COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Utrum dictamen intellectus sit primum principium activum respectu electionis ?
Alens. 1. p. q. 38. memb. 1. D. Thom. 1. p.q. 82. art. i. et 1. 2. q. 10. art. 1. et 2. Scot. i. d. 4. q. 4. et alii ibi citati, n. 3. d. 36. n. 14. Alm. Bassol. Gabr. Rubion ibi citatiinSchol .
Dicitur quod non, quia si intellectus per dictamen suum esset principium effectivum electionis, sequeretur quod voluntas non posset idem velle et nolle, nec idem eligere et non eligere : consequens est falsum, quia per hoc tolleretur libertas voluntatis: ergo. Antecedens est falsum : consequentia ostenditur, quia si agens necessario agit, patiens necessario patitur: aliter enim aliquid ageret nullo patiente, et sic actio reciperetur in nihil; sed intellectus necessario, quantum est ex parte sui, assentit principiis practicis, et etiam conclusioni habenti necessariam connexionem cum principio practico, ita quod quantum est ex parte sui, non potest illis non assentire, aut non dictare ; si igitur hujusmodi assensus et dictamen sit per se principium effectivum electionis in voluntate, sequitur quod voluntas non potest illud non elicere, nec nolle, sed tantum necessario eligere et velle.
Praeterea, si dictamen per se esset causa electionis : aut igitur ut causa totalis, aut ut causa partialis, una cum voluntate. Non primo modo, quia tunc electio nullo modo conveniret voluntati, ut actus ejus, quod est contra Philosophum 6. Ethic. qui dicit, quod electio est appetitus intellectivus, vel intellectus appetitivus ; igitur saltem ad voluntatem pertinet. Et quod in 6. Ethic. dicit de disjunctione in 3. ejusdem, asserit determinate, quod eligibile est voluntarium reconciliatum , ratio igitur voluntarii per se et primo pertinet ad electionem, et per consequens intellectus per dictamen suum non est tota causa electionis, nec etiam per se causa partialis, ita quod intellectus, ut una causa particularis cum voluntate concurrat ad causandum actum electionis, quia quando duae causae concurrunt ad producendum unum effectum, oportet quod concordent in agendo, ita quod actio unius non contrarietur actioni alterius ; nunc autem voluntas in eligendo potest contrariari intellectui in dictando, aliter enim voluntas necessario eligeret, quod est dictatum per intellectum, et sic voluntas posset necessitari, et tolleretur libertas voluntatis: ergo nullo modo concurrit dictando, tanquam per se causa respectu electionis, sed vel tanquam occasio, et causa sine qua non est electio, quia electio est cum ratione, et intellectu ex 3. Ethicorum.