QUODLIBETA 5

 Quaestio 1

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 2

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 3

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 4

 Prologus

 Quaestio 5

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 6

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 7

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 8

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 9

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 10

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 11

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 12

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 13

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 14

 Prologus

Articulus 1

Utrum b. Matthaeus vocatus sit statim a teloneo ad statum apostolatus et perfectionis.

Ad primum sic proceditur: videtur quod b. Matthaeus non fuit vocatus statim de teloneo ad statum apostolatus et perfectionis.

Argumentum

Dicit enim Gregorius super ezechielem: nemo repente fit summus. Sed status apostolatus et perfectionis evangelicae est summus status humanae vitae. Ergo matthaeus non fuit statim vocatus ad statum perfectionis et apostolatus.

Sed Contra

Sed contra, est quod Hieronymus dicit super matthaeum, quod de publicano repente fit apostolus; et beda dicit super Lucam, quod de publicano in apostolum, de teloneario in evangelistam mutatus est; et quaedam Glossa dicit Luc. V, quod nullam prorsus cogitationem vel respectum huius vitae sibi reservavit; quod est perfectionis evangelicae.

Ergo statim vocatus est ad statum apostolatus et perfectionis.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod quaestio ista ex verbis evangelii determinari potest.

Si enim loquamur de apostolatu, manifestum est secundum narrationem matthaei, marci et Lucae, quod dominus post vocationem matthaei aliquanto spatio temporis interiecto ex suis discipulis duodecim apostolos elegit, inter quos unus fuit matthaeus. Et sic patet quod statim a principio fuit vocatus ad discipulatum christi, non autem ad apostolatum, nisi secundum praeordinationem christi, qui eum in apostolum sumendum disponebat: et secundum hoc intelligenda sunt verba Hieronymi et bedae.

Si autem loquamur de perfectione evangelica, sic manifestum est quod statim a principio vocatus est ad statum perfectionis. Dicitur enim Lucae V, 28, quod surgens, relictis omnibus, secutus est eum: quod etiam ad discipulatum christi pertinebat, secundum illud quod dicitur Lucae XIV, 33: nisi quis renuntiaverit omnibus his quae possidet, non potest esse discipulus meus.

Ad

Ad primum ergo dicendum, quod summum in vita humana potest accipi dupliciter.

Uno modo secundum comparationem status ad statum, secundum quod in humana vita unus status est maior alio, et aliquis est summus; et sic nihil prohibet aliquem fieri repente summum, id est attingere ad statum summum.

Et hoc apparet tam in spirituali quam in saeculari.

Inveniuntur enim aliqui statim a pueritia ad statum religionis, qui est perfectissimus, convolasse, vel proprio arbitrio, sicut beatus ioannes baptista et beatus benedictus; vel etiam devotione parentum, sicut illi qui monasteriis traduntur a parentibus. Sic non oportet ut aliquis in saeculari vita exerceatur antequam ad religionem transeat, sicut non oportet quod aliquis exerceatur in laicali vita antequam clericus fiat.

Similiter etiam aliqui repente assumuntur ad regnum vel ab ipsa pueritia, sicut Salomon et iosias, reges Iuda, vel etiam in ultimo statu, sicut Saul: et Eccle. IV, 14, dicitur quod de carcere catenisque interdum quis ad regnum progreditur.

Alio modo potest accipi summum per comparationem graduum qui sunt perfectio unius hominis; et sic intelligit Gregorius quod nemo repente fit summus. Dicit enim Augustinus super canonicam ioann. Quod caritas non mox ut nascitur, perfecta est; nam ut perficiatur, nascitur; cum fuerit nata, nutritur; cum fuerit nutrita, roboratur; cum fuerit roborata, perficitur.

Contingit tamen quandoque, quod unus homo repente incipit ab altiori gradu sanctitatis quam sit summum ad quod pertingit perfectio alterius hominis; ut patet de b. Benedicto, de quo Gregorius dicit in II dialog.

Quod praesentes et secuturi omnes agnoscant, benedictum puerum conversationis gratiam a perfectione coepisse.