QUODLIBETA 5

 Quaestio 1

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 2

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 3

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 4

 Prologus

 Quaestio 5

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 6

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 7

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 8

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 9

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 10

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 11

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 12

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 13

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 14

 Prologus

Articulus 1

Utrum deus sciat primum instans in quo potuit creare mundum.

Ad primum sic procedebatur: videtur quod deus sciat primum instans in quo potuit mundum creare.

Argumentum

Deus enim potuit creare mundum antequam creaverit; non autem potuit creare ipsum in infinitum ante, quia sic esset ei coaeternus.

Ergo est dare aliquod instans in quo primo potuit creare mundum. Sed deus sua scientia totum comprehendit. Ergo deus scit primum instans in quo potuit creare mundum.

Sed Contra

Sed contra, deus nihil scit quod eius omnipotentiae praeiudicet. Praeiudicaret autem eius omnipotentiae, si esset aliquod instans in quo primo potuit creare mundum: quia sic eius potentia ad illud instans limitaretur. Ergo deus nescit primum instans in quo potuit creare mundum.

Corpus

Respondeo. Dicendum quod dupliciter dicitur aliquid fieri in aliqua mensura loci vel temporis.

Uno modo, praesupposita ipsa mensura; et sic particulares effectus producuntur a deo vel ab aliis agentibus, in loco vel tempore.

Alio modo ut simul cum eo quod fit, producatur mensura loci vel temporis; et hoc modo mundus a deo in esse producitur: non quidem quasi in aliquo loco vel tempore praeexistente, sed quia simul cum mundo et locus et tempus producitur.

Unde aliter est intelligendum cum dicitur quod deus potuit facere aliquem particularem effectum, puta equum vel hominem, antequam fecerit, vel etiam alibi quam fecerit; et aliter cum hoc de mundo dicitur.

Nam cum de homine vel equo hoc dicitur, signatur aliquod tempus vel locus aliquis esse in quo homo a deo fieri potuerit; sed cum de hoc mundo dicitur, non signatur quod sit aliquod tempus ante mundum, nec aliquis locus extra ipsum: sed significatur quod deus potuit mensuram loci aut temporis mundi facere maiorem.

Si ergo quaeratur utrum potuerit mundum facere in infinitum antequam fecerit; si hoc quidem referatur ad potentiam facientis, manifestum est quod in infinitum ante facere potuit: dei enim potentia est aeterna, cui nihil accrescere potuit, ut inciperet quandoque facere mundum, cum prius non potuerit. Si vero referatur ad ipsum mundum, sic non potuit fieri ut esset semper, supposita catholicae fidei veritate, quae habet mundum quandoque non fuisse.

Sicut enim deus non potest facere ut quod fuit non fuerit, ut infra dicetur, ita non potest facere ut quod fuit quandoque, nunquam non fuerit. Secundum hunc ergo sensum dicitur quod deus non potuit mundum facere in infinitum antequam faceret.

Sed adhuc intelligendum est, quod infinitum dicitur dupliciter.

Uno modo in actu; et sic dicitur secundum modum praedictum, quod deus non potuit facere mundum in infinitum antequam fecerit: id est quod duratio mundi in infinitum ante praecesserit.

Alio modo dicitur infinitum secundum potentiam; et sic potuit deus in infinitum mundum facere antequam fecerit, quia quantumcumque ante detur eum fecisse, adhuc potuit eum prius facere. Et sic non est dare primum instans in quo deus potuit facere mundum; est autem dare primum instans in quo fecerit, sicut etiam est dare supremum ubi, usquequo deus mundum fecerit; non tamen est dare supremum ultra quod facere non potuerit.

Et sic patet quod quaestio cessat.