COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Utrum voluntas possit amovere intellec tum habituatum ab uno ad aliud diem , men ?
Alens. 1. p. q. 107. men?b. 1. 2. Scot. 2. d. 42. q 4. D. Thom. 1. 2. q. 20. art. 1. Bonav. 2. dist 42. art. 1. q. 1. Rich. art. 1. quaest. 2. August 1. contra duas. cap. 31.
Videtur, quod sic : quia illa potentia quae secundum actus suos subjicitur imperio voluntatis, potest ex imperio voluntatis mutari de uno actu ad alium actum ; sed intellectus, et aliae potentiae animales omnino secundum actus suos subsunt imperio voluntatis ; ergo ex imperio voluntatis potest intellectus, et aliae potentiae amoveri de uno actu ad alium, et per consequens voluntas potest avertere intellectum ad considerandum de alio objecto. Major patet de se. Minor probatur per Anselmum de Conceptu virginali cap. 4. ubi loquens in persona aliarum potentiarum a voluntate, dicit, Deus nos, et potestatem, quae in nobis est, subjicit voluntati, ut ad imperium ejus non possimus non movere nos, et facere quod vult, imo illa movet nos, sicut instrumenta sua, et facit opera quae videmur facere, nec nos possumus illi per nos resistere, nec quae facit possunt non fieri dominatione, quam nobis Deus dedit, nec debemus, nec possumus non obedire. Haec ille.
Ex quo patet, quod potentiae inferiores moventur ab uno actu ad alium ex imperio voluntatis, et multo magis per consequens ipse intellectus, qui est magis annexus voluntati habet ei obedire, ut ad imperium ejus transferatur ab uno actu dicendi, vel intelligendi ad alium.
Sed contra arguitur, quia secundum Augustinum, invisa diligere possumus, incognita nequaquam ; voluntas ergo non potest velle, nisi prius cognitum ab intellectu ; sed intellectus dum actualiter considerat unum objectum, non intelligit quodcumque objectum; ergo intellectum considerantem unum objectum non potest voluntas convertere ad intelligendum quodcumque aliud objectum: ergo nec ad intelligendum aliud, cum illud simul non intelligat.
Dicitur ad hoc quod sufficit cognitio alicujus objecti in universali, ad hoc quod voluntas possit velle intellectum distincte considerare illud, et intellectus dum considerat unum objectum, habet cognitionem alterius objecti in universali.
Contra : simul duratione, dum voluntas est in actu suo, intellectus est in actu suo, et prius natura intellectus est in actu suo, quam voluntas sit in actu suo, quia prius natura est aliquid cognitum, quam volitum, aliter incognitum posset diligi, et ex hoc arguitur sic : in illo instanti, in quo voluntas avertit intellectum ab una intellectione ad aliam, quaero quid intellectus intelligit, et quam intellectionem habet? aut intellectionem illius objecti, a qua avertitur, aut intellectionem istius objecti, ad quam convertitur. Non primam, tum, quia tunc illa intellectui non inest, cum intellectus sit aversus ab illa intellectione in instanti per conclusionem ; non istam, ad quam convertitur, quia illa naturaliter sequitur actum voluntatis, per quam intellectus convertitur ad intellectionem, cui naturaliter praecedat effectum, et ideo naturaliter actus voluntatis, quo convertit intellectum ad intelligendum aliud, naturaliter praecedit conversionem intelle?tus, et aliam intellectionem ad aliud objectum intelligendum.
Praeterea, si cognitio alicujus in universali sufficiat voluntati ad volendum idem distincte, et determinate, tunc voluntas posset intellectum convertere ad intelligendum aliquod objectum, quod nunquam prius intellexit, cujus species non est in intellectu, nec in phantasmate, nec quod prius fuit phantasiatum, et tunc oporteret voluntatem facere speciem illius objecti in phantasia, aut in intellectu, vel in utroque. Consequentia patet, quia istud objectum cujus species nunquam fuit in intellectu nec in phantasmate, potest esse cognitum ab intellectu in universali, sicut objectum illud cujus species habetur in intellectu, et in phantasmate ; si igitur habita cognitione alicujus objecti in universali, voluntas possit convertere intellectum ad illud intelligendum, sequitur quod prius, scilicet quod voluntas possit facere intellectum intelligere, cujus speciem non habet nec in se, nec in phantasmate, quod est impossibile.
Praeterea, si ad hoc quod voluntas possit convertere intellectum considerantem naturam lapidis ad considerandum de asino, sufficiat cognitio de asino in universali, quando cognoscit lapidem distincte, tunc quaero, an ista cognitio de asino in universali, sit alia cognitio a cognitione distincta, quam habet de lapide, aut non sit alia, sed eamdem realiter? Primum non potest esse verum: quia tunc duo actus intelligendi simul essent in intellectu, et per consequens duo accidentia, quae non differunt specie. Tum, quia tunc sequeretur, quod ad hoc, quod voluntas possit convertere intellectum ad considerationem alterius objecti, quam illius, quod considerat, requiratur quod intellectus habeat duos actus intelligendi simul, cujus oppositum experimur. Si vero dicatur, quod illa cognitio confusa de asino non sit alia cognitio, nee alius actus cognoscendi, quam cognitio distincta de lapide, cum actus intelligendi lapidis non ducat in cognitionem asini, vel alterius disparati, sequitur, quod voluntas potest convertere intellectum ad aliquod objectum cognoscendum, quod simpliciter non cognoscit aliquo actu intelligendi, et tunc sequitur idem quod prius, quod voluntas potest velle considerationem objecti omnino incogniti.
Praeterea, voluntas potest avertere intellectum a consideratione unius objecti ad considerandum aliud objectum omnino et primo diversum, cum quo non convenit nisi tantum in intentione entis, sicut a consideratione substantiae ad considerandum de accidente ; si igitur requiratur cognitio confusa illius objecti in intellectu, ad cujus distinctam intellectionem voluntas convertit intellectum, sequitur quod cognitio confusa de aliquo inquantum ens, sufficit ad volendum illud distincte per voluntatem, quod est falsum ; tunc enim voluntas posset velle quodcumque incognitum habita apprehensione entis, quod primo occurrit intellectui cujuscumque.
Ad primum istorum dicitur, quod licet intellectus distincte non possit plura intelligere, tamen potest intelligere unum in comparatione ad aliud, ut lapidem in comparatione ad asinum, et haec cognitio sufficit praecedens voluntatem. Unde dum intellectus stat in tali cognitione comparativa duorum, voluntas potest avertere intellectum a consideratione unius, ut absolute consideret aliud, dimittendo primum consideratum. Per hoc patet ad formam rationis, quod in instanti, in quo voluntas avertit intellectum a consideratione unius objecti, considerat illud in comparatione ad aliud objectum.
Contra : si in illo instanti, in quo intellectus avertitur a consideratione unius objecti, adhuc consideret illud objectum, quamvis in comparatione ad aliud, nunquam averteretur ab illo objecto per imperium voluntatis, et habetur propositum. Probatio consequentiae: sit objectum a cujus consideratione avertitur A, et objectum ad cujus cognitionem convertitur B, tunc arguitur : in eodem instanti, in quo est aversio intellectus ab intellectione ipsius A, est conversio intellectus ad intellectionem ipsius B, sicut in eodem instanti est generatio et corruptio. Si igitur intellectus consideret A in illo instanti, in quo avertitur ab A; igitur quando convertitur ad intellectionem B, non avertitur ab intellectione A; igitur nunquam avertatur ab ejus intellectione, quia nunquam avertitur ab A, nisi per conversionem ad aliud intelligibile, nisi ponatur omnino intellectum non intelligere, cujus oppositum supponitur.
Praeterea, si talis cognitio comparativa unius objecti ad aliud requiratur ad hoc, quod voluntas avertat intellectum a consideratione unius ad considerationem alterius, tunc sequitur quod voluntas non potest avertere intellectum a consideratione unius objecti, nisi intellectus prius comparet illud objectum ad aliud. Et tunc sequitur quod voluntas non potest convertere intellectum ad considerationem cujuscumque alterius objecti indifferenter, cujus speciem et habitum habet, quod experimur esse falsum : nam voluntas potest avertere intellectum considerantem lapidem ad intelligendum asinum, vel equum, vel quodcumque aliud objectum, cujus species habetur in memoria, cum tamen intellectus non simul comparet lapidem ad quodlibet aliud objectum, cujus species reponitur in memoria.
Praeterea, patet statim esse falsum, quod voluntas non possit avertere intellectum a consideratione unius objecti ibi, nisi prius intellectus illud comparet ad aliud objectum ; post intellectionem enim Romae potest intellectus intelligere Pascha, licet non prius comparet Pascha ad Romam, quae minime comparari possunt ; unde non videtur talis cognitio comparativa duorum necessario praecedere actionem voluntatis, quae vult unum post aliud.
Ad primum istorum dicitur, quod quia intelligimus, et volumus cum continuo tempore, ideo non est dare ultimum instans, in quo ultimo intelligitur A, sicut objectum primo cognitum : sicut nec est dare ultimum instans, in quo aliquid est album, quando aliquid mutatur de albo ad non album, juxta determinationem Philosophi 8. Phys. et ideo in toto tempore praecedenti ultimum instans intelligit A in comparatione ad B, et in ultimo instanti intelligit B, in quo etiam instanti, tunc primo non intelligit A, et in quo etiam instanti avertitur ab A, et convertitur ad B, quia idem est instans utriusque, scilicet conversionis et aversionis. Sed tunc stat argumentum primum; quia quaero quid in instanti conversionis intelligit intellectus? Si dicatur ipsum B, ad quod convertitur per imperium voluntatis : contra, simul duratione currunt actus voluntatis, et actus intellectus, prius tamen secundum naturam est actus intellectus in intellectu, quam actus voluntatis in voluntate ; sed conversio ad intellectionem ipsius B, sequitur secundum naturam actum voluntatis in eo. dem instanti temporis, cum voluntas per imperium suum sit causa conversionis intellectus ad intelligendum in illo instanti, nec potest dici, quod tunc intelligit ipsum A, quia jam ponitur quod intellectus aversus est a consideratione ipsius A.
Confirmatur ratio : agens inducens formam maxime agit in ultimo instanti, in quo inducitur forma ; aliter enim induceretur forma, et nullo agente, unde generans quod intense agit alterando, in ultimo instanti agit, formam substantialem inducens, aliter enim forma substantialis in instanti induceretur, et a nullo. Si igitur per actum voluntatis convertatur intellectus ad intellectionem alicujus objecti in ultimo instanti, in quo intellectus conversus est ad illud intelligendum, maxime voluntas operabitur per actum suum imperandi, et consequens actus voluntatis in illo instanti naturaliter praecedet actum intellectus, quod est impossibile ; sic non videtur, quod per actum voluntatis intellectus possit converti ab uno objecto ad intelligendum aliud objectum.