Utrum religiosus teneatur propriis manibus laborare.
Quia vero per rationes sufficientes religiosos a fructu animarum arcere non possunt, indirecte eos impedire nituntur, imponentes eis necessitatem manibus operandi; ut et sic saltem retrahantur a studio, quo ad praedicta redduntur idonei: in quo hostes civitatis sanctae praefati malignantes ostenduntur.
Unde nehem. VI, 2 super illud: veni, percutiamus foedus etc., dicit Glossa: hostes civitatis sanctae suadebant Nehemiae ad campestria descendere, et foedus pacis secum inire; sic et haeretici et falsi catholici cum veris catholicis pacis consortium habere volunt, non ut ipsi ad arcem catholicae fidei et operationis ascendant, sed ut eos potius quos in culmine virtutum commorantes aspiciunt, ad infima opera, vel prava dogmata cogant.
Quod autem religiosi manibus operari teneantur, multipliciter nituntur ostendere.
Primo per hoc quod dicitur I thess.
IV, 11: operemini manibus vestris, sicut praecepimus vobis. Sed ad praecepta servanda tenentur maxime religiosi. Ergo debent manibus laborare.
Item. II Thess. III, 10: si quis non vult operari, non manducet. Glossa: dicunt quidam de operibus spiritualibus hoc praecepisse non de opere corporali, in quo vel agricolae vel opifices laborant; et infra: sed superfluo conantur et sibi et ceteris caliginem obducere, ut quod utiliter caritas monet, non solum facere nolint, sed nec etiam intelligere; et infra: vult servos dei corporaliter operari unde vivant.
Sed ad servitutem dei religiosi specialiter deputantur. Ergo debent manibus operari secundum apostoli praeceptum.
Item. Inducunt hoc quod habetur ad Ephes. IV, 28: laboret Glossa unusquisque operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. Glossa: non tantum unde vivat. Ergo religiosi, qui non habent aliunde unde tribuant necessitatem patienti, debent manibus operari.
Item. Luc. XII, 33 super illud, vendite quae possidetis, dicit Glossa: non tantum cibos vestros communicate pauperibus, sed etiam vendite possessiones vestras: ut omnibus vestris semel pro domino spretis, postea labore manuum operemini, unde vivatis, vel eleemosynam faciatis. Ergo religiosi, qui omnia sua relinquunt, debent de labore manuum suarum vivere, et eleemosynas facere.
Item. Religiosi maxime tenentur apostolorum vitam imitari, quia statum perfectionis profitentur. Sed apostoli manibus propriis laborabant: I ad Cor. IV, 12: laboramus operantes manibus nostris; et Act. XX, 34: ad ea quae mihi opus erant...
Ministraverunt manus istae. Et in hoc se imitabiles aliis ostendebant. II Thess. III, 8: neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione nocte et die operantes...
Ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. Ergo religiosi debent in labore manuum apostolos imitari.
Item. Religiosi magis tenentur ad opera humilia quam saeculares clerici.
Sed saeculares clerici tenentur manibus laborare: unde dicitur in decretis, dist. 91: clericus sibi victum et vestitum artificiolo vel agricultura absque sui officii dumtaxat detrimento praeparet. Item in sequenti cap.: clericus quilibet verbo dei eruditus artificio victum quaerat. Item: omnes clerici qui ad laborandum sunt validi, artificiola et opera discant. Ergo multo fortius religiosi tenentur manibus operari.
Item. Act. XX, 34: ad ea quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae. Glossa interlinearis: exemplum operandi dat episcopis et signum quo discernuntur a lupis. Ergo multo magis illi qui episcoporum officium exercent praedicando, debent manibus laborare.
Item. Hieronymus dicit ad rusticum monachum: Aegyptiorum monasteria hunc morem tenent, ut nullum absque opere ac labore suscipiant; non tam propter victus necessaria, quam propter animae salutem, ne vagetur perniciosis cogitationibus. Ergo requiritur ad salutem animarum in religiosis quod manibus operentur.
Item. Religiosi semper debent ad profectum spiritualem conari, secundum illud I ad Cor. XII, 31: aemulamini charismata meliora. Sed, sicut dicit Augustinus in Lib. De operibus monachorum, religiosi qui non operantur manibus, illos qui operantur, sibi anteponendos esse non dubitent, et Act. XX, 35 super illud, beatius est magis dare quam accipere, dicit Glossa: illos maxime glorificat, qui cunctis quae possident semel renuntiantes, nihilominus laborans manibus operando ut habeant unde tribuant necessitatem patienti.
Ergo omnes religiosi ad hoc debent tendere ut manibus operentur.
Item. Augustinus in eodem lib.
Religiosos non operantes contumaces nominat, subdens praemissis verbis: ceterum quis ferat homines contumaces saluberrimis apostoli monitis resistentes, non sicut infirmiores tolerari, sed sicut sanctiores etiam praedicari? sed contumacia est peccatum mortale: alias pro contumacia nullus excommunicaretur.
Ergo sine periculo peccati mortalis religiosi non possunt dimittere quin manibus operentur.
Item. Si religiosi excusantur a labore manuum, maxime videntur excusari per hoc quod vacant Psalmis, orationibus, praedicationibus et lectioni. Sed propter ista non excusantur. Ergo omnino laborare tenentur.
Media probatur per hoc quod dicit Augustinus in libro de operibus monachorum: quid agant qui operari corporaliter nolunt, cui rei vacent, scire desidero. Orationibus, inquiunt, et Psalmis et lectionibus et verbo dei.
Et singula istorum removens, dicit primo de oratione: citius exauditur una obedientiae oratio quam decem millia contemptoris: innuens illos esse contemptores et indignos exaudiri qui manibus non operantur. Secundo quantum ad vacantes divinis canticis subiungit: cantica vero divina cantare etiam manibus operantes facile possunt; et infra: quid ergo impedit servum dei manibus operantem in lege domini meditari, et psallere nomini domini altissimi? tertio subiungit de lectione: qui autem se dicunt vacare lectioni, nonne illic inveniunt quod praecepit apostolus? quae est ergo ista perversitas, lectioni nolle obtemperare, dum vult ei vacare? quarto subiungit de praedicatione: si autem alicui sermo erogandus est, et ita occupat ut manibus operari non vacet; nunquid hoc omnes in monasterio possunt? quando ergo non omnes possunt, cur sub hoc obtentu omnes vacare volunt? quanquam si omnes possent, vicissitudine facere deberent; non solum ut ceteri necessariis operibus occuparentur, sed etiam quia sufficit ut multis audientibus unus loquatur.
Sciendum vero est, quod in ista etiam quaestione viam veritatis relinquentes, dum ab uno errore recedunt, in contrarium dilabuntur.
Fuit enim quorundam monachorum error antiquitus qui dicebant, religiosos manibus operari sine perfectionis suae detrimento non posse: quia qui manibus operatur, non totam solicitudinem suam in deum iactat, et ita non implet illud evangelicum: nolite solliciti esse animae vestrae quid manducetis, et corpori vestro quid induamini, Matth. VI, 25. Unde et cogebantur negare apostolum manibus operasse, et dicere, hoc quod apostolus dicit II thess.
III, 10: qui non vult operari, non manducet, de opere spirituali intelligendum fore, non de opere corporali, ne praeceptum apostoli praecepto evangelii contrarium inveniatur.
Horum ergo errorem utpote sacrae Scripturae manifeste contrarium Augustinus reprobat in Lib. De operibus monachorum: quia contra tales hunc librum scripsit, ut patet in Lib. Retractationum.
Ex quo quidam perversi sensus homines contrarii erroris occasionem assumunt, ut dicant religiosos in statu damnationis esse qui manibus non laborant, in hoc Pharaoni amicos et unanimes se ostendentes, ut patet per Glossam Exod. V, 4, super illud: quare Moyses et Aaron solicitatis populum etc., Glossa: hodie quoque si Moyses et Aaron, idest propheticus et sacerdotalis sermo, animam solicitet ad servitium dei exire de saeculo, renuntiare omnibus quae possidet, attendere legi et verbo dei; continuo audies unanimes et amicos Pharaonis dicentes: videte quomodo seducuntur homines et pervertuntur adolescentes, ne laborent, ne militent, ne agant aliquid quod prosit. Relictis rebus necessariis ineptias sectantur et otium. Quid est servire deo? laborare nolunt et otii occasiones quaerunt. Haec erant tunc verba Pharaonis; haec et nunc amici eius loquuntur.
Ut ergo ab istorum infestatione servos dei defendamus, ostendamus, non omnes religiosos, nisi forte in casu, ad manibus laborandum non tantum non teneri, sed etiam manibus non laborantes in statu salutis esse.
Primo per Glossam quae habetur Matth. VI, 26 super illud: respicite volatilia caeli. Glossa: sancti merito avibus comparantur, quia caelum petunt, et quidam ita remoti sunt a mundo, ut iam in terris nil agant, nil laborent, sed sola contemplatione iam in caelo degunt; de quibus dicitur: qui sunt hi qui ut nubes volant? item. Gregorius super Ezech. In secunda homilia secundae partis: contemplativa vita est caritatem dei et proximi tota vita retinere, ab exteriori actione quiescere; soli desiderio conditoris inhaerere; ut nil iam agere libeat, sed calcatis curis omnibus ad videndam faciem sui creatoris animus inardescat. Ergo perfecti contemplativi ab omni actione exteriori se retrahunt.
Item. Luc. X, 40 super illud, domine non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? dicit Glossa: ex illorum persona loquitur qui adhuc divinae contemplationis ignari, solum quod didicerunt fraternae dilectionis opus deo placitum dicunt; ideoque cunctos qui christi devoti esse volunt, huic mancipandos autumant.
Sed illi qui dicunt, religiosos debere manibus laborare, hoc propter fraternae dilectionis opus dicunt, ut scilicet habeant unde eleemosynas tribuant, secundum illud Ephes. IV, 28: laboret manibus suis, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
Ergo illi qui volunt quod omnes religiosi manibus laborent, voce marthae utuntur, quae de quiete mariae murmuravit: unde a domino mariae otium est excusatum.
Item. Exemplo hoc ipsum probari potest. Beatus enim benedictus, ut Gregorius in 2 dialogorum narrat, tribus annis in specu mansit manibus non laborans, ut ex hoc victum quaereret; quia longe a conversatione hominum positus erat, soli Romano monacho cognitus, qui ei victum ministrabat. Quis tamen audeat eum dicere tunc in statu salutis non fuisse, cum dominus eum servum suum nominaverit cuidam sacerdoti dicens: servus meus illo in loco fame moritur? multa alia etiam exempla sanctorum patent et in dialogo, et in vitis patrum, qui sine labore manuum istam vitam transigebant.
Item. Laborare manibus aut est praeceptum aut est consilium. Si consilium est, nullus tenetur ad laborandum manibus, nisi qui ad hoc se voto astrinxerit. Ergo religiosi qui ex regula sua non habent quod debeant manibus laborare, ad laborem manuum non tenentur. Si autem est in praecepto; cum ad praecepta divina et apostolica teneantur aequaliter religiosi et saeculares, non magis tenentur ad laborem manuum religiosi quam saeculares.
Ergo si licebat alicui sine labore manuum vivere quando in saeculo erat, idem licebit ei quando in religione aliqua erit.
Item. Tempore illo quo apostolus dixit: qui non vult operari, non manducet, non erant religiosi a saecularibus distincti: unde illud praeceptum communiter omnibus christianis propositum est: quod etiam patet ex hoc II Thess. III, 6: subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate.
Omnes enim christiani tunc fratres appellabantur, ut patet I ad Cor. VII, 12: si quis frater habet uxorem infidelem etc.
Glossa: idest, si quis fidelis. Si ergo religiosi tenentur laborare manibus propter illa apostoli verba, pari ratione tenentur omnes saeculares; et sic redit idem quod prius.
Item. Augustinus dicit in libro de operibus monachorum: illi qui saltem habebant aliquid in saeculo, quo facile sine opificio sustentarent hanc vitam, quod conversi ad deum indigentibus dispertiti sunt; et credenda est eorum infirmitas, et ferenda: solent enim tales laborem operum corporalium sustinere non posse. Ergo illi qui in saeculo de labore manuum non vixerunt, nec in religione ad laborem manuum sunt cogendi.
Item. In eodem libro Augustinus loquens de aliquo divite qui bona sua alicui monasterio tribuit, dicit quod quamvis bene faciat manibus laborando, ut aliis exemplum det: quod quidem si nolit, manibus laborare, quis eum audeat cogere? nec differt, ut ipse ibi subiungit, sive monasterio dederit, sive ubicumque dimiserit; cum omnium christianorum sit una res publica. Ergo idem quod prius.
Item. Illud quod non praecipitur nisi sub conditione et in casu, non obligat nisi conditione illa extante, et in casu illo.
Sed labor manuum nunquam invenitur ab apostolo imperatus nisi in casu, quando per hoc vitantur aliqua peccata; volens prius homines manibus laborare quam in illa peccata incidere. Ergo quicumque possunt manibus non laborando peccata talia vitare, non tenentur manibus laborare.
Media patet per hoc quod apostolus non nisi in tribus locis invenitur laborem manuum fidelibus imposuisse. Primo, ad ephes.
IV, 28: qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret operando manibus suis: in quo apparet quod laborem manuum imponit ad furtum vitandum, eis scilicet qui a labore manuum abstinentes furto victum quaerebant. Secundo hoc idem praecipit I Thess. IV, 11, ubi dicit: operemini manibus vestris, sicut praecepimus vobis, ut honeste ambuletis ad illos qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis: in quo laborem manuum induxit ad vitandum alienarum rerum concupiscentiam, quod est furtum mentale. Tertio de hoc loquitur II thess.
III, 10-11 ubi sic dicit: cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis, quoniam si quis non vult operari, non manducet. Audivimus enim quosdam inter vos ambulare inquiete nihil operantes, sed curiose agentes: Glossa: qui foeda cura necessaria sibi provident. His autem qui eiusmodi sunt, denuntiamus, et obsecramus in domino iesu christo, ut cum silentio operantes, panem suum manducent. In quo patet quod laborem manuum imponit illis, qui laborem manuum fugientes, ex turpibus negotiis victum sibi acquirebant.
Sic ergo patet quod religiosi et saeculares qui sine furto, sine concupiscentia alienarum rerum, sine turpi cura victum habere possunt undecumque, ex praecepto apostoli laborare manibus non tenentur.
Similiter nec ex praecepto Augustini in Lib. De operibus monachorum, cum non inducat nisi ad observandum apostolica praecepta, sicut patet inspicienti diligenter verba eius. Ergo non tenentur religiosi manibus laborare nisi in casu.
Item. Illi qui habent alias unde vivant quam de labore manuum, non tenentur manibus operari: alioquin omnes divites et clerici et laici qui manibus non laborant, essent in statu damnationis; quod est absurdum.
Sed aliqui religiosi sunt qui habent alias unde licite vivant quam de labore manuum, quia habent possessiones quae ad eorum vitam sustentandam a fidelibus collatae sunt, vel habent ministerium praedicationis sibi commissum, de quo vivere possunt.
I ad Cor. IX, 14: dominus ordinavit his qui evangelium annuntiant, de evangelio vivere.
Glossa: praedicatoribus dominus disposuit de evangelio vivere ut expeditiores sint ad praedicandum verbum dei. Unde non potest dici, quod hoc intelligendum sit solum de praelatis, quibus ex auctoritate ordinaria praedicare incumbit: quia tam ipsos quam alios quoscumque qui ex eorum commissione praedicant, oportet expeditos esse ad praedicandum verbum dei, inter quos possunt esse religiosi, ut supra probatum est.
Similiter aliqui religiosi sunt qui ecclesiae deserviunt in divino officio, et de hoc etiam licite vivere possunt: unde dicitur I Cor. IX, 13: qui altari deserviunt, cum altari participantur. Et de his duobus dicit Augustinus in Lib. De operibus monach.
De religiosis loquens: si evangelistae sunt, fateor, habent scilicet potestatem de sumptibus fidelium vivendi. Si ministri altaris, bene sibi istam non arrogant, sed plene sibi vindicant potestatem.
Similiter sunt aliqui religiosi qui sacrae Scripturae vacant; et de hoc etiam licite vivere possunt: unde dicit Hieronymus in epistola contra vigilantium: haec in Iudaea usque hodie perseverat consuetudo non solum apud nos, sed etiam apud Hebraeos: ut qui in lege domini meditantur die ac nocte, et patrem non habent in terra nisi solum deum, synagogarum et totius orbis foveantur ministeriis.
Ergo patet quod, non omnes religiosi tenentur manibus laborare.
Item. Utilitas spiritualis praefertur temporali utilitati. Sed illi qui deserviunt utilitati communi ad pacem temporalem conservandam, licite accipiunt unde vivant: unde dicitur Rom. XIII, 6: ideo et tributa praestatis: ministri enim dei sunt in hoc ipsum servientes: Glossa: dum patriam defendunt; ergo multo fortius qui in spiritualibus utilitati communi deserviunt vel praedicando vel studio sacrae Scripturae insistendo, vel ecclesiae deserviendo, in qua fiunt orationes pro salute totius ecclesiae, possunt licite accipere a fidelibus unde sustententur. Non ergo tenentur manibus operari.
Item. Sicut dicit Augustinus in Lib. De operibus monach., apostolus ibi manibus laborabat ubi Iudaeis solo die sabbati praedicare consueverat, habens reliquum tempus liberum ad manibus laborandum, sicut Corinthi.
Sed quando erat Athenis, ubi quotidie poterat praedicare, manibus non operabatur, sed sustentabatur de his quae sibi detulerant fratres de Macedonia venientes. Ex quo patet quod praedicationis officium non est propter laborem manuum dimittendum.
Ergo illi qui possunt quotidie praedicationi insistere, et aliis quae ad salutem animarum spectant, sive ex auctoritate ordinaria hoc agant, sive ex commissione alterius, debent omnino a labore manuum abstinere.
Item. Opera misericordiae praeferuntur corporalibus exercitiis: I tim.
IV, 8: corporalis quidem exercitatio ad modicum utilis est; pietas autem ad omnia valet.
Sed opera pietatis sunt intermittenda, ut vacetur praedicationi. Act. VI, 2: non est aequum nos relinquere verbum dei, et ministrare mensis. Et Luc. IX, 60: sine ut mortui sepeliant mortuos suos; tu autem vade, et annuntia verbum dei: Glossa: dominus docet minora bona pro utilitate maiorum esse praetermittenda. Maius enim est animas mortuorum praedicando suscitare quam corpus mortuum in terra abscondere. Ergo et illi qui licite praedicare possunt qualitercumque, debent propter praedicationem laborem manuum intermittere.
Item. Non est possibile studio sacrae Scripturae continuo insistere, et de labore manuum victum quaerere, sed sicut Gregorius in pastorali dicit, exponens illud quod legitur Exod. XXV, 15: vectes semper erunt in circulis etc., nimirum inquit necesse est ut qui ad officium sacrae praedicationis excubant, a sacrae lectionis studio non recedant: ut scilicet semper sint parati ad praedicandum; etsi non semper praedicent, ut patet per ea quae ibi subduntur. Ergo illi qui ad praedicandum deputati sunt sive ex propria auctoritate, sicut praelati, sive ex praelatorum commissione, debent a labore manuum cessare, ut studio vacent.
Item quod religiosi possint, labore manuum dimisso, studio sacrae Scripturae vacare absque reprehensione, patet per id quod dicit Hieronymus in prologo super iob: si autem fiscellam iunco texerem, aut palmarum folia complicarem, ut in sudore vultus mei comederem panem, et ventris opus solicita mente tractarem; nullus morderet, nemo reprehenderet. Nunc autem quia iuxta sententiam salvatoris volo operari cibum qui non perit, et antiquam divinorum voluminum viam sentibus virgultisque purgare; error mihi geminus iniungitur; et infra: quapropter, o fratres dilectissimi, pro flabello, calathisque, munusculis monachorum, spiritualia haec et mansura dona suscipite.
Ergo patet quod b. Hieronymus, qui monachus erat, loco laboris manualis studium sacrae Scripturae assumpserat; de quo tamen ab invidis reprehendebatur. Ergo et aliis religiosis hoc ipsum licet, quantumcumque murmurent detractores.
Item. Augustinus in Lib. De operibus monach.: qui relicta vel distributa sive ampla sive qualicumque opulentia, inter pauperes christi pia et salubri humilitate numerari velint; si corpore ita valent, et ab ecclesiasticis operibus vacant, si ipsi manibus operentur, ut pigris auferant excusationem; multo misericordius agunt quam cum omnia sua indigentibus diviserunt. Ex quo patet quod tam illos qui corpore non valent, quam illos qui ecclesiasticis operibus implicantur, non vult manibus laborare.
Sed inter ecclesiasticas occupationes praedicatio est utilior et dignior: I Tim. V, 17: qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur; maxime autem qui laborant in verbo et doctrina. Ergo illi qui in praedicatione occupantur, non debent manibus laborare.
His igitur visis, restat nunc obiectis in contrarium respondere.
Ad illud ergo quod primo obiicitur, quod laborare manibus est ab apostolo praeceptum, dicendum, quod illud praeceptum ab apostolo propositum non est iuris positivi, sed legis naturalis: quod patet ex hoc quod dicitur II Thess. III, 6: ut subtrahatis vos ab omni fratre inordinate ambulante. Glossa: aliter quam ordo naturae exigit. Loquitur autem de illis qui ab opere manuali cessabant.
Quod etiam ad manibus operandum ipsa natura hominem inclinet, indicat corporis dispositio: quia natura non dedit homini vestes, sicut pilos animalibus; neque arma, sicut cornua bobus et ungues leonibus; neque aliquem cibum sibi natura praeparavit excepto lacte, ut Avicenna dicit. Verumtamen loco omnium dedit sibi rationem, qua haec omnia possit sibi providere, et manus quibus provisionem rationis exequi posset, ut dicit philosophus in 14 de animalibus.
Et quia praecepta legis naturae communiter omnes respiciunt, hoc naturalis iuris praeceptum de labore manuum ad omnes hominum differentias se extendit; nec magis ad religiosos quam ad alios.
Nec tamen dicendum, quod ad manibus operandum quilibet homo teneatur: quod sic patet. Sunt enim quaedam legis naturae praecepta per quorum impletionem non providetur nisi implenti, sicut praeceptum de manducando: unde ad haec implenda quilibet homo singulariter tenetur. Sunt etiam quaedam praecepta legis naturae quibus homo non sibi providet, sed naturae communi: sicut praeceptum de actu generativae virtutis, quo species humana multiplicatur et salvatur; vel etiam quibus homo non soli sibi, sed aliis providere potest; unde et ad haec observanda non quilibet obligatur, quia nec unus ad omnia sufficeret, quibus hominum vita indiget: non enim posset unus homo generationi intendere, et contemplationi et aedificationi et agriculturae et omnibus aliis exercitiis, quibus indiget vita humana: verum in his unus ab alio iuvatur, sicut in corpore unum membrum ab alio. Et ideo propter mutuum obsequium, quod homines sibi invicem impendere debent, dicit apostolus Rom. XII, 5: singuli autem alter alterius membra.
Horum autem ministeriorum distributio, ut scilicet diversi homines diversis ministeriis occupentur, fit principaliter ex divina providentia; sed secundario ex causis naturalibus, per quas homo magis inclinatur ad unum quam ad aliud. Sic ergo patet quod in talibus nullus obligatur ex praecepto, nisi quando necessitas incumbit, et per alium sibi non providetur; sicut si necessitas incumberet homini ut domo vel aliquo huiusmodi uteretur, et nullus alius esset qui ei praepararet, ipsemet sibi praeparare habitaculum teneretur; alias sibi manus iniiceret.
Similiter dico, quod ad manibus laborandum nullus tenetur nisi quando necessitas incumbit utendi his quae labore manuum quaeruntur, et ea ab aliis aliunde habere non potest sine peccato.
Illud enim dicimur posse quod licite possumus.
Et hoc patet per illud quod dicitur I Cor. IV, 12. Laboramus operantes manibus nostris: Glossa: quia nemo dat nobis. Unde etiam apostolus nunquam laborem manuum praecepit nisi illis qui a labore manuum abstinentes, causa victus quaerendi in peccata alia incidebant, ut supra probatum est.
Et sic ex verbis apostoli non potest plus haberi nisi quod quilibet homo vel religiosus vel saecularis tenetur manibus laborare potius quam se dimittat mori, vel victum aliquo modo illicito quaerat. Et hoc concedimus.
Ad illud quod secundo, obiicitur, dicendum, quod ex prima parte illius Glossae non potest plus haberi nisi quod illud verbum apostoli: qui non vult operari, non manducet, intelligitur de opere corporali contra quosdam monachos, qui dicebant illud verbum apostoli intelligendum esse de opere spirituali tantum, volentes quod servis dei non liceret manibus operari. Et hunc intellectum Glossa aufert, et Augustinus reprobat in Lib. De operibus monach.
Unde Glossa sumitur.
Habito ergo quod textus sic sit intelligendus, si quis non vult corporaliter operari, non manducet; non sequitur quod quilibet qui manducare vult, teneatur manibus laborare.
Si enim de omnibus hoc diceretur, esset contrarium ei quod Paulo ante praemiserat: nocte ac die operantes... Non quasi non habuerimus potestatem etc.. Habebat ergo potestatem apostolus manducandi sine labore manuum. Non ergo universaliter intelligendum est, si quis non vult operari, non manducet. Sed de quibus loquatur, patet manifeste per id quod subditur: audivimus enim quosdam inter vos ambulantes inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes: Glossa: qui foeda cura necessaria sibi provident. His ergo, qui eiusmodi sunt, denuntiamus... Ut cum silentio operantes panem suum manducent.
Cum enim nullo modo debeant foeda cura, idest illicito negotio, victum quaerere, in idem redit eos non operari et non manducare.
Quod autem subiungitur in Glossa, vult servos dei corporaliter operari, non simpliciter proponitur, sed cum conditione alterius mali vitandi, scilicet involuntariae et coactae mendicationis: quia sequitur: ut non compellantur egestate necessaria petere.
Potius enim esset manibus laborandum quam ad tantam miseriam deveniendum, quod contra suum propositum et voluntatem aliquis mendicare cogeretur.
Nec tamen sequitur quod paupertatem voluntariam assumentes, et ex humilitate mendicare volentes, laborare manibus teneantur.
Ad illud quod tertio obiicitur, dicendum, quod apostolus non praecepit laborem manuum absolute, sed cum quadam comparatione: ut scilicet potius quis debeat manibus laborare quam furari: dicit enim: qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret manibus suis etc.. Et ideo ex hoc non sequitur quod religiosi, qui sine furto victum habere possunt, laborare corporaliter teneantur.
Ad illud quod quarto obiicitur, dicendum, quod illi qui omnia sua vendunt ut consilio christi obediant, debent suis rebus venditis sequi christum: unde Petrus dicit Matth. XIX, 27: ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te. Sequi autem potest aliquis christum non solum opera vitae contemplativae agendo, sed opera etiam vitae activae.
Unde qui relictis omnibus contemplationi vacat, consilium christi implet. Similiter qui relictis omnibus, eleemosynas corporales facit vel spirituales praedicando vel docendo.
Glossa ergo inducta ponit unum illorum quibus consilium christi impletur, non tamen per hoc alia excluduntur; alias Glossa evangelio contraria esset: dicitur enim Luc. IX, 59, quod dominus cuidam dixit: sequere me: cui cum dilationem peteret causa sepeliendi patris, dominus respondit: sine mortuos sepelire mortuos suos; tu autem vade, et annuntia verbum dei.
Voluit ergo aliquos, dimissis omnibus, se sequi ad annuntiandum verbum dei et non solum ad eleemosynas faciendum vel potest dici, quod cum textus sit consilium, totum quod in Glossa continetur, consilium est: et ideo ad hoc nullus tenetur, nisi ad hoc per votum obligetur.
Ad illud quod quinto obiicitur, dicendum, quod hoc quod apostoli manibus laboraverunt, quandoque quidem fuit necessitatis, quandoque quidem supererogationis.
Necessitatis quidem quando ab aliis victum invenire non poterant, ut patet I Cor. IV, 12 per Glossam prius inductam.
Quod etiam supererogationis fuerit, patet per id quod habetur I Cor. IX.
Hac tamen supererogatione tribus de causis apostolus utebatur. Quandoque quidem ut occasionem auferret pseudo apostolis praedicandi, qui propter sola temporalia praedicabant, ut patet II cor.
XI, 12: quod autem facio et faciam, ut amputem occasionem eorum etc.. Quandoque autem propter avaritiam eorum quibus praedicabat, ne gravati, si apostolo seminanti spiritualia providerent temporalia, a fide discederent, ut patet II Cor. Ult.: quid enim minus habuistis prae ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? tertio ad dandum exemplum otiosis operandi: II Thess. III, 8: nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus: et infra: ut formam daremus vobis ad imitandum nos.
Nec tamen apostolus manibus laborabat in locis illis in quibus quotidie praedicandi facultatem habebat, sicut Athenis, ut Augustinus dicit in Lib. De operibus monach.. Et ideo non est de necessitate salutis quod religiosi in hoc apostolum imitentur, cum religiosi non teneantur ad omnes supererogationes. Unde nec alii apostoli manibus laborabant, nisi forte quando non inveniebant qui eis daret: in quo casu quilibet tenetur manibus laborare.
Ad illud quod sexto obiicitur, dicendum, quod decreta illa loquuntur de illis clericis quibus facultates ecclesiae et oblationes fidelium non sufficiunt ad vivendum, qui debent manibus victum quaerere.
Ad septimum, dicendum, quod apostolus dat episcopis exemplum laborandi in casibus in quibus ipse laborabat: quando scilicet per laborem manuum non impediuntur ab occupationibus ecclesiasticis, et accipere sumptus esset in gravamen et scandalum subditorum de novo conversorum ad fidem.
Ad illud quod octavo obiicitur, dicendum, quod labor manualis, ut per auctoritatem Hieronymi inductam patet, non solum assumitur ad victum quaerendum, sed ad reprimendum vanas cogitationes, quae nascuntur ex otio et carnis corruptione. Otium autem efficaciter removetur non solum per opera manualia, sed etiam per exercitia spiritualia, quibus etiam carnis concupiscentia frenatur: unde dicit Hieronymus in eadem epistola: ama scientiam Scripturarum, et carnis vitia non amabis. Unde quantum pertinet ad corpus domandum et otium tollendum, labor manualis non est in praecepto, dummodo homo per alia spiritualia exercitia otium evitet, et corpus castiget aliis poenitentiae operibus; sicut ieiuniis, vigiliis et huiusmodi, inter quae connumerat apostolus laborem manuum; II cor.
VI, 5: in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis; Glossa: in laboribus operum, quia manibus suis operabatur.
Ad illud quod nono obiicitur, dicendum, quod laborare manibus quandoque est melius quam non laborare et quandoque e converso.
Quando enim aliquis per laborem manuum non retrahitur ab aliquo utiliori opere, melius est manibus laborare, ut exinde possit sibi sufficere et aliis providere; et praecipue quando esset in scandalum infirmorum fidelium, vel de novo conversorum ad fidem, si aliquis a labore manuum abstinens de sumptibus fidelium vivere vellet: in quo casu apostolus manibus laborabat, ut patet per Glossam I ad Cor. IX: et sic etiam loquitur Glossa inducta de actibus.
Quando autem per laborem manuum aliquis ab utiliori opere impeditur, tunc melius est ab opere manuum abstinere, ut patet per Glossam Luc. IX, 60 super illud, dimitte mortuos sepeliret etc., quae supra inducta fuit: et sicut patet per exemplum apostoli, qui ab opere cessabat, quando praedicandi opportunitatem habebat.
Facilius autem impedirentur moderni praedicatores a praedicatione per laborem manuum quam apostoli, qui ex inspiratione scientiam praedicandi habebant; cum oporteat praedicatores moderni temporis ex continuo studio ad praedicandum semper paratos esse, ut patet per auctoritatem Gregorii supra inductam.
Ad illud quod decimo obiicitur, dicendum, quod Augustinus illos ab opere desistentes contumaces dicit qui ex praecepto apostoli laborare tenentur, quos etiam apostolus II ad Thess. III excommunicandos dicit: hi autem sunt qui otiose viventes ex foeda cura victum sibi acquirunt. Et quod de talibus Augustinus loquatur, patet ex hoc quod supra dixerat assignans causam quare illi qui ex rusticana vita ad religionem convertuntur, laborare debeant: neque enim apparet utrum ex proposito servitutis dei venerint, an vitam inopem et laboriosam fugientes, vacui pasci atque vestiri velint, et insuper honorari ab eis a quibus contemni conterique consueverunt: quos vult manibus operari. Tales enim manifeste sunt de numero otiosorum et curiosorum, quibus denuntiat apostolus, ut cum silentio operantes panem suum manducent. Et praecipue contumaces Augustinus nominat illos qui dicebant non licere servis dei manibus operari, sensum apostoli pervertentes.
Ad illud quod undecimo obiicitur, dicendum, quod illis spiritualibus operibus, quae obiectio tangit, potest quis vacare dupliciter: scilicet quasi inserviens utilitati communi, et quasi insistens utilitati privatae: quod patet per singula.
Potest enim aliquis orationibus et Psalmis vacare, divinum officium in ecclesia celebrando, quod est quoddam opus publicum ad aedificationem ecclesiae ordinatum; potest etiam praedictis aliquis vacare per modum privatae orationis, quod interdum etiam laici faciunt: et sic de his loquitur Augustinus; non autem primo modo: quod patet ex hoc quod dicit, quod cantica divina decantare manibus operantes possunt exemplo opificum, qui fabulis linguas dant, cum tamen manus ab opere non recedant: quod non sustineretur de illis qui debent in ecclesia horas canonicas celebrare.
Similiter lectioni aliquis vacat quasi operi publico in scholis docendo et addiscendo, ut magistri et scholares faciunt, religiosi vel saeculares; sed quasi operi privato, qui sibi ipsis ad consolationem suam Scripturas perlegunt, sicut monachi in claustris faciunt: et sic loquitur Augustinus.
Unde non dicit: qui dicunt se vacare doctrinae vel instructioni: sed dicit: qui dicunt se vacare lectioni.
Similiter verbo dei aliquis insistit quasi operi publico, publice populis praedicando; sed tanquam privato operi insistit verbo dei, qui alicui in communi locutione verba aedificatoria loquitur, sicut monachi in deserto fratribus ad se venientibus multa dicebant ad aedificationem ipsorum. Et sic loquitur Augustinus: quod patet ex hoc quod dicit: nunquid omnes in monasterio possunt venientibus ad se fratribus divinas exponere lectiones? et ideo etiam non dicit: si praedicatio eroganda est; sed: si sermo erogandus est; quia, ut dicit Glossa I Cor. II, 4 sermo est qui privatim fit, praedicatio quae fit in communi.
Illi ergo qui praedictis spiritualibus operibus quasi operibus publicis vacant, suo labore legitime victum acquirunt, a fidelibus accipiendo, utilitati communi servientes. Qui autem praedictis operibus quasi privatis vacant, a labore manuum abstinentes, quandoque quidem sunt transgressores praecepti apostolici, quando scilicet sunt de illis quibus denuntiat apostolus, ut cum silentio operantes panem suum manducent, ut dictum est.
Et de his loquitur Augustinus, ut patet ex hoc quod dicit: cur et non praeceptis apostolicis observandis aliquas partes temporis deputamus? et ex hoc quod dicit: citius exauditur una obedientis oratio quam decem millia contemptoris; et ex hoc quod dicit: quae est ista perversitas, lectioni nolle obtemperare? ex quibus omnibus patet quod loquitur de vacantibus spiritualibus operibus, qui praeceptum apostolicum transgrediuntur. Nec transgrediuntur nisi qui ad observandum obligantur; de quibus prius dictum est: quandoque autem vacantes praedictis, ut etiam privatis operibus, apostoli praeceptum non transgrediuntur, manibus non operantes: quia non laboriosam vitam ex pigritia fugientes, vacui et otiosi volunt pasci; sed abundantia divini amoris ab omni exteriori opere retrahuntur, ut contemplationi vacent: ut per auctoritates inductas supra probatum est.