CONTRA IMPUGNANTES

 Prooemium

 Pars 1

 Pars 2

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Pars 3

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Pars 4

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Pars 5

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

Capitulus 2

Quomodo dubia asserunt in religiosorum infamiam.

Corpus

Nunc videndum est, quomodo dubia asserunt in religiosorum infamiam.

Dubia autem maxime sunt futura, et occulta cordis, de quibus etiam iudicare praesumunt. De futuris quidem, cum dicunt, quod erunt finaliter in moribus reprobi, et tandem in fide erunt corrupti.

De occultis vero cordium, dum dicunt, quod quaerunt favorem mundi, quod quaerunt suam gloriam et non christi, et multa huiusmodi, in quibus manifeste temerarii iudices convincuntur, ut patet per hoc quod habetur Rom. XIV, 13: non amplius iudicemus: Glossa: in his duobus temerarium est iudicium: scilicet cum incertum est quo animo quid factum sit, vel cum incertum est qualis futurus sit qui nunc bonus vel malus manifeste apparet.

Vel superbia vel invidentia est de his iudicare: quod maxime faciunt qui magis amant clamare et vituperare, quam corrigere et emendare. In hoc etiam sibi quod solius dei est, usurpant, scilicet scire futura, et secreta cordium: unde dicitur Isai.

XLI, 23: annuntiate quae futura sunt et dicemus quia dii estis vos; et Ier. XVII, 9: pravum est cor hominis et inscrutabile: quis cognoscet illud? ego dominus scrutans renes et corda; unde I Cor. IV, 5: nolite ante tempus iudicare etc. Glossa: aliter enim iniuria iudici fit, si ante sententiam eius a servo procedat sententia: quod intelligendum est in illis quorum sibi dominus iudicium reservavit.