QUODLIBETA 5

 Quaestio 1

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 2

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 3

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 4

 Prologus

 Quaestio 5

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 6

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 7

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 8

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 9

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 10

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 11

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 12

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 13

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 14

 Prologus

Articulus 1

Utrum religiosi teneantur patienter tolerare iniurias sibi factas.

Circa primum sic proceditur: videtur quod religiosi non debeant tolerare suos impugnatores.

Argumentum 1

In impugnatione enim perfectorum virorum deus impugnatur: unde dominus Saulo persequenti discipulos christi dixit, actuum IX, 4: Saule, Saule, quid me persequeris? sed perfecti viri non debent impugnatores dei tolerare. Ergo neque impugnatores proprios.

Argumentum 2

Praeterea, quilibet perfectus debet obviare his quae statui perfectionis praeiudicant: unde apostolus dicit, II ad Cor. VI, 3: ut non vituperetur ministerium nostrum. Sed per hoc quod perfecti impugnantur, statui perfectionis derogatur. Ergo perfecti viri non debent tolerare suos impugnatores.

Sed Contra

Sed contra, est quod Gregorius dicit: non sumus perfecti, si aliorum inordinationes ferre non possumus.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod perfecti viri dupliciter impugnari possunt: uno quidem modo quantum ad personas proprias, utpote cum inferuntur eis iniuriae personales; alio modo possunt impugnari quantum ad statum eorum, ut puta cum aliquis verbis vel factis perfectionis statui derogat. Et haec duo tanguntur Iac. II, 6: nonne divites per potentiam opprimunt vos? quod pertinet ad personales iniurias: nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos? quod pertinet ad religionem vel statum in iniuriis ergo personalibus decet perfectos viros esse maxime patientes, ut sint etiam parati plura sufferre, secundum illud matthaei cap. V, 39: si quis percusserit in dextra maxilla, praebe ei et alteram.

Statum vero suum impugnari non debent pati, quantum resistere possunt; hoc enim vergeret in iniuriam dei; unde contra quosdam dicitur Ezech. XIII, 5: non ascendistis ex adverso, nec opposuistis (vos) murum pro domo Israel. Et ideo dominus iniurias quae contra humanitatem eius inferebantur, patienter toleravit, sicut cum Iudaei dicebant: ecce homo vorax, et potator vini, ut habetur Matth. XI, 19: et sicut diabolus dixit ei: mitte te deorsum, quod videbatur ad propriam iniuriam pertinere. Sed iniurias dei non tolerabat: unde Pharisaeos dure redarguit Matth. XII, 25 ss. Quia dicebant quod in beelzebub eiiceret Daemonia, quod pertinebat ad iniuriam spiritus sancti. Et similiter cum diabolus ei dixit, Matth. IV, 9: haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me, quod ad iniuriam dei pertinebat; statim enim eum repulit, dicens: vade, Satana, ut habetur matthaei IV, 10; ubi dicit chrysostomus: illius discamus exemplo nostras quidem iniurias magnanimiter sustinere; dei autem iniurias nec usque ad auditum sufferre; quoniam in propriis iniuriis esse quemlibet patientem laudabile est; iniurias autem dei dissimulare, nimis est impium.

Ad

Et per hoc patet responsio ad obiecta.