Utrum religiosus possit vivere de eleemosynis et de mendicatis praecipue.
Non solum autem praedicti adversarii christi paupertatem ratione impugnare nituntur; sed eam totaliter eradicare conantur quodammodo indirecte, dum victum pauperibus christi crudeliter subtrahere nituntur, dicentes eos de eleemosynis vivere non posse. Eccli. XXXIV, 25: panis egentium vita pauperis est: qui defraudat illum, homo sanguinis est. Ad quod probandum multipliciter nituntur.
Primo enim illud inducunt quod dicitur deuter. XVI, 19: non accipies personam nec munera: quia munera excaecant oculos sapientum, et mutant verba iustorum.
Sed eleemosynae munera quaedam sunt.
Ergo, cum religiosis maxime competat oculos spirituales illuminatos habere, non competit eis de eleemosynis vivere.
Item. Prov. XXII, 7: qui accipit mutuum, servus est fenerantis. Multo magis ergo qui accipit datum, servus dantis efficitur.
Sed religiosos maxime decet esse liberos a servitute saeculi, quia in libertatem spiritus sunt vocati: unde II Thess. III, 9, super illud, ut nosmetipsos formam daremus etc. Dicit Glossa: religio nostra ad libertatem homines advocat. Ergo non debent de eleemosynis vivere.
Item. Religiosi statum perfectionis profitentur. Sed perfectius est dare eleemosynas quam accipere: unde dicitur act.
XX, 35: beatius est magis dare quam accipere.
Ergo magis debent laborare manibus, ut habeant unde tribuant necessitatem patienti, quam eleemosynas accipere de quibus vivant.
Item. Apostolus I ad Tim. V, 16, praecipit ut viduae quae possunt aliunde sustentari, non vivant de eleemosynis ecclesiae, ne gravetur ecclesia, ut illis quae sunt vere viduae, sufficiat. Ergo et illi qui sunt validi et robusti, debent de laboribus manuum vivere, non de eleemosynis quas accipiunt pauperes, qui aliunde quam de eleemosynis vivere non possunt.
Item. I quaest., II cap. Clericos, dicit Hieronymus: qui bonis parentum et opibus sustentari possunt, si quod pauperum est, accipiunt, sacrilegium profecto committunt, et per abusionem talium iudicium sibi manducant et bibunt. Ergo si aliquis habebat in saeculo unde sustentaretur, quo relicto velit de eleemosynis vivere, sacrilegus est reputandus.
Item. II Thess. Ult. Super illud, ut nosmetipsos formam daremus etc., Glossa: qui frequenter ad alienam mensam convenit otio deditus, aduletur necesse est pascenti se. Sed illi qui de eleemosynis vivunt, frequenter ad mensas aliorum conveniunt, immo magis semper de mensa aliorum vivunt.
Ergo de necessitate sunt adulatores.
Peccant ergo qui se in tali statu ponunt quod oporteat eos de eleemosynis vivere.
Item. Accipere non potest esse actus alicuius virtutis nisi liberalitatis, quae medium tenet in dando et accipiendo. Sed liberalis accipit solum ut det, ut dicit philosophus in 4 ethic.. Ergo illi qui ducunt vitam in semper accipiendo, illiberaliter et reprehensibiliter vivunt.
Item. Augustinus in Lib. De opere monach. Reprehendit quosdam religiosos qui sine labore manuum volebant de eleemosynis vivere: de quibus inter cetera dicit: isti fratres temere sibi arrogant, quantum existimo, quod eiusmodi habeant potestatem, scilicet vivendi de evangelio sine labore manuum; et tamen illi contra quos loquitur, sua propter christum reliquerant, et spiritualibus operibus vacabant, scilicet orationibus, Psalmis et verbo dei, ut in Lib. Illo dicitur. Ergo illi qui sua dimittunt propter christum, etiamsi operibus spiritualibus vacent, non debent de eleemosynis vivere.
Item. Marc. VI, 8, dicitur: praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum. Glossa: per virgam potestatem accipiendi necessaria a subditis intelligit. Sed habere subditos est tantum praelatorum.
Ergo illi religiosi qui praelati non sunt, non possunt a fidelibus necessaria sumptus sui accipere.
Item. Illud quod est provisum in solatium laboris, non laborantibus non debetur.
Sed vivere de sumptibus fidelium est a domino provisum ad solatium eorum qui in evangelio laborant, ut patet I cor.
IX, 14, et II ad Tim. II, 6: laborantem agricolam etc.; ergo saltem illi qui non laborant in evangelio, non possunt de eleemosynis vivere.
Item. Apostolus nolebat accipere sumptus a Corinthiis de quibus viveret, ut occasionem auferret pseudoapostolis, ut patet II ad Cor. XI, 12. Sed nunc etiam multi sunt qui turpiter de eleemosynis vivunt.
Ergo saltem ad auferendum eis occasionem debent viri religiosi ab eleemosynis abstinere.
Unde Augustinus dicit in Lib. De operibus monach.: eadem vobis causa est quae apostolo fuit, ut amputetis occasionem his qui quaerunt occasionem.
Item. Apostolus ideo stipendia a gentibus non accipiebat, ne scandalum in fide paterentur: unde Luc. 8, super illud, et aliae multae quae ministrabant eis etc., Glossa: antiquitus mos erat Iudaeorum, nec ducebant in culpam, ut mulieres sua substantia pascerent et vestirent doctores. Sed quia hoc in gentibus poterat facere scandalum, Paulus ab hoc se memorat abstinuisse. Et hoc idem habetur I Cor. IX. Sed nunc etiam multi scandalizantur de hoc quod religiosi sine labore manuum de eleemosynis vivere volunt. Ergo saltem propter scandalum debent ab eleemosynis abstinere. Unde Augustinus dicit in Lib. De operibus monach.: in meditatione vestra exardescet ignis, ut mala opera bonis operibus persequamini, ut eis amputetis occasionem turpium nundinarum, quibus existimatio vestra laeditur, et infirmis offendiculum ponitur. Miseremini ergo, et compatiamini, et ostendite hominibus non vos in otio facilem victum, sed per angustam et arctam viam regnum dei quaerere.
Item. Si religiosi qui sunt validi et fortes, de eleemosynis vivere possunt sine labore manuum; eadem ratione et alii poterunt.
Sed si omnes talem vitam agere vellent, tota vita humana periret: non enim invenirentur artifices qui necessaria usibus hominum praepararent. Ergo nullo modo est sustinendum quod religiosi validi et fortes de eleemosynis vivant.
Item, in collationibus patrum inducuntur haec verba ex sententia Antonii ad quendam loquentis: noveris autem te etiam ex hoc non levius quam illo quod supra diximus feriri detrimento qui, cum sis sani corporis ac robusti, stipe sustentaris aliena quae iuste solis est debilibus attributa; ergo illi qui non sunt debiles non debent de eleemosynis vivere.
Item, Ieronymus ad marcum presbyterum: nihil alicui praeripui, nihil otiosus accipio, manu cotidie et proprio sudore quaerimus cibum, scientes ab apostolo esse dictum: qui non operatur non manducet; ergo non licet sine labore manuum de eleemosynis vivere.
Ulterius nituntur ostendere, quod etsi possent aliquo modo de eleemosynis ultro oblatis vivere, non tamen debent eleemosynas mendicando petere.
Quia Deut. XV, 4, dicitur: omnino indigens et mendicus non erit inter vos. Ergo prohibitum est mendicare ei qui aliunde vivere potest.
Item. In Psalmo dicitur: non vidi iustum derelictum, nec semen eius quaerens panem. Ergo illi qui mendicando panem quaerunt, non sunt semen iusti, idest christi.
Item. Illud quod alicui sacra Scriptura imprecatur, iustis viris non competit.
Sed huiusmodi est mendicitas, unde dicitur in Psalmo: nutantes transferantur filii eius, et mendicent. Ego mendicitas perfectis viris non competit.
Item. I Thess. IV, 11: operemini manibus vestris, sicut praecepimus vobis, ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis. Glossa: quasi, ideo opus est agendum, non otiandum, quia honestum est, et quasi lux ad infideles: et non desiderabitis rem alterius, nedum rogetis, vel tollatis aliquid. Ergo potius est manibus operandum quam rogando petere aliquid per mendicitatem.
Item. II ad Thess. III, 10, super illud, si quis non vult operari etc. Glossa: vult servos dei corporaliter operari unde vivant, ut non compellantur egestate necessaria petere. Ergo potius debent manibus operari quam necessaria petere mendicando.
Item. Hieronymus ad Nepotianum presbyterum: nunquam petentes, raro accipiamus rogati. Beatius enim est magis dare quam accipere. Ergo non licet servis dei petere necessaria victus mendicando.
Item. Certum est gravius esse delictum quod est severius vindicatum, ut habetur 24, quaest. 1: non afferamus stateras dolosas. Sed gravissime secundum ius civile punitur validus mendicans si prodatur: quia si servilis est conditionis, efficitur servus prodentis; si liber est, efficitur eius colonus perpetuus: codex de mendicantibus validis, leg. Unica. Ergo graviter peccant religiosi qui sunt validi, mendicando.
Item. Contra religiosos mendicantes dicit Augustinus in Lib. De operibus monach.: tam multos hypocritas sub habitu monachorum usquequaque dispersit callidissimus hostis circumeuntes provincias, nusquam missos, nusquam fixos, nusquam stantes, nusquam sedentes; et infra: omnes petunt, omnes exigunt aut sumptus lucrosae egestatis, aut simulatae pretium sanctitatis. Ergo videtur quod vita religiosorum mendicantium sit reprobanda.
Item. Illud quod naturaliter habet erubescentiam adiunctam in se, aliquid turpitudinis videtur habere; cum verecundia non sit nisi de turpi, ut Damascenus dicit.
Sed petere vel mendicare naturaliter homo erubescit, tantoque magis, quanto est melioris naturae: unde dicit Ambrosius in Lib. De offic. Quod verecundia petendi ingenuos prodit natales: et philosophus in 4 ethic. Dicit de liberali, quod non est petitivus.
Ergo mendicare in se turpe est; et ita nullo modo mendicare debet qui aliter vivere potest.
Item. II Cor. IX, 7, super illud, hilarem datorem etc., Glossa: qui dat ut careat taedio interpellantis, non ut reficiat viscera indigentis, et rem et meritum perdit. Sed frequenter hoc modo datur mendicantibus, quia mendicantes taedium faciunt petendo. Ergo etsi aliqui possint de eleemosynis vivere, non tamen deberent mendicare.
Ulterius nituntur ostendere, quod religiosi etiam praedicantes, de eleemosynis vivere, vel etiam eleemosynas petere non debent.
Dicit enim apostolus I ad thess.
II, 5: neque aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis. Sed praedicatores qui mendicant et de eleemosynis vivunt, oportet adulari illis a quibus pascuntur: quod patet Matth. XXI, 17, super illud, et relictis illis abiit foras etc., dicit Glossa: quia pauper nullique adulatus nullum in tanta urbe invenit hospitem, sed apud Lazarum receptus est. Et tamen intantum erat gratiosus praedicator, quod, sicut dicitur Luc. XXI, 38, omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum: Glossa, idest mane venire accelerabat. Et I ad cor.
IV, 11, dicitur: usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus: Glossa: libere enim et sine aliqua adulatione veritatem praedicantes, et gesta pravae vitae malorum arguentes, gratiam non habent apud homines.
Ergo praedicatores non debent de eleemosynis victum quaerere.
Item. I ad Thess. II, 5: neque fuimus in occasione avaritiae, deus testis est: Glossa: non dico in avaritia, sed nec feci nec dixi in quo esset occasio avaritiae.
Sed illi qui petunt eleemosynas sibi dari, faciunt aliquid in quo est occasio avaritiae. Ergo praedicatores non debent hoc facere.
Item. II Cor. Ult.: non ero gravis vobis: non enim quaero quae vestra sunt, sed vos: et ad Philip. Ult. 17: non quia quaero datum, sed requiro fructum: Glossa: datum est res ipsa quae datur, ut nummus, potus, cibus et huiusmodi; fructus autem opera bona, et recta voluntas datoris. Ergo veri praedicatores non debent quaerere ab his quibus praedicant temporales res, et ita non debent de mendicitate vivere.
Item. II ad Tim. II, 6, super illud, laborantem agricolam etc., dicit Glossa: vult apostolus ut evangelista intelligat, quod necessaria sumere ab eis in quibus deo militat, et quos tanquam cultor vineam exercet, vel tanquam gregem pascit, non est mendicitas, sed potestas. Ex quo patet, quod vivere de evangelio potestatis est, non mendicitatis. Sed potestas ista non competit nisi praelatis. Ergo alii praedicatores, qui non sunt praelati, non debent per mendicitatem de evangelio vivere.
Item. Apostolus, I ad Cor. IX volens ostendere, quod ipse poterat de sumptibus fidelium vivere, prius probat se apostolum esse. Ergo illi qui non sunt apostoli, non possunt de sumptibus fidelium vivere. Sed religiosi praedicantes non sunt apostoli, cum non sint praelati.
Ergo etc..
Item. I ad Thess. II, 7, super illud, cum possemus oneri esse vobis sicut christi apostoli, dicit Glossa: intantum gravat pseudo causam, ut se abstinere dicat, cum liceret illi subsidia requirere, ad comprimendum illos quibus nec facultas erat nec pudor poscendi.
Apostolicae autem potestatis debitum vocat onus propter pseudoapostolos, qui illud indebite usurpantes, importune a plebibus exigebant.
Ex quo patet quod illi praedicatores qui exigunt victum a plebibus, cum non sint apostoli, idest praelati, sunt reputandi pseudoapostoli.
Ergo praedicatori qui non est praelatus, non licet mendicare.
Item. Praedicatores qui non sunt praelati, victum suum ab his quibus praedicant quaerentes, aut quaerunt quod est eis debitum, aut quod non est eis debitum. Si quod est eis debitum; ergo possunt illud potestative exigere, et per coactionem: quod est manifeste falsum.
Si autem non est eis debitum; ergo indebite et iniuste petunt: et sic sunt pseudo reputandi, ut patet per Glossam prius inductam.
Item. Praelati recipientes a plebibus decimas et oblationes, tenentur eis in spiritualibus providere. Si ergo ab episcopis alii dirigantur ad spiritualia ministrandum, iniuria fit plebi, si a plebe victum suscipiant, cum magis episcopi eis teneantur providere.
Item. Praelati mittentes aliquos ad praedicandum, tenentur eis in necessariis providere, ut habetur extra. De offic. Ordin.
Inter cetera. Si ergo praedicatores ab episcopis missi ab aliis sumptum requirant, hoc in illorum gravamen cedit, et ita non debent ab aliis sumptus accipere.
Item. Dominus Matth. XXIII, 14, contra Pharisaeos dicit: vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui comeditis domos viduarum, orationes longas orantes. Ergo et illi similiter videntur esse reprehensibiles qui sub praetextu orationis aut praedicationis aut alicuius huiusmodi eleemosynas petunt.
Item. Matth. X, 11, dominus discipulis ad praedicandum Missis dicit: in quamcumque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea sit dignus: Glossa: testimonio vicinorum eligendus est hospes, ne eius infamia praedicator laedatur: et alia Glossa dicit: ille est dignus qui scit se magis accipere gratiam quam dare.
Ergo ad minus in talibus reprehensibile videtur quod quandoque ad divites peccatores declinant, et ad eos qui sibi hoc pro gratia non computant.
Item. Quicunque pro re spirituali aliquid accipit, simoniae crimen incurrit, sive petat sicut Giezi, sive recipiat absque petitione oblatum, sicut eliseus a Naaman recipere noluit, IV Reg. IV, et sive ante accipiat sive post, ut patet per id quod habetur I, quaest. I, cap. Eos.
Sed ille qui praedicat populo, spiritualia ministrat. Ergo non licet ei accipere temporalia ab eis ante vel post, neque petendo, neque oblata recipiendo.
Item. I ad Thess. Ult.: ab omni specie mala abstinete vos. Glossa: si quis speciem mali praetendit, etsi non sit malum, nolite praecipitanter agere. Sed quod praedicator temporalia quaerat ab his quibus praedicat, speciem mali praetendit: unde II ad Cor. Ult., super illud, non quaero quae vestra sunt, sed vos, dicit Glossa: non quaerebat apostolus datum, sed fructum, ne quasi venditor evangelii putaretur.
Ergo praedicatores non debent ab his quibus praedicant mendicando, victum quaerere.
Ulterius nituntur ostendere, quod talibus etiam eleemosynae non sunt dandae.
Quia Luc. XIV, 13, dicitur: cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos et caecos. Glossa: a quibus in praesenti nihil potes expectare. Sed a talibus mendicis, qui sunt validi et fortes, potes in praesenti multa expectare, cum frequenter sint familiares potentum. Ergo talibus eleemosynae non sunt dandae.
Item. Augustinus ad vincentium donatistam: utilius esurienti panis tollitur, si de cibo securus iustitiam negligat, quam eidem panis frangatur, ut iniustitiae seductus acquiescat. Sed qui non vult operari corporaliter ad victum quaerendum, cum possit; vel qui potest aliunde victum habere sine peccato, si petat victum, iniuste agit, ut potest probari per multa quae superius sunt inducta.
Ergo talibus debet panis subtrahi.
Item. Luc. VI, 30, super illud, omni petenti te tribue, Glossa: rem, vel correctionem; et similiter Matth. V, 42, qui petit a te, da ei, dicit Glossa: da ei, ita scilicet ut nec tibi noceat, nec alii. Pensanda est enim iustitia. Ita enim omni petenti dabis, etsi non id quod petit, sed melius, cum iniuste petentem correxeris. Sed ille qui potest manibus laborare, si petat sibi eleemosynam dari, iniuste petit, ut probatum est. Ergo magis debet sibi dari correctio quam res petita, ut scilicet ab iniusta petitione avertatur.
Donatistam: saepe mali persecuti sunt bonos, et boni malos; illi nocendo per iniustitiam, et illi consulendo per disciplinam. Ergo boni possunt persequi malos causa disciplinae.
Sed quaedam persecutio est ut panis alicui subtrahatur. Ergo aliquibus qui sunt mali, debet panis subtrahi, ut corrigantur; et praecipue si in pane petendo peccent. Sed validi mendicantes peccant, etiam si praedicent, ut probatum est. Ergo talibus panis debet subtrahi.
Item. Ambrosius in I Lib. De offic.: consideranda est in largiendo debilitas, scilicet eius cui datur; nonnunquam et verecundia, quae ingenuos prodit natales; ut senibus plus largiaris, qui sibi iam victum nequeunt quaerere.
Similiter etiam et debilitas corporis propensius est iuvanda, et etiam si quis ex divitiis cecidit in egestatem; et maxime si sine suo vitio, sed aut latrocinio, aut proscriptione, aut calumniis, quae habebat amisit. Ex quo patet quod in his quibus dantur eleemosynae, considerandum est, si sunt debiles corpore, aut verecundi, cum bona sua latrocinio aut proscriptione amiserint. Sed pauperes validi qui se ad mendicandum exponunt, non sunt huiusmodi. Ergo eis eleemosynae non sunt dandae.
Item. Eleemosynae ordinantur ad indigentias sublevandas. Ergo magis indigenti magis est dandum. Sed magis indigent illi qui non possunt de labore proprio victum acquirere, vel aliunde habere, quam tales qui aliunde habere possunt. Ergo quandiu magis indigentes inveniuntur, talibus non sunt dandae.
Item. Dare eleemosynam est actus misericordiae. Ergo illis solum sunt eleemosynae dandae qui sunt miserabiles. Sed illi qui se voluntarie mendicitati exponunt, non sunt huiusmodi, sed illi solum qui involuntarie in statum mendicitatis incidunt; quia, ut philosophus dicit in 3 ethic., involuntarium misericordiam meretur et ignoscentiam.
Ergo praedictis pauperibus eleemosynae non sunt dandae.
Item. Ut Augustinus dicit: cum omnibus prodesse non possis, his potissime consulendum est qui pro locorum et temporum vel quarumlibet rerum opportunitatibus constrictius tibi quasi quadam sorte iunguntur. Sed maxime constricti videntur consanguinei et vicini et alii familiares. Ergo aliis extraneis eleemosynae non sunt dandae, quandiu tales indigentes quibus possunt dari inveniuntur.
His igitur visis, ne ista positio novella videatur, errorem praedictum ostendemus a tempore primitivae ecclesiae incepisse.
Dicitur enim in III canonica Ioan.: is qui amat primatum gerere in eis diotrephes non recipit nos; et infra (v. 10): et quasi ista non ei sufficiant, neque ipse suscipit fratres: Glossa, indigentes, et eos qui suscipiunt, prohibet: Glossa, ne impendant curam humanitatis: et de ecclesia eiicit: Glossa: de loco ubi conveniunt: et alia Glossa dicit ibidem: perseverare debes in eleemosyna: quia utilitatem tantam in ea intelligo, quod non solum tibi, sed etiam toti ecclesiae scripsissem de commendatione eleemosynae, sed hac necessitate dimisi, quia diotrephes non curat nostram auctoritatem.
Diotrephes haeresiarcha illius temporis, nova docendo, primatum sibi usurpabat.
Haec autem eius erat haeretica doctrina, quod prohibebat ne impenderetur cura humanitatis fratribus peregrinis, alienis a rebus propriis, ut per textum et Glossam ibidem patet. Hic etiam error in vigilantio resurrexit, ut patet in epistola Hieronymi contra vigilantium, ubi sic dicitur: praeterea hisdem ad me relatum est epistolis, quod contra auctoritatem apostoli Pauli, immo Petri, ioannis et Iacobi, qui dextras dederunt Paulo et barnabae societatis, et praeceperunt eis ut pauperum memores essent, tu prohibeas ierosolymam in usus sanctorum aliqua sumptuum solatia dirigi.
Hunc igitur errorem excludere volentes, hoc ordine procedemus.
Primo, ostendemus, quod pauperes qui relinquunt omnia propter christum, possunt de eleemosynis vivere.
Secundo, quod praedicatores, etsi non sint praelati, dummodo a praelatis ecclesiae mittantur, possunt ab eis quibus praedicant, accipere unde vivant.
Tertio, quod liceat praedictis mendicando eleemosynas quaerere, quamvis sint corpore validi.
Quarto, quod eis praecipue eleemosynae sint dandae.
Quinto, solvemus ea quae in contrarium sunt obiecta.
Quod autem pauperes qui relinquunt omnia propter christum, possint de eleemosynis vivere, probatur primo exemplo beati benedicti, de quo narrat beatus Gregorius in 2 Lib. Dialog., quod tribus annis in specu permanens, de his quae a Romano monacho ministrabantur, refectus est, postquam domum parentesque reliquerat; et tamen validus corpore existens non legitur de labore manuum victum quaesivisse.
Item. I quaest. II, cap. Sacerdos dicitur quod ille qui omnia sua aut reliquit parentibus, aut pauperibus distribuit, aut ecclesiae rebus adiunxit, et se in numero pauperum paupertatis amore constituit, non solum sine cupiditate, sed etiam cum laude pietatis accipit a populo dispensanda, et fideliter dispensat accepta: ut unde pauperibus subministrat, inde et ipse tanquam pauper voluntarius vivat. Patet ergo quod pauper voluntarius qui omnia sua propter christum reliquit, potest vivere de eleemosynis quae a populo pauperibus ministrantur.
Item. Potius debet homo bonum praetermittere quod sine peccato praetermitti potest, quam aliquod peccatum committere.
Si ergo illi qui sunt validi corpore, peccant eleemosynas recipiendo, potius debent omnes alias occupationes quantumcumque bonas dimittere, quam eleemosynas accipere. Hoc autem apparet esse falsum, per hoc quod dicit Augustinus in Lib. De operibus monach., quod illi servi dei qui etiam manibus operantur, ad ea discenda quae memoriter recolant, debent habere seposita tempora, quibus scilicet a labore manuum vacent.
Ad hoc enim et illa bona opera fidelium subsidio supplendorum necessariorum deesse non debent, ut horae quibus ad erudiendum animum ita vacatur, ut illa corporalia opera geri non possint, non opprimant egestate.
Ex quo etiam patet quod Augustinus non intendit quod monachi laborent manibus ad victum quaerendum totum ex labore manuum: quia si hoc facerent, non relinqueretur aliquod tempus vacuum ad spiritualia opera.
Item. Augustinus in eodem lib.
Loquens de aliquo divite qui bona sua alicui monasterio tribuit, dicit, quod bene facit operando, ut aliis exemplum det, quamvis ipsa res communis monasterii fratrum debeat ei rependere vicem ut vitam eius sustentet.
Quod quidem si nolit, manibus operari, quis eum audeat cogere? ex quo patet quod ille qui bona sua monasterio dat, potest sine labore manuum de rebus monasterii vivere. Sed, sicut idem Augustinus statim subiungit, cum omnium christianorum sit una respublica, non differt ubicunque sua reliquerit, vel a quibuscunque accipiat necessaria vitae. Ergo illi qui omnia quae habebant, reliquerunt propter christum, possunt a quibuscunque accipere unde vivant.
Item. Propositum desistendi quandoque ab aliquo quod est per se malum, non aufert illi operi rationem peccati, quamvis forte peccatum diminuat. Si ergo pauperem validum ad laborandum de eleemosynis vivere est per se peccatum, illi qui cum sint validi, ad tempus de eleemosynis vivunt, quamvis intendant quandoque alio modo vivere, non excusabuntur a peccato. Ergo secundum hoc, peregrini de eleemosynis viventes, qui sunt corpore validi, peccant: et similiter illi qui eis tales peregrinationes iniungunt: quod est absurdum.
Item. Vacare contemplationi divinae est laudabilius quam vacare studio philosophiae. Sed aliqui sine peccato, ut studio philosophiae vacent, de eleemosynis vivunt ad tempus. Ergo et aliqui, ut contemplationi vacent, ad tempus possunt praetermisso labore manuum de eleemosynis vivere. Sed contemplationi divinae vacare in omni tempore est laudabilius quam certum tempus ad hoc praefigere.
Ergo aliqui possunt, ut contemplationi vacent, toto tempore vitae suae, praetermisso labore manuum, de eleemosynis vivere.
Item. Caritas christi magis facit omnia communia quam amicitia politica. Sed si aliquis ex amicitia dat mihi rem aliquam, licite possum uti illa ut libet. Ergo multo fortius possum vivere de his quae dantur mihi propter caritatem christi.
Item. Qui potest accipere quod maius est, potest accipere quod minus est.
Sed religiosi possunt accipere reditus mille marcharum, et de eis vivere sine labore manuum: alias multi religiosi habentes multas possessiones, essent in statu damnationis: et eadem ratione multi clerici saeculares non habentes curam animarum, qui de possessionibus ecclesiae, quae ex eleemosynis proveniunt, vivunt. Ergo ridiculum est dicere, quod pauperes, religiosi non possunt modicas eleemosynas recipere, et ex eis sine labore manuum sustentari.
Item. Magis defraudantur pauperes invalidi ad laborandum, si aliis detur id quod est debitum et determinatum, quam si aliis detur id quod non est eis debitum. Sed fructus possessionum ecclesiae sunt deputati ad hoc quod pauperibus dentur, ut patet 12, quaest. 1, cap. Videntes: unde dicitur I, quaest. 2, cap. Clericus, et cap. Si quis, quod clerici qui de bonis parentum sustentari possunt, sine peccato non possunt vivere de bonis ecclesiae, unde pauperes sunt victuri. Ergo magis videretur quod defraudentur pauperes, si aliqui non laborantes manibus, cum sint validi, de possessionibus ecclesiae vivant, quam si vivant pauperes christi de his quae a fidelibus offeruntur de bonis propriis, quae pauperibus non sunt deputata. Si ergo primi pauperes non defraudant, multo minus nec secundi.
Ad hoc etiam faciunt multa quae supra dicta sunt in tractatu de opere manuali.
Nunc secundo ostendendum est, quod etiam praedicatores, quamvis non sint praelati, possunt accipere ab illis quibus praedicant, eleemosynas unde vivant.
Apostolus enim dicit I Cor. IX, 7: quis militat suis stipendiis unquam? quis plantat vineam, et de fructu eius non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? quae omnia, et plura alia exempla inducit, ut Glossa dicit, ad ostendendum quod apostoli non sibi aliquid ultra debitum usurpabant, sed, sicut dominus constituit, ex evangelio viventes panem gratuito manducabant ab eis sumptum quibus gratuitam gratiam praedicabant. Sed constat quod militi et plantatori vineae et pastori gregis debetur victus ex suo opere, propter hoc quod in opere laborant. Cum ergo in evangelio laborem habeant praedicando non solum praelati, sed etiam quicunque alii licite praedicant; utrique possunt ab his quibus praedicant, panem accipere, unde sustententur.
Item. Apostolus probat quod poterant apostoli temporalia accipere ab eis quibus praedicabant, quia eis spiritualia seminabant: quia qui dat magna, non est mirum si accipiat parva: unde dicit in eodem cap.: si nos vobis spiritualia seminamus, magnum est, si carnalia vestra metamus? sed eadem spiritualia quae praedicant praelati, praedicant alii ex eorum auctoritate. Ergo etiam ipsi possunt ab his quibus praedicant, carnalia accipere, unde vivant.
Item. Eodem cap., dicit apostolus: dominus ordinavit his qui evangelium annuntiant, de evangelio vivere: Glossa: hoc rationabiliter fecit, ut expeditiores sint ad praedicandum verbum dei.
Sed omnes qui ad praedicandum deputantur, oportet esse expeditos ad praedicandum, sive sint praelati, sive auctoritate praelatorum praedicent. Ergo ad eos etiam qui non sunt praelati, ordinatio domini se extendit, ut de evangelio vivant: quod patet etiam ex ipsis verbis apostoli. Non enim dicit, qui habent auctoritatem ordinariam, sed simpliciter qui annuntiant.
Item. Luc. X, 7, dominus discipulis Missis ad praedicandum dicit: in eadem domo manete edentes et bibentes quae apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Ex quo patet quod praedicatori quasi merces debetur victus ab his quibus praedicat, ut patet per Glossam, quae ibidem dicit: nota, quod uni operi praedicatorum duae mercedes debentur; una in via, quae nos in labore sustentat; alia in patria, quae nos in resurrectione remunerat.
Sed merces non debetur potestati vel auctoritati vel habitui, sed actui, quia solis actibus meremur: unde etiam philosophus in 1 ethic. Dicit: quemadmodum in olympiadibus non optimi et fortissimi coronantur, sed agonizantes ita et eorum qui in vita bonorum, operantes recte, illustres fiunt. Et hoc est etiam quod apostolus dicit II tim.
II, 5: non coronabitur nisi qui legitime certaverit.
Ergo illi qui praedicant, sive sint praelati, sive non, dummodo licite praedicent, possunt licite de evangelio vivere.
Item. Magis laborant in evangelio illi qui praedicant missi a praelatis, quam illi ex quorum collegio mittuntur, vel qui eos mittunt de voluntate praelatorum.
Sed illi ex quorum collegio praedicatores mittuntur possunt de eleemosynis vivere, quamvis non sint praelati, acceptis ab his quibus evangelium praedicatur: quod patet ex hoc quod dicitur Rom. XV, 26-27: probaverunt Macedones et achaici collationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt ierusalem. Placuit enim illis, et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles: Glossa: Iudaeorum, qui miserunt eis praedicatores a ierosolymis, debent et in carnalibus ministrare eis. Isti autem pauperes non possunt intelligi tantum apostoli; quia non oportebat pro apostolis solis, qui duodecim erant, et parvo victu contenti, facere collectas per omnes ecclesias; et praecipue cum ipsimet victum acciperent ab his quibus praedicabant, ut patet I cor.
IX, 11 ss.. Ergo multo fortius illi qui praedicant, quamvis non sint praelati, sed a praelatis missi, possunt de evangelio vivere.
Item. Magis cooperantur praelatis ad evangelium praedicandum illi qui ex eorum iniunctione evangelium praedicant, quam illi qui in aliis ministeriis eis obsequuntur. Sed praelati possunt accipere sumptus praedicantes evangelium non solum pro se, sed pro familia sua, quae eis ministrat. Ergo multo fortius illi qui evangelium annuntiant ex commissione praelatorum, possunt de evangelio vivere.
Item. Ille qui impendit aliquid gratis ad quod non tenetur, non minus potest recipere vicem, quam ille qui impendit hoc ad quod tenetur. Sed praelati obligati sunt plebibus ad hoc quod eis spiritualia ministrent: unde dicit apostolus I Cor. IX, 16: nam si evangelizavero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit: vae enim mihi est, si non evangelizavero.
Ergo non minus possunt accipere temporalia ab his quibus praedicant licite illi qui non sunt praelati nec in aliquo plebibus tenentur.
Item. Augustinus dicit in lib.
De operibus monach.: si evangelistae sunt, religiosi, fateor quod habent potestatem, vivendi de sumptibus fidelium.
Sed non solum praelati sunt evangelistae, sed omnes qui evangelizare possunt, etiam diacones: unde Eph. IV, 11, apostolus dicit: dedit quidem quosdam apostolos, quosdam autem prophetas, alios evangelistas, alios autem pastores et doctores; distinguens evangelistas a pastoribus et apostolis, per quos praelati intelliguntur. Ergo quicunque evangelium praedicant, sive sint praelati, sive non, possunt de evangelio vivere.
Item. Inter omnes ecclesiasticas occupationes dignior est occupatio eorum qui verbum dei annuntiant: unde ad hoc se christus venisse monstrat Marc. II: ad hoc etiam missus demonstratur Isai. Lxi, 1: ad evangelizandum pauperibus misit me: et ad hoc etiam Paulus missum se dicit I Cor. I, 17: non enim misit me christus baptizare, sed evangelizare. Sed illi qui occupationibus ecclesiasticis implicantur, non debent manibus laborare, sed de rebus ecclesiae vivere, ut dicit Augustinus in Lib. De operibus monach., de se ipso loquens. Ergo multo fortius illi qui occupantur in praedicatione verbi dei, possunt sine labore manuum de evangelio vivere.
Item. Utilius est praedicationis officium quam advocationis. Sed advocati qui licite exercent advocationis officium, possunt de suo labore et officio vivere. Ergo multo fortius praedicatores possunt vivere de evangelio, sive sint praelati, sive non, dummodo licite praedicent.
Item. Quamvis de usura non possit eleemosyna fieri, tamen praedicatoribus est concessum ut ab usurariis eleemosynas accipiant, si aliter morari non possent in terris usurariorum, hac ratione quia gerunt negotia eorum quibus usurae debentur, dum per praedicationem usurarios ad restitutionem usurarum inducunt, ut decretalis dicit. Sed ipsi similiter gerunt negotia omnium et divitum et pauperum, dum divites ad dandum pauperibus eleemosynas inducunt, et dum ad alia salutaria opera alios exhortantur. Ergo possunt licite accipere eleemosynas ab illis quibus praedicant.
Item. In artibus mechanicis videmus quod non solum illi qui manibus operantur, licite de artificio vivunt, sed sapiens architectus, qui manibus non laborans alios dirigit. Sed ille qui de moribus docet, est quasi architector respectu omnium officiorum humanorum, ut patet per philosophum in I ethic.. Ergo praedicatores possunt de officio praedicationis vivere, etiam si manibus non operentur.
Item. Sanitas animae praeferenda est corporis sanitati. Sed medici dantes consilium de salute corporis, etsi nihil manibus operentur, possunt licite accipere unde vivant. Ergo multo fortius illi qui consulunt saluti animarum, etiam si manibus non laborent.
Nunc tertio restat ostendere, quod praedicti non solum vivere de eleemosynis sponte oblatis possint, sed etiam eas petere mendicando; quod probatur primo exemplo christi, ex cuius persona in Psalmo dicitur: ego autem mendicus sum et pauper. Glossa: hoc dicit christus de se ex forma servi; et infra: mendicus est qui ab alio petit; et pauper qui sibi non sufficit.
Item. In alio Psalmo: ego vere egenus et pauper sum. Glossa: sum egenus, idest petens; et pauper sum, idest insufficiens mihi: quia et mundanas copias non habet, et intus ubi dives semper ambit, accipit.
Item. In alio Psalmo: persecutus est hominem inopem et mendicum.
Glossa: scilicet christum, pauperes persequi sola saevitia est: alii vero pro divitiis vel honoribus interdum huiusmodi patiuntur. Istae duae ultimae Glossae manifeste ostendunt, quod de mendicitate rerum temporalium praedicta verba intelligere oportet.
Item. II ad Cor. VIII, 9: scitis gratiam domini nostri iesu christi, quoniam cum dives esset pro vobis egenus factus est. Glossa: in mundo. Et quod in hoc christus sit imitandus, patet per Glossam, quae ibidem dicit: nemo se contemnat. Pauper in cella, dives in conscientia, securior dormit in terra quam dives in purpura. Non ergo expavescas cum tua mendicitate ad illum accedere qui indutus est tua paupertate.
Item. Quod dominus victum petierit, expresse habetur Luc. XIX, 5, ubi dominus dixit ad zachaeum: zachaee, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere. Glossa: non invitatus invitat: qui etsi nondum audierat vocem invitantis, audierat affectum.
Item. Marc. XI, 11: circumspectis omnibus, cum iam vespera esset etc.. Glossa: circumspectis omnibus, si quis hospitio susciperet. Tantae paupertatis fuit, et ita nulli adulatus, ut in tanta urbe nullum hospitium inveniret. Ex quo patet quod christus ita pauper erat ut hospitium conducere non posset; sed ab aliis hospitium petebat et expectabat. Unde blasphemum est dicere, quod non liceat mendicare.
Item, Ieronymus ad furiam de viduitate servanda: quotiescumque manum extendis christum cogita, cave ne mendicante domino tuo alienas divitias augeas; ex quo patet quod christus mendicavit.
Item. Hoc probatur exemplo apostolorum, qui iussi sunt a domino necessaria ad victum in via non ferre, ut patet Matth. X, Marc. VI, et Luc. IX et X. Constat autem quod ipsi imperiose non poterant accipere. Ergo satis evidens est quod necessaria victus humiliter petebant, quod est mendicare.
Item. Hoc etiam patet de discipulis apostolorum post resurrectionem christi. Dicitur enim in III can. Ioan.: pro nomine eius profecti sunt. Glossa: pro nomine christi ampliando: profecti sunt alieni a rebus propriis. Ergo sine necessariis viae ibant: ex quo patet quod necesse habebant petere.
Item. Homo magis debet sibi providere quam aliis. Sed apostolus petebat eleemosynas pro aliis, scilicet pro pauperibus sanctorum qui erant in ierusalem.
Ergo et licet alicui eleemosynas petere pro fratribus suis, vel etiam pro se ipso.
Item. Quod mendicare liceat, patet per exemplum beati Alexii, qui omnibus suis propter christum dimissis, sine labore manuum vivebat de eleemosynis quas mendicando quaerebat, ita etiam quod a servis sui patris qui eum quaerebant, eleemosynas peteret, et de hoc gratias deo ageret, quod a servis suis eleemosynas accepisset.
Cuius sanctitatis indicium fuit vox caelitus delapsa, audientibus Papa et imperatoribus Honorio et arcadio, et universo populo Romano in ecclesia beati Petri existentibus, quae testata est meritis eius Romam stare. Multis etiam miraculis post mortem claruit: unde et canonizatus est, et eius festum a Romana ecclesia solemniter celebratur.
Item. Hieronymus ad Oceanum in commendatione fabiolae dicit, quod optabat suis divitiis pariter effusis pro christo stipes accipere. In hoc autem non esset commendanda, si mendicare peccatum esset.
Item. Illud quod est illicitum ecclesia non iniungit alicui in poenitentia.
Sed pro gravibus peccatis alicui iniungitur quod extra terram suam sine expensis mendicando peregrinetur. Ergo mendicare non est illicitum, sed potest esse poenitentiae opus; et ita assumere mendicationem propter christum ad perfectionem vitae pertinet, sicut et cetera poenitentiae opera, in quibus religiones fundantur.
Item. Sicut ea quibus maceratur corpus, ut ieiunium, vigiliae et huiusmodi, valent contra concupiscentiam carnis; ita ea quae ad humiliationem hominis pertinent, valent contra superbiam spiritus quae non minus est fugienda quam concupiscentia carnis, cum etiam peccata spiritualia sint maioris culpae, ut Gregorius dicit. Sed nihil potest esse inter opera poenitentiae quod hominem magis humilem et abiectum reddat quam mendicatio: unde naturaliter omnis homo mendicare erubescit. Ergo sicut ad statum perfectionis pertinet quod homo ieiunium et vigilias assumit, ut carnis concupiscentiam domet; ita ad perfectionem vitae pertinet, si aliquis mendicationem assumat propter christum ut spiritum humiliet.
Item. Caritas christi liberalior est quam amicitia saeculi. Sed licet ex amicitia saeculi aliquid petere ab amico suo quo indigeat, et praecipue si ei in aliquo recompensare potest; nec differt utrum recompensatio fiat de eodem vel de alio, ut dicitur in 5 ethic.. Ergo multo fortius licet alicui, quamvis sit validus, quod petat illa quibus indiget propter caritatem christi; et praecipue cum possit recompensare recipiens danti in orationibus et aliis spiritualibus bonis.
Item. Licet petere ab aliquo illud ex cuius datione fit dantis conditio melior. Sed ex hoc quod aliquis dat eleemosynam, fit eius conditio melior, quia per hoc meretur mercedem aeternam.
Ergo non est illicitum eleemosynas petere.
Item. Indigentiae pauperum subveniri non potest, nisi eorum indigentia sciatur. Sciri autem non potest omnino, nisi necessitatem suam petendo exponant.
Ergo si licitum est aliquibus quod sint in tali casu quod rebus alienis indigeant ad sustentationem, licitum est quod eas petant.
Sed licitum est quod aliqui in statu egestatis se ponant propter christum, ut supra probatum est: in quo etiam si manibus operentur, oportet quod indigeant multis, ut Augustinus dicit in Lib. De operibus monach.. Ergo licitum est eleemosynas petere.
Nunc quarto ostendemus, quod praedictis mendicantibus eleemosynae sunt dandae.
Primo per id quod habetur III canon.
Ioan.: carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres et hoc in peregrinos: et de quibus loquatur subiungit: pro nomine enim eius profecti sunt. Glossa: alienati a rebus propriis.
Et infra: nos ergo debemus suscipere huiusmodi. Glossa: ioannes omnia dimiserat et se divitibus connumerat, ut alacriores reddat et promptiores ad miserandum pauperibus. Ergo commendabile est dare eleemosynas illis qui pro nomine christi sine rebus propriis vivunt.
Item. Matth. X, 41: qui recipit iustum in nomine iusti. Glossa: pro eo quod nominatur iustus, mercedem iusti accipiet.
Glossa: dicit ergo aliquis: ergo et pseudoprophetam et Iudam proditorem suscipimus? hoc dominus providens, dixit personas non esse recipiendas, sed nomina; et mercede non carere suscipientem, licet indignus sit qui suscipitur. Ex quo patet quod eleemosynae sunt dandae his qui habent nomen sanctitatis, etiam si indigni sunt.
Item. Ad Rom. XV, 26, commendat apostolus Macedones et achaios de hoc quod probaverunt collationem facere in pauperes sanctorum: ubi dicit Glossa: hi totos se dederunt divinis obsequiis: nihil mundanum curantes, exemplum bonae conversationis praebebant credentibus. Istis achaici et Macedones collectam fecerunt, per quam rem ad huiusmodi opera Romanos apostolus invitat. Ergo patet quod praedictis pauperibus eleemosynae sunt dandae.
Item. II ad Cor. VIII, 14: vestra abundantia illorum inopiam suppleat: Glossa: illorum qui omnia mundi deserunt. Ergo idem ut prius.
Item. II ad thess.
III, 13: vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes: Glossa, pauperibus; quia etsi operentur, possunt tamen nonnullis indigere: et ideo monet ne illi qui habebant unde servis dei necessaria praeberent, hac occasione pigrescerent. Non enim in reprehensionem venit qui humanus est in largiendo; sed hic qui cum possit laborem ferre, otiose vult vitam agere. Ergo patet quod servis dei laudabile est eleemosynas dare, sive laborent sive non, etiam quando non laborantes reprehensibiles sunt.
Item. Hieronymus contra vigilantium: nec nos negamus cunctis pauperibus, etiam Iudaeis et Samaritanis, si tanta sit largitas, stipes porrigendas; sed apostolus docet faciendam quidem ad omnes eleemosynam, sed maxime ad domesticos fidei, de quibus etiam salvator in evangelio loquebatur: facite vobis amicos de iniquo mammona, qui vos recipiant in aeterna tabernacula. Nunquid isti pauperes sub quorum vestibus et illuvie corporis flagrans libido dominatur, possunt habere aeterna tabernacula, qui nec praesentia possident nec futura? non enim simpliciter pauperes, sed pauperes spiritu beati appellantur, de quibus scriptum est: beatus qui intelligit super egenum et pauperem. In vulgi pauperibus sustentandis nequaquam intellectu, sed eleemosyna opus est; in sanctis pauperibus beatitudo est intelligentiae ut ei tribuat qui erubescit accipere, et cum acceperit dolet; metens carnalia, et seminans spiritualia. Ex quo patet quod melius est dare eleemosynas sanctis pauperibus quam quibuscumque aliis.
Item. II Cor. IX, 9, super illud, dispersit, dedit pauperibus, dicit Glossa: si huius qui pauperibus largitur, merces magna est, quanto magis eius qui ministrat sanctis? pauperes enim dici possunt etiam qui mali sunt. Et sic idem quod prius.
Item. Hieronymus super epistolam ad Galat. Exponens illud: communicet autem is qui catechizatur etc., sic dicit: his qui adhuc imbecilliores et discipuli et carnales erant, imperat ut quomodo ipsi a magistris spiritualia metunt, sic magistris carnalia praebeant: qui totos se divinae eruditioni et studio tradentes, vitae huius necessariis indigent. Ergo etiam non laborantibus corporaliter, sed ex toto se studio Scripturarum dantibus, eleemosynae sunt dandae.
Item. Hieronymus ad Paulinum: quem senseris tibi aut semper aut crebro de nummis loquentem, excepta eleemosyna, quae indifferenter omnibus patet, institorem potius habeto quam monachum. Ex quo patet quod monachis et omnibus aliis est danda eleemosyna, et quod eis licet loqui de eleemosyna petenda.
Item. Dicitur in decret. Distinct. 42: si quis despicit eos qui fideliter agapes, idest convivia pauperum exhibent, et propter honorem domini convocant fratres, et noluerit communicare huiuscemodi vocationibus, parvipendens quod geritur; anathema sit. Ergo patet quod excommunicandus est qui dicit eleemosynas indigentibus pauperibus non esse largiendas.
Item. Prov. XXI, 13: qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, ipse clamabit, et non exaudietur. Glossa: pauperis generaliter, non egeni tantum vel corporaliter infirmi. Nam qui criminibus alienis affectus non vult condolere, sed iudicantis mavult tenere censuram, ostendit se nondum vitiorum faecibus eliquatum, neque auditu divinae misericordiae dignum. Patet ergo quod omnibus pauperibus sunt eleemosynae dandae, etiam corpore validis.
Item. In Psalmo: producens fenum iumentis, et herbam servituti hominum, dicit Glossa: terra satiabitur producens fenum, idest temporalia; iumentis, idest praedicatoribus, ut de evangelio vivant qui evangelium annuntiant. Nisi terra producat fenum, idest temporalia, non est irrigata, sed sterilis: quod si facit, ipse est fructus. Et infra: debentur praedicatoribus temporalia, qui largiuntur spiritualia, pro quibus dicitur: beatus est qui praeoccupat vocem petituri. Non enim ita debet agere bovi trituranti, ut mendico transeunti. Illi enim mendico, das, quia legitur, omni petenti da; huic vero etiam non petenti dare debes.
Et infra: omni petenti, ergo quicumque sit, da, agnoscens in eo eum cui des; sed multo magis da servo dei, militi christi, etiam non petenti. Ex quo patet quod omnibus pauperibus petentibus sunt eleemosynae dandae; praecipue tamen praedicatoribus dari debent a suis auditoribus.
Item. Luc. XVI, 9: facite vobis amicos de mammona iniquitatis. Glossa: non quoslibet pauperes, sed eos qui possunt in aeterna tabernacula recipere. Sed maxime possunt in aeterna tabernacula recipere pauperes propter christum, qui etiam iudices cum christo erunt. Ergo eis praecipue sunt eleemosynae dandae.
Nunc ultimo restat respondere his quae in contrarium obiiciuntur.
Ad illud ergo quod primo obiicitur, quod munera excaecant oculos sapientum, dicendum, quod res temporales dupliciter accipi possunt. Uno modo ad divitias augendas et congregandas; et talis receptio munerum ex cupiditate procedit, quae oculos cordis excaecat, et a iustitia declinare facit. Alio modo ad necessitatem victus et vestitus; et ista munerum acceptio cupiditatem non habet annexam; unde nec excaecat oculos, nec verba iustitiae mutare facit. Et haec distinctio probatur per hoc quod habetur I Tim. Ult. 8: habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus: Glossa: quia qui ultra tendit, malum invenit: unde subdit: nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum diaboli.
Ad secundum dicendum, quod duplex est servitus. Est enim servitus timoris et amoris. Qui ergo accipit munera ex cupiditate, servus est timoris: quia quae cum cupiditate acquiruntur, cum timore possidentur; et ab hac servitute liberi esse debent servi christi. Rom. VIII, 15: non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore. Sed qui accipit munera ex caritate, servus est amoris: et ab hac servitute non sunt liberi servi christi: unde apostolus dicit II Cor. IV, 5: non enim praedicamus nosmetipsos, sed iesum christum dominum nostrum; nos autem servos vestros per iesum.
Patet ergo quod ille qui propter officium caritatis implendum eleemosynas suscipit ad corporis sustentationem, non incurrit servitutem quae sit indigna servis christi, sed illam quae omnibus servis christi competit.
Ad tertium dicendum, quod dare secundum se est laudabilius quam accipere: unde etiam philosophus dicit in 4 ethic., quod actus liberalitatis magis est in dando quam in recipiendo, quamvis liberalis det et recipiat. Nihil tamen prohibet receptionem esse meliorem ratione alicuius adiuncti; et hoc est per accidens.
Dicendum ergo, quod si in paupere nihil consideretur nisi receptio eleemosynae tantum, beatior est dives qui dat eleemosynam, quam pauper qui recipit; sed talis potest esse causa recipiendi eleemosynam, quod magis meretur recipiens quam dans: utpote si se in tali statu propter christum constituerit, ut eleemosynas recipiat, non quasi coactus, sed voluntarius pauper.
Unde Glossa ibidem dicit: non illis qui relictis omnibus secuti sunt dominum, divites eleemosynarios praeponit; sed illos maxime glorificat qui cunctis quae possident renuntiantes, nihilominus laborant manibus operando, ut habeant unde tribuant necessitatem patienti. Et proculdubio hoc laudabilius est in illis dumtaxat qui ab aliis magis necessariis occupationibus vacant.
Et etiam tales si possent sine impedimento talium occupationum laborare, et aliis dare, perfectius esset, ut etiam supra dictum est, cum de labore manuum agebatur.
Nec tamen concedendum est quod religiosi teneantur ad omne id quod perfectius est; sed ad illa tantum ad quae ex voto se astrinxerunt.
Ad quartum dicendum, quod ecclesia non gravatur, si tales de eleemosynis vivunt, quia modicis sunt contenti, magnum fructum in ecclesia facientes; immo in hoc ecclesia maxime alleviatur, quia quod alii qui non sunt ita modicis contenti, cum magnis expensis faciunt, hoc idem per tales cum parvis sumptibus expletur.
Nec in hoc aliquid pauperibus subtrahitur, quod tales de eleemosynis vivunt: quia talium consilio et inductione multo plura pauperibus dantur quam ipsi accipiant.
Et praeterea ipsi etiam omnia quae habuerunt, pauperibus sunt largiti: unde multo plus in sumptibus pauperum posuerunt quam illud quod de eleemosynis accipiunt.
Ad quintum dicendum, quod illud decretum perverse inducitur: quod patet per hoc quod Gratianus in sequenti paragrapho dicit: verum his auctoritatibus prohibentur ab ecclesia suscipi non illi qui quondam fuerunt divites, postea vero omnia reliquerunt, ut Petrus et matthaeus et Paulus qui omnia reliquerunt; aut pauperibus distribuerunt, ut zachaeus; aut ecclesiae rebus adiunxerunt, sicut illi qui praedia sua vendentes, ponebant pretia ante pedes apostolorum, ut essent illis omnia communia: sed illi qui in domibus parentum residentes, vel sua relinquere nolentes, ecclesiasticis facultatibus pasci desiderant. Et hoc probat per sequentia capitula.
Ad sextum dicendum, quod Augustinus loquitur de illis qui sunt otio dediti, qui in nullo possunt esse utiles illis a quibus pascuntur: tales enim necesse est ut adulentur ad hoc quod pascantur. Tales enim pascere onerosum esset cuilibet, nisi favorem pascentis saltem adulationibus captarent.
Sed illi qui pascuntur propter christum, a quibus pascentes sperant spiritualia pro temporalibus quae largiuntur, non oportet adulari; quia talibus non datur propter eos, sed propter illum cuius sunt servi, qui in eis recipitur, ut dicitur Matth. X, 40: qui vos recipit, me recipit, Glossa: quia non aliud recipit in apostolis quam quod in christo sunt.
Et sic patet quod illi qui pauperes efficiuntur et mendicant et de eleemosynis vivunt propter christum, non sibi necessitatem adulationis imponunt. Sed maior necessitas adulationis et servitutis inest divitibus, quos oportet adulari principibus ut divitias amplient et conservent. Unde dicit chrysostomus super Matth.: adulari necesse est milites et principes et subiectos, et multis indigere et turpiter servire et formidare et suspicari et timere eorum qui suspicantur, oculos et calumniantium ora, et avarorum concupiscentias. Sed non est paupertas aliquid tale, sed contrarium universum.
Ad septimum dicendum, quod quamvis accipere non sit actus liberalitatis, nisi prout ordinatur ad dandum: tamen accipere necessaria ad victum, est actus humilitatis in his qui tantum se humiliaverunt pro christo, ut se subiicerent egestati; quae quidem virtus est eminentior quam liberalitas.
Ad octavum dicendum, quod Augustinus in libro illo reprehendit monachos qui volebant de eleemosynis vivere, propter duo. Primo propter errorem in quem inciderant, ut scilicet dicerent manibus operari esse contrarium praecepto evangelico quod habetur Matth. VI, 25: nolite soliciti esse corpori vestro etc.. Secundo, quia propter pigritiam a labore manuum desistebant, laboriosam vitam fugientes, qua in saeculo laboraverant.
Unde de his dicit, quod nullo modo decet ut in ea vita ubi senatores fiunt laboriosi, ibi fiant opifices otiosi: eos autem qui in saeculo possessiones habuerant unde viverent sine labore manuum, vel qui occupationibus ecclesiasticis occupantur, non prohibet de eleemosynis vivere, exemplo eorum quos tales fuisse in primitiva ecclesia ierosolymis dicit; et hoc manifeste patet verba libri diligenter intuenti. Et quamvis si non praedicent, non habeant potestatem vivendi de evangelio, quasi operarii de mercede laboris; non tamen eis prohibetur quin sicut pauperes de eleemosynis vivant. Alio enim modo datur eleemosyna pauperi, et alio modo praedicatori; ut dicit Glossa super illud Psal. Ciii, 14: producens fenum iumentis.
Ad nonum dicendum, quod non est inconveniens, illud quod alicui datur pro mercede, alteri dari gratis et misericorditer. Unde victus qui ministratur praedicatoribus quasi debita merces laboris, omnibus pauperibus potest meritorie dari, non quasi debita merces, sed quasi subsidium caritatis.
Ad decimum dicendum quod maius damnum sequebatur ex praedicatione pseudoapostolorum, quibus praedicandi occasionem apostolus auferebat de sumptibus fidelium non vivendo, cum contraria fidei praedicarent, quam de hoc quod apostolus se labori manuum implicabat de proprio labore vivens. Nunc autem est e converso: quia maior profectus est ecclesiae fidelibus de hoc quod aliqui exemplum humilitatis praebent in paupertate et mendicitate vivendo voluntarie propter christum, et dimisso labore manuum, occupando se in his quae pertinent ad salutem animarum; quam sequatur damnum de hoc quod aliqui turpiter de eleemosynis vivere volunt. Et ideo non debent desistere pauperes christi ab hoc quod de eleemosynis vivant, ut aliis occasionem auferant.
Ad undecimum dicendum, quod sicut apud Iudaeos consuetudo erat ut doctoribus ab aliis subsidia vitae ministrarentur: ita iam inter cunctos fideles in consuetudinem venit, divulgata evangelica doctrina, quae hoc ordinavit: unde etsi a principio conversionis gentium, quando adhuc in gentibus hoc non erat consuetum, dimittebat (apostolus) sumptus accipere propter scandalum; nunc tamen hoc scandalum non est timendum, et praecipue in illis qui modico victu et vestitu sunt contenti, de quo multo plures aedificantur quam scandalizentur. Qui enim de hoc scandalizantur, Pharisaeorum scandalum sibi inducunt, quod dominus parvipendere iubet Matth. XV. Secus autem esset, si eleemosynam acciperent non solum ad necessitatem victus, sed ad laute vivendum, vel divitias congregandum.
Ad duodecimum dicendum, quod eadem ratione probari posset quod virginitas non sit bona: quia hoc Hieronymus dicit contra vigilantium praedictam rationem facienti: si omnes virgines fuerint, nuptiae non erunt, interibit humanum genus: et infra: rara est virtus, nec a pluribus appetitur: atque utinam hoc omnes essent quod pauci sunt, de quibus dicitur: multi vocati, pauci vero electi.
Ex quo patet solutio praedictae obiectionis.
Opera enim perfectionis sunt tantae difficultatis quod paucorum est ad ea se extendere.
Nedum quod timendum sit quod dum omnes eis inhaerent, mundus pereat.
Ad decimum tertium dicendum quod in verbis illis accipitur stipes largo modo pro omni eo quod labore manuum non acquiritur, sive sit ex patrimonio habitum sive ex redditibus quibuscumque; unde sequitur post verba inducta: non solum eos qui semet ipsos fulciri vel parentum facultatibus vel famulorum laboribus vel fundorum fructibus gloriantur, sed ipsos etiam reges mundi huius agape, id est eleemosyna, certum est sustentari; quicquid enim ad necessitatem cotidiani victus insumimus quod opere manuum nostrarum effectum partumque non fuerit, ad agapen referri debere patres censuerunt.
Ex quo patet quod non loquitur de nutrimento culpae, alias omnes absolute peccarent qui etiam rebus suis utendo ad victum manibus non laborant; sed loquitur de nutrimento perfectionis quae consistit in hoc quod.
Homo sua pauperibus eroget et labore manuum suum corpus exercitet, cui tamen exercitationi corporali secundum apostolum opus pietatis sicut praedicare et docere et huiusmodi omnia praeferuntur.
Ad decimum quartum dicendum quod Ieronymus loquitur de se ipso, ut patet epistolam inspicienti, in statu quo solitariam vitam agebat in eremo ubi nec docebat nec praedicabat; et tamen ex hoc non posset haberi quod hoc fecerit quasi ex praecepto sed ex propria voluntate, nisi forte secundum statuta eremitarum ad laborandum manibus obligaretur.
Ad ea autem quibus ostendere nituntur quod non liceat mendicando eleemosynas petere, hoc modo respondendum est.
Ad primum ergo dicendum, quod cum dicitur omnino indigens et mendicus non erit inter vos, non prohibetur quin aliquis statum paupertatis vel mendicitatis assumat; sed quod non ita derelinquatur ab aliis, ut in talem statum incidat, in quo eum oporteat ex necessitate mendicare: et hoc patet per id quod praecedit (v. 3): civem et propinquum repetendi non habes potestatem; et Glossa ibi dicit: licet omnes proximi mei sint, illis tamen maxime misericordia impendenda est qui christi nobiscum sunt membra. Ex quo patet quod ubi praecipitur misericordia, non prohibetur mendicitas.
Ad secundum dicendum, quod Glossa exponit de pane spirituali, unde dicit: non vidi iustum derelictum a deo, nec semen eius quaerens panem spiritualem, idest indigere pane verbi dei, quia verbum dei semper cum eo est. Si tamen de pane materiali intelligatur, intelligendum est quod iusti non quaerunt panem ex necessitate quasi derelicti a deo, cum dicatur Heb. Ult.: non te deseram neque derelinquam. Non tamen excluditur quin illi qui sunt iusti, voluntarie se possint exponere paupertati propter christum; quod tamen forte temporibus Psalmistae adhuc factum non erat, quia perfectionis opera tempori gratiae servabantur.
Ad tertium dicendum, quod non est inconveniens quod illud quod alicui in poenam infligitur, ab alio voluntarie assumptum in iustitiam vertatur; sicut aliqui propter scelera quae committunt, rebus suis spoliantur; et tamen ad perfectionem iustitiae pertinet quod aliquis rebus propriis se spoliet propter christum. Et similiter mendicitas quamvis aliquibus malefactoribus inducatur a deo in poenam, nihil tamen prohibet quin voluntarie assumpta propter christum, ad perfectionem iustitiae pertineat.
Ad quartum dicendum, quod per illam Glossam prohibetur quod aliquis non petat ex cupiditate; alias Glossa non concordaret textui: in textu enim dicitur: ut nullius aliquid desideretis. Ex cupiditate autem quaerunt non qui necessaria victus et vestitus petunt, sed qui ultra hoc quaerunt unde divites fieri possint; ut patet per hoc quod dicitur I Tim. VI, 8-9, ut supra dictum est.
Ad quintum dicendum, quod duplex est mendicitas: coacta et voluntaria. Coacta mendicitas, quia contra voluntatem est, periculum impatientiae habet annexum. Voluntaria autem mendicitas, quae non ex cupiditate procedit, ut dictum est, humilitatis meritum habet adiunctum. Unde Augustini glosa per verba illa non prohibet mendicitatem voluntariam, sed docet occasionem necessariae mendicitatis vitandam esse a pauperibus christi, dum manibus laborant: quod patet per hoc quod dicit: ut non compellantur egestate etc..
Ad sextum dicendum, quod Hieronymus loquitur de petitione et acceptione eorum quae sunt ultra necessarium victum: quod patet ex hoc quod loquitur Nepotiano presbytero, qui de rebus mundi sufficienter ditatus erat ad vitam sustentandam. Unde patet quod non est ad propositum.
Ad septimum dicendum, quod lex illa loquitur de validis mendicantibus, qui nullam utilitatem reipublicae afferebant, sed otiose viventes usurpabant illud quod aliis pauperibus debebatur: quod patet ex hoc quod lex eos inertes nominat, sicut sunt guliardi, et alii similes, qui victum ab hominibus quaerunt otiose viventes: quod non nisi perversissime in religiosos retorqueri potest. Et tamen non oportet quod peccatum semper sit gravius quod gravius punitur: quia poenae peccatoribus infliguntur non solum propter vindictam culpae, sed etiam propter correctionem vel eius qui peccavit, vel aliorum: unde pro minori peccato aliquando aliquis gravius punitur, quando homines ad peccatum illud sunt proniores, ut terrore poenae magis arceantur. Capitulum autem inductum loquitur de poena quae inducitur ad vindictam peccati tantum.
Ad octavum dicendum, quod illi de quibus Augustinus loquitur, non solum petebant necessaria victus, sed aliquid ultra ad divitias congregandas, nec habebant veram sanctitatem, sed simulatam: quod patet ex hoc quod dicit, quod exigebant sumptus lucrosae egestatis, aut simulatae pretium sanctitatis: et hoc proculdubio reprehensibile erat.
Ad nonum dicendum, quod erubescentia semper est de turpi; turpe autem pulchro opponitur: unde secundum differentiam pulchri oportet accipere differentiam turpitudinis et ruboris.
Est enim duplex pulchritudo. Una spiritualis, quae consistit in ordinatione debita animae et affluentia bonorum spiritualium: unde omne quod procedit ex defectu spiritualis boni, vel quod interiorem inordinationem ostendit, turpitudinem habet. Alia est pulchritudo exterior, quae consistit in debita ordinatione corporis, et affluentia exteriorum rerum, quae ad corpus ordinantur; et e contrario inordinatio corporis vel defectus temporalium rerum exteriorem quandam turpitudinem habet. Et sicut utraque pulchritudo delectat et desideratur; ita utraque turpitudo erubescentiam parit.
Verecundatur enim aliquis de hoc quod est pauper, vel de hoc quod est corpore vitiatus, et etiam de hoc quod est inscius, vel inordinata gessit.
Quia igitur turpitudo interior semper est reprobanda, ideo omne quod habet erubescentiam praedictae turpitudinis, reprobandum est. Nec est instantia de confessione peccatorum: quia confitens non erubescit de confessione, sed de peccato quod confessio manifestat. Defectus autem exterior vel turpitudo a sanctis viris contemnitur, et quandoque perfectionis studio ab eis assumitur propter christum. Unde illud quod habet erubescentiam huius turpitudinis, non semper est reprobandum: immo quandoque est maxime laudandum, quando propter humilitatem assumitur.
Mendicare autem habet erubescentiam huic secundae turpitudini respondentem; quia omnis mendicans se pauperem ostendit, et quodammodo se subiicit ei a quo mendicat, quae ad defectum exteriorem pertinent: unde mendicitas propter christum assumpta non solum non est reprobanda, sed maxime laudanda.
Ad decimum dicendum, quod ille a quo eleemosyna petitur, non debet habere taedium, si ordinate ab eo petatur: et ideo quando aliquis ordinate eleemosynam petit, scilicet ad necessitatem sustentandam, non est in culpa qui petit, sed ille qui ad taedium removendum dat. Si autem inordinate petatur, petens etiam peccat.
Ad ea vero quibus ostendere nituntur quod religiosi praedicantes non possunt de eleemosynis vivere vel eleemosynas petere, per ordinem deinceps respondendum est.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis praedicatores de eleemosynis vivant, non tamen sequitur quod adulentur.
Quamvis enim qui sine adulatione praedicant, non habeant gratiam apud malos, qui dicuntur homines et carnales; habent tamen gratiam apud bonos: et ideo quandoque si sine adulatione praedicant, coguntur defectus multos pati, quando scilicet in illos incidunt apud quos sine adulatione gratiam habere non possunt; quandoque autem sine egestate sunt, quando in illos incidunt quorum sine adulatione gratiam habent.
Unde et christus hospitium quandoque habere non poterat: quandoque etiam invitabatur a multis: et mulieres quae eum sequebantur, de suis facultatibus ei ministrabant, ut dicitur Luc. VIII, 3. Ita etiam et apostoli quandoque multas penurias sustinebant, quandoque autem abundabant, in utrisque modeste se habentes. Philip. Ult., 12: scio abundare et penuriam pati. Et has etiam vicissitudines pauperes praedicatores nostri temporis experiuntur frequenter.
Ad secundum dicendum, quod praedicatores eleemosynas petentes non faciunt aliquid in quo sit occasio avaritiae. Avaritia enim est immoderatus amor habendi: velle autem habere victum et vestitum ad necessitatem, non est immoderatum.
I Tim. Ult.: habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Unde pauperes qui petunt necessaria victus, et vestitus, et aliorum quae humana vita exigit, non sunt in aliqua occasione avaritiae.
Ad tertium dicendum, quod praedicatores non debent quaerere temporalia quasi ex principali intentione, ut in eis finem constituant; possunt tamen quaerere temporalia secundario, ut sustententur ad evangelium praedicandum, quod primum quaerere debent. Matth. VI, 36: primum quaerite regnum dei et iustitiam eius. Glossa: hic aperte ostendit ista non esse petenda tanquam bona nostra, etsi necessaria. Regnum autem dei petendum est, et in eo finis noster est ponendus, propter quem omnia faciamus; verbi gratia, manducemus ut evangelizemus, non evangelizemus ut manducemus.
Ad quartum dicendum, quod, sicut supra probatum est, sumptus quem praedicatores accipiunt, debetur eis tanquam merces. Merces autem alicui operanti debetur dupliciter. Uno modo ex debito legalis iustitiae: sicut quando pactum intervenit inter operantem et eum cui operatur, ita quod operarius potest compellere alium ad solvendum. Alio modo ex debito iustitiae amicabilis: sicut quando aliquis amicabiliter alteri de suo labore servit, debitum est ut alter ei suo modo vicem rependat, quamvis non posset eum per iudicium compellere.
Hos enim duos iustitiae modos philosophus distinguit in 8 ethic..
Dico ergo, quod quando aliquis praelatus alicui plebi praeficitur, hoc modo ad invicem colligantur, quod subditi possunt a praelato spiritualia petere, et praelati a subditis temporalia; sed ab aliis qui non sunt praelati non possunt subditi spiritualia exigere, nec e converso ipsi possunt eos cogere ad solvendum temporalia, quamvis ex licentia praelatorum spiritualia seminent; nisi forte quantum ad omnia vicarii praelatorum constituantur.
Patet igitur quod diversimode accipiunt sumptus a fidelibus pauperes qui omnino nihil impendunt, et religiosi qui non sunt praelati, sed praedicant de licentia praelatorum; et praelati: quia alii pauperes accipiunt totaliter gratis, unde in eis est pura mendicitas: sed praedicantes qui non sunt praelati, accipiunt sicut mercedem debitam; unde habent potestatem accipiendi, quamvis non coactivam; praelati autem etiam coactivam habent potestatem. Si tamen ille qui potest aliquid ex potestate accipere, petat non quasi debitum, sed quasi omnino gratuitum; nulli facit iniuriam, sed in se humilitatem commendabilem reddit.
Ad quintum dicendum, quod apostolus volebat ostendere quod ipse poterat sumere sumptus a fidelibus eadem ratione qua alii apostoli accipiebant: et ideo ut ostenderet se habere eandem potestatem, primo ostendit se apostolum esse, sicut et alii apostoli erant.
Ad sextum dicendum, quod pseudoapostoli usurpabant sibi indebite sumptus fidelium tripliciter. Primo quia falsa praedicabant, et contra evangelicam doctrinam, ut patet Rom. Ult. Super illud, rogamus autem vos fratres etc.: quod Glossa de pseudoapostolis exponit, qui credentes cogebant iudaizare. Secundo quia praedicabant non missi a veris apostolis: unde apostolus vocat eos ad Galat. II, 4, subintrantes. Tertio quia auctoritative exigebant ac si essent apostoli. Et haec tria deficiunt in proposito: unde ratio non valet.
Ad septimum dicendum, quod praedicti religiosi praedicantes petunt quod est eis debitum per secundum modum iustitiae, quia debitum iustitiam respicit; sed in hoc commendabiliores sunt, quia hoc quod est debitum, ut gratuitum petunt.
Ad octavum dicendum, quod praelati recipientes a populo decimas et oblationes, etsi ipsi per se solvant quod debent debito modo spiritualia seminando, possunt tamen ad maiorem plebis utilitatem etiam alios cooperatores habere: unde nulla iniuria fit plebi, si plus de temporalibus conferant quam sit statutum, ex quo etiam plus de spiritualibus eis impenditur quam praelati teneantur; et praecipue ex quo non potestative accipitur, sed caritative et humiliter petitur.
Ad nonum dicendum, quod unusquisque potest abrenuntiare ei quod sibi debetur: unde etsi praelati ex debito teneantur providere eis quos mittunt ad praedicandum; possunt tamen qui mittuntur, huic debito abrenuntiare. Nec tamen in hoc aliquod gravamen ingeritur illis ad quos mittuntur; cum ab eis ultra necessaria victus non petant, nec ista etiam exigant coactive sed caritative, prout unusquisque destinavit in corde suo, in hoc exemplum apostoli II cor.
VIII, 7 imitantes.
Ad decimum dicendum, quod hypocritae propter hoc a domino redarguuntur, quia per orationem, et alia quae superstitiose agebant, solum intendebant ad quaestum: unde Glossa ibi: vae vobis Scribae et Pharisaei, qui vestra superstitione nihil intenditis nisi ut praedam de subiecta plebe faciatis. Hoc autem de aliquo iudicare temerarium est, cum pertineat ad intentionem cordis.
Ad undecimum dicendum, quod ad infamas personas praedicatores declinare non debent, ita quod eorum infamia in praedicatores retorqueri possit: sic enim praedicatio veniret in contemptum: quia, sicut dicit Gregorius, cuius vita despicitur, consequens est ut eius praedicatio contemnatur: et sic loquitur Glossa inducta.
Si autem ad peccatores declinent, qui ex eorum consortio meliores reddantur, et ipsi exinde non infamentur, laudabile est, quia hoc dominus legitur fecisse: unde matth.
IX, 11: videntes hoc Pharisaei dicebant discipulis eius: quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester? ubi et Glossa dicit, quod dominus suis in hoc misericordiae exemplum dat. Si tamen illi ad quos declinant, hoc sibi pro gratia non imputant, eorum culpa est, non illorum qui ad eos declinant.
Ad duodecimum dicendum, quod illi qui evangelizant, etsi accipiant ab eis, quibus praedicant, necessaria vitae, non tamen evangelium vendunt, quia non habent finalem intentionem ad ea quae accipiunt, ut supra dictum est: unde I Tim. V, 17, super illud, qui bene praesunt presbyteri etc., dicit Glossa: boni dispensatores et fideles non solum honore sublimi praemiari debent, sed etiam terreno, ut non contristentur; et infra: necessitatis ergo est accipere unde vivitur; caritatis est praebere. Non tamen venale est evangelium, ut pro his praedicetur, si enim sic vendunt magnam rem, vili vendunt.
Accipiant ergo sustentationem necessitatis a populo, mercedem dispensationis a domino.
Non enim a populo redditur quasi merces, propter quam scilicet finaliter serviatur illis qui sibi in caritate evangelii serviunt; sed tanquam stipendium datur, quo, ut possint laborare, pascantur.
Ad decimum tertium dicendum, quod quamvis posset esse aliqua mala species accipere victum a gentilibus quibus fides praedicabatur, propter hoc quod non erat eis consuetum, ut supra dictum est; tamen nunc species nulla mali apparet, divulgata evangelii doctrina, quae haec deberi evangelizantibus ordinavit, et praecipue in illis qui non quaerunt ad superfluitatem, sed ad necessitatem, et de quibus constat quod non propter hoc labori evangelii se exponunt ut lucrentur; cum hoc quod evangelizantes accipiunt, multo sit minus eo quod in saeculo reliquerunt propter christum.
Ad ea vero quibus ostendere nituntur quod talibus non sunt eleemosynae dandae, iam per ordinem respondendum est.
Ad primum ergo dicendum, quod cum dicit: voca pauperes, a quibus in praesenti nil potes expectare, intelligendum est quod excluditur intentio retributionis in praesenti, non autem possibilitas eventus; cum nullus sit pauper a quo aliquis non possit iuvari in praesenti, quandoque aliquo casu emergente. Et quod ita debeat intelligi, patet per Glossam, quae ibi dicit: quasi si intendis invitare ut te invitent, ibi potes falli. Nec tamen intelligendum est quod semper retributione aeterna careat, si aliquis divites vel amicos ad convivium vocet; cum hoc possit etiam quandoque ex caritate procedere, et propter deum fieri: unde Glossa ibi dicit: qui pauperes vocat, in futuro praemium percipiet; qui fratres et divites vocat, recipit mercedem suam. Sed et si hoc propter dominum facit in exemplum filiorum iob, sicut cetera fraterna dilectionis officia, ipse qui iussit, remunerat.
Nec tamen intelligendum est, quod si fratres et familiares propter solam familiaritatem vocentur, quod sit peccatum, quamvis merito aeterno careat: unde Glossa ibidem dicit: fratres, amicos, divites alterutrum convivia celebrare non quasi scelus interdicit, sed ostendit non valere ad praemia vitae.
Ad secundum dicendum, quod verbum Augustini intelligendum est in illo casu in quo loquitur sapiens Eccli. XII, 4: da misericordi, et ne suscipias peccatorem: ubi dicit Glossa: peccatoribus pro eo quod peccatores sunt, noli communicare; sicut qui nutriunt histriones, cum esuriunt christi pauperes. Qui autem dat indigenti peccatori, non quia peccator est, sed quia homo est, non peccatorem, sed iustum nutrit; quia culpam non diligit, sed naturam. Unde quando eleemosyna datur alicui propter hoc quod peccator est, vel ut peccator sit, magis esset ei subtrahenda.
Nec tamen sequitur quod pauperibus christi qui manibus non laborant non sint eleemosynae dandae. Non enim ex hoc iniustitiam incurrunt, cum non laborando non peccent, ut supra ostensum est. Et si etiam peccatores essent, non tamen eis daretur propter hoc quod sunt peccatores, sed quia sunt indigentes.
Ad tertium dicendum, quod ei qui inordinate petit, danda est non res petita, sed correctio; sed ei qui ordinate petit, danda est res petita, si facultas adsit.
Unde Gregorius, 21 Moral. Super illud iob, si negavi, quod volebant, pauperibus, dicit: per haec dicta sanctus vir ostenditur non solum ad inopiam pauperibus, sed etiam ad habendi desiderium deservisse.
Sed quid, si ipsa vellent pauperes quae fortasse accipere non expediret? an quia in Scriptura sacra humiles pauperes dici solent, ea sola aestimanda sunt quae pauperes accipere volunt, quae humiles petunt? et proculdubio oportet ut incunctanter detur quidquid cum vera humilitate requiritur; idest quod non ex desiderio, sed ex necessitate postulatur.
Nam valde iam superbire est extra metas inopiae iam aliquid desiderare. Patet ergo quod petentibus ad necessitatem danda est indubitanter res; sed petentibus ad superfluitatem danda est correctio.
Ad quartum dicendum, quod tunc in poenam subtrahenda est eleemosyna petentibus, quando ex acceptis occasionem iniustitiae manifeste accipiunt; nec tamen etiam tunc ita sunt eis subtrahendae quin in ultima necessitate eis subveniatur.
Religiosi autem pauperes non ex eleemosynis acceptis ad iniustitiam abutuntur, sed magis per eas ad iustitiae opera sustentantur.
Unde ratio non est ad propositum.
Ad quintum dicendum, quod Ambrosius non dicit pensanda esse in his quibus eleemosyna datur, debilitatem corporis et verecundiam, quasi rationes dandi, quia ratio dandi est indigentia eius cui datur; sed quasi rationes quare his magis dari debeat. Unde non sequitur quod non debilibus, vel his qui non verecundantur accipere, non sit dandum; sed quod debilibus et verecundis sit magis dandum, ceteris paribus: quia praedictae duae conditiones non sunt solae quae debent movere ad magis dandum, sed multae aliae, sicut bonitas personae, propinquitas, indigentia et multa huiusmodi. Nec tamen verecundia accipiendi est tantum in illis qui sua violenter amiserunt, sed etiam in illis qui voluntarie dimiserunt propter christum: cum quandoque aequaliter utrique ingenuos natales habeant, quos verecundia prodit; quamvis forte voluntarii pauperes magis verecundiam rationi subiiciant, sicut et ceteras passiones.
Ad sextum dicendum, quod cum multae sint conditiones quare alicui sit potius eleemosyna danda quam alteri, ut dictum est; non potest absolute ex una sola conditione concludi quod tali sit magis eleemosyna danda semper, ut puta quod magis indigenti semper magis sit danda. Unde, si aliae conditiones praeponderent in alio minus indigente, est magis dandum ei. Inter omnes autem conditiones efficacior est debitum, ut dicit philosophus in 9 ethic.; quia magis debemus debitum reddere quam gratiam impendere, nisi multum conditiones ex alia parte praeponderarent, ut ibidem dicitur.
Unde, cum praedicantibus debeantur necessaria victus quasi stipendia quaedam, ut supra dictum est; his potissime sunt eleemosynae dandae, praecipue si indigeant; nisi multum ex alia parte praeponderarent aliae conditiones.
Ad septimum dicendum, quod sicut duplex est felicitas, spiritualis et temporalis; ita est duplex miseria, temporalis, et spiritualis. Quamvis ergo voluntarii pauperes non sint miseri spirituali miseria; quae simpliciter miseria est, cum dominus eos beatos vocet matth.
V, 3 et Luc. VI, 20; possunt tamen temporali miseriae esse subiecti; unde et de temporalibus est eis misericordia exhibenda.
Ad octavum dicendum, quod propinquitas est una de conditionibus quae facit quod alicui sit magis dandum, non tamen est sola: et ideo non oportet quod semper magis propinquis magis detur, ut ex dictis patet.