QUODLIBETA 5

 Quaestio 1

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 2

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 3

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 4

 Prologus

 Quaestio 5

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 6

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 7

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 8

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 9

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 10

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 11

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 12

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 13

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 14

 Prologus

Articulus 1

Utrum deus possit virginem corruptam reparare.

Ad primum sic proceditur: videtur quod deus possit virginem

Argumentum

Ad omnipotentiam enim dei pertinet quod non sit impossibile apud eum omne verbum, ut dicitur Lucae, 1, 37. Sed hoc est quoddam verbum, virginem reparare post lapsum. Ergo deus potest virginem reparare post lapsum.

Sed Contra

Sed contra, est quod Hieronymus dicit: cum deus cetera possit, non potest reparare virginem post ruinam; et habetur in decreto 32, quaest. 5.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod in virginitate duo possumus considerare.

Quorum unum est ipsa integritas mentis et corporis; et sic deus virginem potest reparare post ruinam: potest enim mentem reintegrare per gratiam, et corpus consolidare per miraculum.

Alia autem est causa integritatis praedictae, quia scilicet mulier virgo non fuisset cognita a viro; et quantum ad hoc deus non potest virginem post ruinam reparare: non enim potest facere ut iam ea quae est cognita a viro, non fuerit cognita; sicut nec de aliquo quod factum est, potest facere quod factum non fuerit.

Potentia enim dei se extendit ad totum ens: unde solum id a dei potentia excluditur quod repugnat rationi entis; et hoc est simul esse et non esse; et eiusdem rationis est, quod fuit, non fuisse. Unde Augustinus dicit XXVI contra faustum: quisquis dicit, si omnipotens est deus, faciat ut ea quae facta sunt, facta non fuerint, non videt se hoc dicere, faciat ut ea quae vera sunt, eo ipso quo vera sunt falsa sint.

Ad

Ad primum ergo dicendum, quod cum verbum sit conceptus mentis, nihil quod contradictionem implicat, verbum dici potest, quia non cadit in conceptu mentis, ut probatur in IV metaphys..