QUODLIBETA 5

 Quaestio 1

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 2

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 3

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 4

 Prologus

 Quaestio 5

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 6

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 7

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 8

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 9

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 10

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 11

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 12

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 13

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 14

 Prologus

Articulus 1

Utrum totus sanguis quem christus in sua passione effudit, in resurrectione ad corpus eius redierit.

Circa primum sic proceditur: videtur quod totus sanguis christi, qui est in passione eius effusus, ad corpus eius in resurrectione redierit.

Argumentum 1

Resurrectio enim nostra conformis erit resurrectioni christi, secundum illud ad philipp.

Cap. III, 21: reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae.

Sed ad corpus nostrum in resurrectione redibit totum quod fuit de veritate humanae naturae.

Sanguis autem christi in passione effusus, fuit de veritate humanae naturae, et sacer dicitur, secundum illud, quem sacer cruor perunxit fusus agni corpore. Ergo videtur quod ille sanguis christi in passione effusus, in resurrectione ad corpus eius redierit.

Argumentum 2

Praeterea, verbum dei nunquam deposuit quod in nostra natura assumpsit, partibus humanae naturae ab invicem in passione separatis.

Sed verbum dei assumpsit in natura nostra non solum corpus, sed etiam sanguinem.

Ergo sanguis ille nunquam fuit a verbo depositus: rediit ergo ad ipsum in resurrectione.

Sed Contra

Sed contra, est quod in aliquibus ecclesiis sanguis christi usque hodie dicitur servari.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod in resurrectione tam christi quam nostra, totum quod fuit de veritate humanae naturae, reparabitur; non autem illa quae de veritate humanae naturae non fuerunt.

Et quamvis circa ea quae sunt de veritate humanae naturae, sit diversa diversorum opinio; secundum quamlibet opinionem non totus sanguis nutrimentalis, id est qui ex cibis generatur, pertinet ad veritatem humanae naturae.

Cum ergo christus ante passionem comederit et biberit, nihil prohibet in eo fuisse aliquem sanguinem nutrimentalem, qui ad veritatem humanae naturae non pertinet et quem oporteret ad corpus eius in resurrectione redire.

Sed quia specialiter fit quaestio de sanguine in passione effuso pro redemptione humani generis; de hoc magis dicendum videtur quod totus in resurrectione ad corpus christi redierit, triplici ratione.

Quarum prima accipi potest ex aetate christi patientis. Passus est enim in perfectissima aetate, in qua maxime ea quae in homine inveniuntur, ad veritatem humanae naturae pertinere videntur tamquam ad maximam perfectionem adducta.

Secunda sumitur ex merito passionis. Si enim sanctorum martyrum illae partes in quibus passionem pro christo sustinuerunt, quemdam privilegiatum fulgorem in resurrectione habent, ut Augustinus dicit, XXI de civitate dei; ergo multo magis sanguis christi, quem pro salute humani generis effudit, ad gloriosam resurrectionem reparatus est.

Tertia ratio potest sumi ex ipsa virtute passionis.

Sanguis enim ille in passione effusus humanum genus sanctificavit, secundum illud ad Hebr. XIII, 12: iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Humanitas autem christi salutiferam virtutem habuit ex virtute verbi sibi uniti, ut Damascenus dicit in III Lib.. Unde manifestum est quod sanguis in passione effusus, qui maxime fuit salubris, fuit divinitati unitus; et ideo oportuit quod in resurrectione iungeretur aliis humanitatis partibus.

Sanguis autem christi qui in quibusdam ecclesiis ostenditur, dicitur ex quadam imagine christi percussa miraculose fluxisse, vel etiam alias ex corpore christi.

Ad

Et per hoc patet responsio ad obiecta.