COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
SCHOLIUM.
Contra secundam rationem, ex unitate principii practici, concludentem unitatem prudentiae ad omnia agibilia ; objicit primo, quia sic ponenda erit una scientia omnium scibilium. Secundo, ex principio practico, ex fine temperantiae, potest quis syllogizare de iis quae sunt ad illum finem, et repetendo actus, acquirere habitum prudentiae, quoad agibilia temperantiae, sed non fortitudinis, adducit et refutat solutiones aliorum ad has rationes.
Contra secundam rationem positionis arguitur sic : si propter hoc est tantum una prudentia secundum speciem respectu omnium agibilium, quia est unum principium practicum circa finem ultimum, ex quo deducuntur per habitum prudentiae conclusiones circa omnia agibilia, tunc tantum erit una scientia de omnibus scibilibus, quia est tantum unum primum principium, a quo dependent omnes conclusiones omnium scientiarum.
Sed dicitur, quod non est simile: quia primum principium in scientiis speculabilibus particulatur, et quando sic particulatur, unum non dependet ab alio, et ideo sunt diversae scientiae: nunc autem licet primum principium practicum circa finem communem particuletur a prudentia syllogizando, et considerando circa ea quae sunt ad finem hujus virtutis; hoc tamen est cum prudentia ad principium particulatum circa finem alterius virtutis, cum virtutes sint connexae in prudentia, ita quod impossib le sit habere prudentiam circa ea, quae sunt ad finem hujus, vel unius virtutis, quin etiam circa ea quae sunt ad finem alterius virtutis simul habeatur. Et hoc ideo est, quia quidquid prudentia syllogizat, aut consiliatur circa materiam unius virtutis, aut circa materiam temperantiae, hoc est propter bonum rationis, ut si concludat, quod temperate comedendum sit propter sanitatem corporis, aut propter aliquid aliud, et non propter bonum rationis, non est actus prudentiae, aut virtutis ; bonum autem rationis est similiter in materia alterius virtutis, et ideo per prudentiam non potest quis se habere bene circa materiam virtutis, nisi etiam bene se habeat circa materiam alterius virtutis.
Contra : ex principio practico sumpto ex fine unius virtutis, ut temperantiae, sufficienter potest practice syllogizari, et concludi illud quod est adflnemtemperantiae, sed principium sumptum ex fine temperantiae non est principium ad concludendum illud, quod est ordinatum ad finem fortitudinis; igitur principium particulatum circa materiam unius virtutis non dependet a principio particulato alterius, nec ex principio sumpto circa finem unius virtutis potest argui aliquid circa materiam alterius virtutis.
Ex hoc arguitur propositum principale; quia si ex principio practico ex fine temperantiae potest recte syllogizari et consiliari de his, quae sunt ad finem temperantiae, ex tali actu frequenter elicito potest generari prudentia dirigens in actibus temperantiae, quia nullus actus est actus prudentiae ; cum igitur principium sumptum ex fine temperantiae non sit principium, ex quo potest recte syllogizare circa ea, quae sunt ad finem fortitudinis, sequitur quod potest acquiri prudentia perfecta dirigens circa agibilia temperantiae absque hoc, quod acquiratur prudentia dirigens objectum fortitudinis, per consequens tot oportet ponere prudentias, quot virtutes morales.
Dicitur quod ex fine temperantiae inquantum habet rationem boni secundum rationem, sumitur principium, ad concludendum ea quae sunt ad finem temperantiae; et quia bonum secundum rationem invenitur in fine alterius virtutis, ideo non potest quis exercere se in acquirendo prudentiam circa unam virtutem, nisi circa omnes se exerceat, antequam habeat perfectam prudentiam.
Contra : aut intelligitur, quod ratio boni secundum rationem sit formalis ratio objectiva cujuslibet virtutis moralis, et finis virtutis moralis: aut quod virtutes morales habeant propria objecta formaliter distincta, quae tamen conveniant in communi ratione boni secundum rationem. Si primo modo, tunc sequitur quod non sit nisi una virtus moralis formaliter, eo quod tantum unam rationem formalem objectivam habent; si autem praeter communem rationem boni secundum rationem habeant propria objecta distincta formaliter secundum suas rationes formales objectivas, tunc sequitur propositum, quod principium sumptum ex fine unius virtutis non est medium ad concludendum ea, quae sunt ordinata ad finem alterius virtutis.
Praeterea, habitus prudentiae non est augmentabilis in infinitum; igitur cum prudentia augmentatur ex actibus dictandi, et dirigendi circa ea, quae sunt ad finem temperantiae, toties actus hujusmodi elicit, quod prudentia sit in termino suo; igitur, etc.