divitiis, quae sunt de minimis bonis, est eligibilior.

Sed secundum hanc regulam, maximum bonum connumeratum alteri maximo bono, est eligibilius quam si connumeretur minimo bono, vel per se ipsum accipiatur. Unde sapientia cum perfectione evangelica, quae in paupertate consistit, quae est de maximis bonis, est eligibilior quam sapientia per se accepta, vel sapientia cum divitiis.

Ad 3

Ad illud quod tertio obiicitur, propter inopiam multi perierunt, dicendum, quod loquitur de inopia involuntaria, quae habet de necessitate desiderium divitiarum annexum: unde ibi sequitur: qui quaerit locupletari, Glossa, in mundo, avertit oculum suum, Glossa, interiorem a timore dei.

Ad 4

Ad illud quod quarto obiicitur, dicendum, quod Glossa illa truncate proponitur, et contra intentionem glossatoris: quod patet per hoc quod post inducta verba subiungitur in Glossa: non hoc ideo dixit quin melius esset scilicet dare omnia et pauperem fieri; sed infirmis timet, quos sic monet dare, ut egestatem non patiantur.

Ad 5

Ad quintum dicendum, quod hoc quod dicitur, quod egestas a iustitia declinat, intelligendum est de egestate coacta, quae habet desiderium divitiarum annexum: quod patet per hoc quod dicit, dum saturari quaerit. Saturitas enim copiam quandam importat, quam quaerunt qui non sunt modicis contenti, secundum illud I ad Tim. VI, 8: habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus: unde subiungit: nam qui volunt divites fieri etc., quia desiderium praedictae copiae frequenter a iustitia declinare facit.

Ad 6

Ad sextum dicendum, quod illud quod dicitur, quod temporalia non sunt omnino abiicienda, intelligendum est, quin eis utamur ad sustentationem vitae in cibo et potu et vestitu: quod patet ex hoc quod dicitur: habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti simus: non tamen intelligit quin homo possit omnium temporalium proprietatem a se abiicere.

Ad 7

Ad illud quod septimo obiicitur, dicendum, quod in rebus temporalibus quaedam sunt quae sunt necessaria ad sustentationem vitae praesentialiter, sicut vestis qua induor, et cibus et potus, quibus uti debeo ad praesens. De huiusmodi autem si tantum mihi suppetat quod et alii sufficiat, debeo indigenti providere; et alias non debeo mihi totum eripere, ut scilicet nudus remaneam, vel absque cibo et potu tempore comestionis: et de his loquitur Glossa. Quaedam autem sunt temporalia quae reservantur ad providendum necessitati corporis in futurum, sicut pecunia, possessiones et huiusmodi; et ista possunt a perfectis viris totaliter aliis dari: quia interim antequam necessitas immineat, potest multipliciter per divinam providentiam subveniri, de qua fiduciam habere monemur in Scripturis.

Ad 8

Ad illud quod octavo obiicitur, dicendum, quod quamvis non sit praeceptum ut nihil pecuniae ad usus necessarios reservetur, est tamen consilium: nec dominus loculos habuit quasi alias ei non potuisset provideri, sed ut in se infirmorum gerens personam, ut sibi licitum crederent quod a christo observatum viderent: unde Ioan. XII, 6, super illud, et loculos habens, dicit Glossa: cui Angeli ministrabant, loculos habuit in sumptus pauperum, condescendens infirmis; et super illud Psalmi producens fenum iumentis, dicit Glossa: dominus loculos habebat in usus eorum qui cum eo erant et suos, et religiosas mulieres in comitatu quae ministrabant ei de substantia sua, in his infirmorum magis suscipiens personam; praevidit enim multos infirmos futuros et ista quaesituros, ut ibi eorundem personam suscepit dicens: tristis est anima mea usque ad mortem.

Et tamen loculos quos habebat, ex possessionibus non impleverat, sed ex his quae ei a devotis et fidelibus administrabantur.

Ad 9

Ad nonum dicendum, quod, sicut in 2 ethic. Determinatur, medium in virtutibus non accipitur secundum aequidistantiam ab extremis, sed secundum debitam proportionem circumstantiarum, quam facit ratio recta: unde non oportet quod medium virtutis sit inter superfluum et diminutum in unaquaque circumstantia secundum se considerata, sed in una circumstantia per comparationem ad alias.

Contingit enim quandoque quod unius circumstantiae modum variare oportet secundum variationem alterius circumstantiae: verbi gratia, in sobrietate modus huius circumstantiae quid variatur secundum varietatem huius circumstantiae quis: constat enim quod aliquid in cibum sumere est alicui personae moderatum, quod alteri personae est superfluum, alteri vero diminutum.

Unde aliquando contingit quod una circumstantia in sui maximo existens, moderatur secundum proportionem ad aliam circumstantiam, sicut in magnanimitate contingit. Magnanimus enim, secundum philosophum in 4 ethic., maxime se dignificat: unde qui excedit hanc virtutem in superfluitate, quem Caynum vocat, non magnificat se maioribus quam magnanimus; sed in hoc excedit virtutis modum, quod illa quae erant magnanimo moderata, sibi sunt superflua. Patet ergo quod medium virtutis non corrumpitur ex hoc quod una circumstantia in sui summo accipitur, dummodo per alias circumstantias moderetur.

Si ergo in liberalitate consideremus quid sit dandum, et accipiatur ultimum huius circumstantiae, videlicet omnia dare: aliquibus circumstantiis adiunctis, cedet in superfluitatem, et erit prodigalitatis vitium; aliis autem circumstantiis adiunctis, erit perfectae liberalitatis opus: verbi gratia, si det aliquis omnia sua ut consulat patriae, cui periculum destructionis imminet, non reputabitur etiam a morali philosopho prodigus, sed perfecte liberalis.

Similiter et qui omnia sua dat propter christi consilium implendum, non est prodigus, sed perfectum actum virtutis facit.

Si autem non debito fine, aut aliis circumstantiis indebitis omnia daret, prodigus esset. Et similiter est dicendum de virginitate, et de aliis huiusmodi, in quibus videtur excessus supra communem modum virtutis.

Sic ergo patet quod dare omnia propter christum, non est dare danda et non danda, sed est dare danda tantum. Quamvis enim non omnia sint danda quocumque modo, sunt tamen omnia danda propter christum.

Ad 10

Ad decimum dicendum, quod gratia est perfectio naturae: unde nihil quod ad gratiam attinet, naturam interimit. Sunt ergo quaedam quae immediate ad naturam sustentandam pertinent, sicut cibus, potus et somnus et huiusmodi: et in istis actus gratuitae virtutis modum naturae conservandae non excedit: unde, si in istis aliquid sibi subtrahat ultra id quod natura sustinere potest, rationis modum excedit, et vitiosus est. Et de his loquitur apostolus et Glossa; unde dicit Glossa: obsequium vestrum in praedictis, scilicet in maceratione carnis, de qua praemiserat, sit rationabile, idest cum discretione, ne quid nimis sit; sed cum temperantia vestra corpora castigetis, ut non naturae defectu cogantur dissolvi.

Quaedam autem sunt sine quibus natura conservari potest, sicut venereorum usus: et ideo in istis, quantumcumque subtrahatur propter deum, non potest esse superfluum, dummodo ex aliqua alia circumstantia vitium non incidat: propter hoc virginitas laudabilis est, quae ab omni huiusmodi delectabili abstinet.

Et similiter est in proposito. Potest enim sine dominio possessionum terrenarum natura conservari cum spe divini auxilii multis modis: unde, quantumcumque ei subtrahatur, non erit superfluum, si propter deum fiat. Et sic patet quod voluntaria paupertas propter christum suscepta, a medio virtutis non discedit.

Ad 11

Ad undecimum dicendum, quod licet ille qui dat omnia propter christum, subtrahat sibi aliquod consilium vitae, non tamen omne: quia adhuc manet ei auxilium divinae providentiae, quae ei in necessariis non deerit, et fidelium devotio. Unde Augustinus in Lib. De eleemosyna, invehitur contra talia obiicientes, sic dicens: tu christiano, tu dei servo, tu bonis operibus dedito, tu domino suo caro aliquid existimas defuturum? an putas qui christum pascit, a christo ipse non pascitur? an putas terrena deerunt quibus caelestia et divina tribuuntur? unde haec incredula cogitatio, unde impia et sacrilega ista meditatio? quid facit in domo dei perfidum pectus? quid qui christo omnino non credit, appellatur et dicitur christianus? Pharisaei sibi magis congruit nomen: nam cum in evangelio de eleemosynis dominus disputaret, et ut nobis amicos de terrenis lucris faceremus moneret, addidit Scriptura, dicens: audiebant haec omnia Pharisaei, qui erant avari, et deridebant eum: quales in ecclesia quosdam videmus, quorum praeclusae aures et corda caecata nullum de spiritualibus ac salutaribus monitis lumen admittunt: de quibus non oportet mirari, quod contemnant in talibus servos, quando a talibus videmus ipsum dominum esse contemptum.

Et sic patet quod sacrilegium est dicere, quod illi qui omnia propter christum dant, se periculo homicidii committant.

Ad 12

Ad duodecimum dicendum, quod, sicut iam ex dictis patet, ille qui dimittit omnia propter christum, non se exponit fami quae ipsum interimat, quia nunquam a deo ita deseritur quod fame moriatur: quod patet Hebr. Ult., 5, super illud, non te deseram, neque derelinquam: Glossa: ne forte dicerent: quid facturi erimus, si suffragia nobis necessaria defecerint? protinus subdit consolationem, adhibens testimonium de Lib. Iesu Nave: non te deseram, quin dem necessaria, neque derelinquam. Derelinqueretur ille qui fame periret. Sed quia hoc non est, non sit homo cupidus. Et infra: hoc autem dicit omni speranti in se, sicut iosue. Hoc enim nobis promittit, si in illo spem nostram ponimus: non tenacibus, non cupidis fit ista promissio; sed sperantibus in deo.

Et tamen hoc quod assumit, est falsum: quia homo posset se exponere periculo gladii propter christum laudabiliter, etiam si haberet aliud quod faceret: sicut legitur de multis martyribus qui tempore persecutionis, ultro se offerebant in medium nomen christi publice confitentes: alias non liceret militibus ire ultra mare, et exponere se multis periculis propter christi honorem.

Ad 13

Ad decimumtertium dicendum, quod homo rerum suarum est dominus, non autem rerum alterius; et ideo iniuriam alteri faceret, si possessiones ei auferret; non autem si possessiones sibi aufert, sibi iniuriam facit: propter quod philosophus dicit in 5 ethic., quod non est iniustitia hominis ad se ipsum, proprie loquendo de iniustitia. Et praeterea, qui alteri sua aufert, inducit eum in paupertatem involuntariam, quae est periculosa; qui autem sua dimittit, inducit se in voluntariam paupertatem, quae est meritoria, si sit propter christum suscepta.

Ad 14

Ad decimumquartum dicendum, quod, sicut supra dictum est, dominus pecuniam reservari fecit ad necessarios usus, ut infirmis condescenderet: et ideo non est reputandum pro superstitione, si aliqui perfecti viri pecunias reservare nolint. Sicut etiam ut infirmis condescenderet, cum publicanis comedebat vinum bibens, et aliis cibariis communiter utens: nec tamen reputandi sunt superstitiosi sancti patres in eremo, qui a vino et aliis delicatis cibariis abstinebant. Et tamen dominus quamvis pecuniam reservari fecerit, non tamen eam de aliquibus propriis possessionibus habebat, sed magis ei a fidelibus per modum eleemosynae ministrabatur: unde dicitur Luc. VIII, 3, quod mulieres quaedam sequebantur dominum ministrantes ei de facultatibus suis.

Ad 15

Ad decimumquintum dicendum, quod apostoli reservabant pecunias, et etiam colligebant, ut sanctis pauperibus, qui praedia sua vendiderant propter christum, necessaria ministrarent; nec tamen illas pecunias habebant de aliquibus possessionibus, sed ex eleemosynis fidelium.

Quod etiam dicitur, quod nullus erat egens inter eos; non est intelligendum quin apostoli et primitivae ecclesiae discipuli multas penurias et egestates sustinuerint propter christum, cum dicatur I Cor. IV, 11: usque in hanc horam esurimus et sitimus etc.: et II Cor. VI, 4: in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus: Glossa victus et vestitus; sed quia de his quae habere poterant, unicuique secundum quod opus erat, tribuebant, ut quantum eis facultas suppeteret, omnium indigentias relevarent.

Ad 16

Ad decimumsextum dicendum, quod quamvis illud praeceptum, in viam gentium ne abieritis, fuerit post resurrectionem totaliter revocatum, eo quod primum oportebat Iudaeis verbum dei loqui et sic transire ad gentes, ut dicitur Act. XIII, 46; tamen hoc quod dominus dixerat apostolis, quod non secum necessaria ferrent, non totaliter revocavit in coena; sed solum tempore persecutionis, quando a persecutoribus necessaria habere non potuissent: unde Luc. XXII, 35: quando misi vos etc. Dicit Glossa: non eadem vivendi regula persecutionis tempore, qua pacis, discipulos informat. Missis siquidem discipulis ad praedicandum, ne quid tollerent in via praecepit, ordinans scilicet ut qui evangelium nuntiat, de evangelio vivat.

Instante vero mortis articulo, et tota illa gente pastorem simul et gregem persequente, congruam tempori regulam decernit, permittens ut tollant victui necessaria, donec sopita insania persecutorum, tempus evangelizandi redeat.

Et alia Glossa dicit: in hoc quoque nobis datur exemplum, quod nonnunquam causa instante, quaedam de nostri propositi rigore sine culpa intermittere possumus. Verbi gratia: si per inhospitales regiones iter agimus, plura viatici causa licet portare quam domi habeamus.

Sed quia quidam haeretici, quorum est ista obiectio, Glossas non recipiunt, ex ipso textu ostendimus quod multiplicatis fidelibus discipuli christi secum in via necessaria non portabant. Dicitur enim in ult.

Can. Ioan.: carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos; et infra (v. 7-8): pro nomine enim eius profecti sunt, nihil accipientes a gentibus. Nos ergo debemus huiusmodi suscipere.

Non autem esset necessarium, quamvis a gentibus nihil acciperent, quod reciperentur a fidelibus, si secum necessaria ad victum deferrent: quod etiam patet per Glossam quae ibi dicit: pro nomine eius profecti sunt, alieni a rebus propriis.

Ad 17

Ad decimumseptimum dicendum, quod quia ecclesia multos infirmos sustinet, quos non de facili sustineret (si) sine temporalium possessionum solatio ecclesiasticam vitam duceret, expedit facultates communes in ecclesia possideri propriis dimissis, et praecipue propter pauperes sustentandos. Non tamen sequitur quod non sit expediens perfectis viris, qui sua dimiserunt, vitam religiosam agere sine communibus possessionibus: et quamvis perfectio apostolica non annulletur in illis qui possessiones communes habent, tamen expressius conservatur in illis qui propriis dimissis, etiam communibus carent.

Ad 18

Ad decimumoctavum dicendum, quod per illud decretum non habetur esse prohibitum alicui quin pauperem vitam eligat propter christum; sed est praeceptum episcopis, et eis qui bona ecclesiarum possident, quae pauperum sunt, ut eis de fructibus possessionum ecclesiae provideant, et quantum possunt eorum sublevent egestatem: et hoc patet diligenter inspicienti seriem capituli inducti.

Ad 19

Ad decimumnonum dicendum, quod ille qui dimissis omnibus propter christum, spem habet ut sustentetur a deo, neque praesumptuosus est, neque deum tentat. Qui enim fiduciam debitam de deo habet, neque praesumptuosus est, neque deum tentat. Talem autem fiduciam debent habere de deo pauperes christi, et praecipue praedicatores veritatis: unde Glossa Luc. X, 4 super illud: nolite portare sacculum etc.: tanta praedicatori debet esse fiducia in deo, ut praesentis vitae sumptus etsi non praevideat sibi, tamen non defuturos esse sciat; ne dum occupatur mens ad temporalia, minus praedicet aeterna. Immo magis deum tentarent, nisi istam fiduciam haberent. I Cor. X, 9: neque tentemus christum, sicut quidam eorum tentaverunt. Glossa: dicentes: nunquid poterit deus parare mensam in deserto? distinguendum tamen est in illis in quibus homo se totum deo committit. Quandoque enim hoc faciens tentat deum, quandoque vero non.

Sunt enim quaedam in quibus impossibile est hominem iuvari nisi a deo miraculose operante: et talibus periculis aliquis se exponens deum tentaret; sicut si aliquis de muro se praecipitaret sub spe divini auxilii, nisi forte a deo certificatus esset de futuro eventu aliqua divina inspiratione: sicut Petrus ad iussum domini exposuit se fluctui maris; et sicut b. Martinus dixit: ego signo crucis, non clypeo protectus aut galea, hostium cuneos penetrabo securus; et sicut b. Evangelista ioannes venenum confidenter bibit, et sicut b. Agatha quae dixit: medicinam carnalem corpori meo nunquam adhibui: sed habeo dominum iesum christum, qui solo sermone restaurat universa.

Quaedam autem sunt in quibus possibile est remedium adhiberi etiam per causas inferiores. Et in istis non est tentare deum, si se aliquis divino auxilio committit; sicut miles non tentat deum, qui pugnam ingreditur, de divino auxilio confisus, quamvis de evasione securus non sit.

Secundum hoc ergo patet quod ille qui omnia propter christum relinquit, non tentat deum: tum quia plenus fiducia ex divina auctoritate concepta hoc facere debet: tum quia remanent fideles devoti per quos ei satisfieri potest et debet: sicut etiam non tentaret deum qui ob aliquam rationabilem causam arma deponeret urso veniente aliis armatis praesentibus, qui eum defendere possent et deberent.

Ad 20

Ad vigesimum dicendum, quod temporalia a deo petere iubemus ad naturae usus necessarios: unde temporalia non debemus abiicere, quin eis utamur ad necessitatem corporis in cibo et vestitu.

Ad 21

Ad vigesimumprimum dicendum, quod statutum illud inductum est in favorem ministrorum ecclesiae: et ideo si aliqui supererogare volunt, ut sine possessionibus ecclesiae serviant, laudabiliores existunt; sicut Paulus praedicans evangelium sine sumptu, qui a domino praedicatoribus erat ordinatus, ut patet I Cor. IX, 14.

Ad 22

Ad vigesimumsecundum dicendum, quod quamvis sancti patres illum modum approbaverint, non tamen istum modum reprobaverunt: et ideo non est praesumptuosum hunc modum sequi: alias nihil de novo posset institui, quod non fuerit antiquitus observatum. Nihilominus tamen iste modus vivendi antiquitus a multis sanctis patribus observatus fuit, et etiam in ecclesia primitiva.

Ad 23

Ad vigesimumtertium dicendum, quod subvenire indigentibus indicitur illis qui divitias possident, sicut patet ex hoc quod dicitur I Ioan. IV: si quis habuerit substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere etc.; sed multo est laudabilius quod aliquis omnibus suis datis, etiam se ipsum deo det: quod ad apostolicam perfectionem pertinet: unde dicit Hieronymus ad lucinum eremitam: se ipsum offerre deo, proprium christianorum est, et apostolorum, qui totum censum quem habuerant, domino tradiderunt.