COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
SCHOLIUM.
Arguit voluntatem nullo modo avertere intellectum, quia alia ab ipsa sunt sufficiens causa intelleetionis, scilicet intellectus et objectum, de quo late 1. d. 3. quaest. 6. et 7. et quodlib. 15. respondet id intelligendum de causa immediata, at voluntas est causa mediata, applicans intellectum, sicut et alias potentias ad suos actus. Secundo ad idem, quia non potest voluntas avertere sensum ab actu, nisi per motum organi ; ergo non avertit intellectum, quia non habet organum. Tertio,non potest impedire vegetativam. Quarto, impedire causam naturalem, ne agat in passum approximatum, est miraculum, ut in igne Babylonico. Quinto, aversio illa non est actus voluntatis, nec intellectus. Sexto, ratio determinat voluntatem ; ergo non e contra. Septimo, non potest hoc ratione libertatis, quia potentia ad opposita est passiva ex Philos. 8. voluntas non potest habere actum sine intellectu, ergo magis subjicitur intellectui quam e contra. De comparatione utriusque potentiae in perfectione, vide Doct. 4. d. 49. q. 4.
Praeterea, ad principalem quaestionem arguitur sic : alia a voluntate sunt sufficiens causa agens per modum naturae cujuscumque intelleetionis ; igitur ad productionem naturalis intelleetionis voluntas non agit per imperium suum, et per consequens intellectus potest intelligere quodcumque objectum absque hoc, quod convertatur ad intellectionem illius per actum voluntatis effective. Antecedens patet, quia sufficiens causa cujuscumque intelleetionis est intellectus agens, et intellectus possibilis, et objectum imprimens, sicut patet in prima intellectione intellectus, ubi voluntas non concurrit, nec aliquid aliud praeter illa agit per modum naturae ; sicut etiam patet in prima intellectione, respectu cujus non est in potestate intellectus non intelligere, si objectum sit praesens ; igitur alia a voluntate sunt sufficiens causa intelleetionis per modum naturae agentis ; ergo voluntas non concurrit ut causa ad actum intellectus. Ista consequentia patet : quia si intellectio sufficienter producatur ab aliis a voluntate; ergo secundum totum esse suum causatum est ab illis. Si igitur voluntas per actionem suam ageret ad productionem illius, sequeretur, quod effectus bis produceretur, quod est impossibile, vel potest haec ratio peri sub forma syllogistica sic : Illud, quod est extra totam causalitatcm alicujus effectus, nihil operatur ad productionem illius effectus ; sed voluntas est extra totam rationem totius causalitatis cujuscumque intellectionis, quia cujuscumque intellectionis sufficiens causa et totalis est intellectus agens cum intellectu possibili, et objecto, sive specie impressa; igitur voluntas non operatur ad aliquam intellectus intellectionem, et per consequens, quod intelligat unum objectum post aliud, non est per actum voluntatis, quo convertit intellectum ad illud intelligendum.
Sed hic dicitur, quod aliquid agere ad productionem alicujus effectus est dupliciter: vel mediate, vel immediate et quadam actione praevia ; nihil autem immediate causat actum intelligendi, nisi intellectus possibilis et objectum, et intellectus agens, quae directe concurrunt ad intellectionem. Verumtamen voluntas concurrit sua actione praevia respectu secundae intellectionis, sed non respectu primae, quia voluntas sua actione avertit intellectum ad considerationem unius objecti, et convertit ipsum ad considerandum aliud objectum, et ideo voluntas non causat actus intelligendi, sicut concludit ratio, sed facit tantum, quod intellectus convertitur ad aliud considerandum, et tunc intellectus cum aliis concurrentibus producit actum intelligendi.
Contra, si voluntas non faciat ad productionem intellectionis respectu alterius objecti, sed tantum avertit a cognitione primi objecti; ergo non erit aliqua causa, vel ratio quare magis intelligit unum objectum, quam aliud post talem conversionem, nisi quia forte, et quodam casu sibi occurrit phantasma unius objecti, et non alterius : si enim voluntas non faceret ad productionem secundi actus intelligendi, cum non plus praecedat notitia unius objecti quam alterius, non plus converteret ad intellectionem objecti unius quam alterius.
Praeterea, ad principale arguitur sic : voluntas sicut est copulatrix, et reparatrix ipsius intellectus respectu objecti intelligibilis, ita etiam ipsius sensus respectu sensibilis. Nunc autem secundum Au gustinum de Civ. c. 8. de Magnis, et 27. de Parvis, voluntas quae conjungit, et copulat sensum in sentiendo cum corpore sensibili, ipsa non separat, nec* disjungit, nisi motus corporis a re sensibili avertit: ergo secundum Augustinum sensum existentem in directione ad objectum, non potest voluntas avertere ab actu suo, nisi quia movet organum sensus, avertendo illud ab objecto, et sic objectum a sensu. Cum igitur ex parte intellectus non sit aliquod tale organum, quod potest moveri per voluntatem, cujus motus separet intellectum ab objecto intelligibili, non potest facere ut objectum non sit praesens intellectui, sequitur, ut videtur, quod voluntas non possit avertere intellectum a suo objecto intelligibili, sicut nec visum a visibili, nisi moveret organum visus, avertendo ipsum ab objecto.
Praeterea, potentia vegetativa radicatur in eadem essentia animae cum potentia sensitiva, et intellectiva, et sicut potentia vegetativa naturaliter fertur in subjectum suum sibi approximatum, ita et potentia sensitiva, et intellectiva ; quare igitur potest voluntas magis avertere intellectum, vel sensum ab uno actu ad alium, quam potentiam vegetativam. Et tu Anselme dic, quare Deus potentiam vegetativam non subjecit imperio voluntatis, sicut alias potentias, et hoc videtur concludere contra Anselmum.
Praeterea arguitur quod miraculum esset, si voluntas averteret intellectum a consideratione sui objecti, sicut si Deus impediret, quod ignis non combureret combustibile sibi approximatum, natum pati; quoniam sicut combustibile approximatum igni naturaf Uter patitur, et ignis naturaliter agit, ita intellectus in prima apprehensione habens objectum suum sibi approximatum, naturaliter intelligit, nec est in potestate sua non intelligere ; nunc intellectus non plus subjicitur imperio voluntatis, quam ignis imperio divino ; ergo sicut Deus non potest facere, nisi per miraculum, quod ignis non comburat combustibile sibi approximatum, ita videtur, quod voluntas non possit facere, quod intellectus non intelligat objectum sibi approximatum, avertendo ipsum ab objecto, nisi per miraculum, quod non est opus.
Vel arguitur sic : omne agens naturale habens passum sibi approximatum, secundum quod hoc natum est agere, et illud pati, necessario agit, et si non agat, hoc erit per miraculum, sed intellectus habens objectum suum sibi praesentatum est agens naturale, et natum est agere et etiam pati, ita quod non requiritur aliquid aliud, nec ex parte intellectus, nec objecti, quia secundum Augustinum non est in potestate nostra, quin visis tangamur ; ergo intellectus necessario intelligit, ita quod si non intelligat, sed avertatur, hoc erit per miraculum. Praeterea secundum Philosophum 3. Physicor. actio et passiosunt idem motus, et una res. Si igitur voluntas moveat intellectum ab una intellectione ad liam, oportet ut ille motus sit communis intellectui et voluntati, aut ille motus est ipsum velle, et intelligere ambo simul, aut alterum istorum: non ambo simul, quia intelligere, et velle sunt actus realiter differentes ; ergo non sunt eadem res, et per consequens non idem motus ; nec esta Iterum istorum tantum, quia tunc intelligere esset causatum a voluntate etiam in intellectu, et sic actio voluntatis esset transiens; si tantum velle; ergo motus ille tantum erit in voluntate, et non in intellectu, et sic intellectus non moveretur ad imperium voluntatis, nec potest esse aliquid aliud in intellectu, quia nec habitus, nec species.
Praeterea, videtur quod magis intellectus determinet voluntatem ad certum actum, quam e converso, voluntas intellectum ad certum actum intelligendi determinati objecti: quia secundum Philosophum 7. Physic. ratione exigente universali cum apprehensione particulari, sequitur
conclusio operationis, ita quod necesse est voluntatem operari; ergo ratio determinat voluntatem ad actum volendi.
Sed quidquid sit de ratione Philosophi in se, sufficit dicere ad propositum, quod minor particularis non stat, quia per voluntatem avertimur ad aliud.
Praeterea, si voluntas possit avertere intellectum a consideratione unius objecti ad considerandum aliud, hoc non est nisi ex libertate sua, quia ex hoc est aliquid liberum, quia est indifferens ad opposita, et contradictoria: sed secundum Commentatorem 3. Phys. omnis potentia quae est respectu oppositorum, est passiva. Unde secundum ipsum ibidem, nulla potentia est indifferens ad contradictoria ; ergo ex hoc quod voluntas est libera, ipsa est passiva, et per consequens non movebit intellectum ab una intellecti one ad aliam.
Respondetur, quod potentia duplex est, essentialis, et accidentalis. Potentia essentialis ad contradictoria, et respectu contradictoriorum est passiva semper, sed non potentia accidentalis ad contradictoria, cujusmodi est voluntatis ad contradictoria.
Praeterea, ista potentia magis subjicitur alteri, quae non potest habere suum actum sine illa, quam e contra; sed voluntas non potest habere actum suum sine intellectu, e contra autem potest intellectus, ut de prima intellectione patet: ergo.