COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
SCHOLIUM.
Contra intentum duarum primarum rationum, nempe intellectum esse tantum occasionem, seu causam sine qua non electionis, arguit primo, quia quando voluntas avertit intellectum ab uno actu ad alium, volitio avertendi non supponit actum a quo avertit, quia is non est, posita aversione, nec actum ad quem intellectus, quia sequitur aversionem. Habes solutionem hujus rationis Scholio ult. disp. praeced. quo explicatur quo modo fit aversio intellectus per voluntatem. Secundo arguit, quia illa causa sine qua non, cum non sit ap proximatio, (quia voluntas est sibi approximata) erit quinta causa. Respondet Doctor actum intellectus esse approximationem, sine qua voluntas non est sibi approximata in ratione agentis. Solvit primam rationem disputationis inferens, si intellectus influeret in electionem, tolli libertatem, quia ad hanc sufficit principalem causam, nempe voluntatem esse liberam, esto concausa sit necessaria. Hic videtur innuere, non sibi displicere illam opinionem. Non solvit secundam rationem, tamen tenendo intellectum esse causam partialem electionis, facile solvi potest, negando unam concausarum non posse contrariari aliis concausis. Tertio arguit ad idem, quia voluntas necessitatur ad finem, secundum illud, sicutprtnr cipium in speculabilibus, etc. ergo et ad media habentia connexionem necessariam cum fine. Adducit responsionem aliorum hoc admittentium, quando connexio illa necessaria ostenditur voluntati, juxta quam infert intellectum hunc coagere ad electionem, quandoquidem voluntatem ad illam necessitat. Non loquitur secundum propriam sententiam, quia contra D. Thomam 1, d. 1. q. 4. docet voluntatem neque ad finem, neque ad medium necessitati ; et ibi n. 16. explicat illud, sicut principium in speculabilibus, etc. Ad idem affert duas rationes, sed facile solubiles, tenenti communem opinionem quod intellectus non influit in electionem.
Sed contra hoc arguitur primo, quod dictamen intellectus non sit causa sine qua non, respectu electionis, et hoc per rationem prius factam in quaestione praecedenti; quia suppono quod voluntas per actum volendi perfectum possit avertere intellectum ab uno actu intelligendi ad alium, respectu illius actus volendi, non est ponere alium actum intelligendi, ut causa sine qua non, quia non actus intelligendi a quo voluntas avertit intellectum, quia ille actus non est quando intellectus est aversus ab eo ; nec actus intelligendi ad quem convertitur, quia actus ille intelligendi naturaliter sequitur actum volendi,per quem intellectus ad secundum actum est conversus, et causa sine qua non alicujus effectus semper praecedit effectum secundum naturam ; ergo actus intelligendi non potest esse causa sine qua non, respectu actus volendi, et ita nec respectu electionis, si electio ponitur actus voluntatis.
Praeterea secundo probatur, quod voluntas non sit tota causa respectu electionis, et intellectus tantum causa sine qua non, sed per se causa: quia causa finalis et formalis causa sequitur fieri rei, posita causa agente tota, et sufficienti, et causa materiali approximatis, prout hoc natum est agere et illud pati, necessario ponitur effectus, si sit causa naturaliter agens,vel potest poni effectus, si sit causa libere agens: aliter enim esset ponere quintam causam, unde tunc cessat causa sine qua non ; nam causa sine qua non vel reducitur ad approximationem passi, vel ad removendum prohibens, sicut divellens columnam est causa sine qua non motus gravis superpositi ; si igitur voluntas sit totalis causa electionis, et sufficiens, et etiam ipsa est causa materialis,et susceptiva electionis, ut certum est, et ipsa sufficienter approximata sibiipsi, sequitur quod excluso illo actu intellectus, et etiam objecto eligibili, voluntas posset eligere, quod falsum est: ergo oportet quod dictamen intellectus, vel objectum habens esse in dictamine intellectus, sit per se causa cum voluntate respectu electionis.
Dicitur ad hanc rationem, quod sicut in actione transeunte ad extra, requiritur approximatio passi in quod agat, ita etiam in actione immanente in agente requiritur ostensio objecti: tum, quia nullum agens creatum agere potest, nisi praesente objecto, et licet actio voluntatis, aut intellectus realiter sit manens in agente, signatur tamen ut transiens in objectum, ita quod quantum est ex parte sui, nata esset transire in objectum, nisi ratio agentis et natura ejus impediret; tum, quia sicut agens actione transeunte requirit approximationem passi ad determinandum agens, si sit agens aequivocum, ut Sol, ita etiam voluntas, cum sit aequivocum respectu actus eligendi, et intellectus respectu actus dictandi, requirit objectum praesens determinans, non imprimendo, sicut nec in actione transeunte, sed ostendendo, et ideo, ut voluntas determinetur ad eliciendum, requiritur objectum sibi ostensum per dictamen intellectus.
Per hoc patet ad formam rationis, quia agente et passo approximatis,secundum quod hoc natum est agere et illud pati, potest sequi actio, sed tunc minor falsa est. Nam ab absente objecto, et non ostenso per actum intellectus, voluntas non est sibiipsi approximata, ut nata est agere, quia non est nata agere, nisi determinetur per objectum (ut dictum est.) Unde sicut in actione transeunte passum non est approximatum agenti, quando est improportionabiliter distans, nam est absens, ita etiam voluntas non est approximata sibiipsi in ratione agendi, nisi objectum sit sibi ostensum : unde si ratio concluderet, sequeretur quod agens actione transeunte posset agere in passum non approximatum, quia approximatio non est ratio agendi, nec ratio qua patiens patitur ; unde quando passum est distans et non approximatum agenti, ponitur agens sufficiens et passum sufficiens, nec tamen potest poni actio, nec tamen sequitur quod approximatio sit quinta causa. Sic est in proposito, ad hoc quod agens actione immanente agat, requiritur respectus ad objectum praesens, nec tamen sequitur, quod ille respectus sit tertia causa, nec objectum sit causa aliqua concurrens ad agendum.
Praeterea arguitur, quod prima ratio in propositione non concludat : quia quando duae causae concurrunt per se ad agendum, si principalis sit libera, tota actio dicetur libera, licet secundaria, et minus principalis sit causa naturaliter agens, sicut ad actum videndi secundum qui est in potestate nostra, concurrit voluntas copulans et potentia visiva, et ideo dicimur libere videre, licet potentia visiva sit causa naturaliter agens, et similiter dicimur libere movere : dicitur enim quis libere movere, cum aliquis moveret manum suam libere, licet potentia motiva in manu sit causa naturaliter movens. Nunc autem secundum veritatem, dictamen intellectus non est principalis causa respectu electionis, sed voluntas quae simpliciter libera est ; licet igitur respectu actus electionis concurrat dictamen intellectus, vel etiam objectum, non sequitur quod electio non sit libera, cum dictamen et objectum non sit principalis causa electionis ; unde ista ratio solum probat, quod dictamen intellectus non sit tota causa electionis, quod est concedendum, sed tamen est causa per se et partialis, quae ad actionem liberam voluntatis agit, sicut ad imperium voluntatis agit potentia motiva.
Praeterea, sic finis se habet in operabilibus, sicut principium in speciabilibus ; sed intellectus sic se habet in speculabilibus, quod assentiens principio non potest non assentire conclusioni habenti connexionem necessariam ad illud principium: igitur voluntas, quae est principalis causa in operabilibus, sic se habet ad finem quod ipsa necessario volens finem, necessario vult illud, quod habet connexionem ad finem ; igitur voluntas sic ordinata ad finem, non potest non eligere, si sit sibi ostensum per intellectum.
Dicitur, quod si ostendatur voluntati aliquid tale ab intellectu, ita quod intellectus illud judicaverit habere omnimodam connexionem ad finem, sine quo nullo modo potest finis attingi: tunc dicitur, quod sicut voluntas necessario vult finem, ita necessario vult illud quod habet connexionem talem adfinem; tunc enim illius non est electio, sed tantum istius, quod est ostensum, ut non habet connexionem necessariam ad finem: si tamen ostendatur voluntati ab intellectu, non sub tali connexione, tunc voluntas potest illud eligere, vel refutare.
Sed tunc sequitur quod intellectus concurrat, ut causa agens ad volendum illud, quod est ostensum sic : quia si aliquod agens de se sit indifferens ad actionem, ita quod potest illud agere et non agere, si concurrente aliquo alio necessario agat, oportet quod sic concurrens concurrat in ratione causae necessario agentis, quia nunquam de agente contingenter fit agens necessarium per concursum, nisi illud concurrens necessario agat ; si igitur voluntas indifferenter se habeat ad volendum aliquid, quod habet necessariam connexionem ad finem, antequam ostendatur ab intellectu sub tali connexione, et post ostensionem illius sub tali connexione, necessario sequitur electio in voluntate, oportet ut tale dictamen concurrens cum voluntate sit causa respectu electionis.
Praeterea, illud quod includit essentialiter respectum ad actum intellectus, dependet ab actu intellectus, sicut a causa: sed electio virtuosa in voluntate includit ad rationem respectum et ad actum prudentiae, omnis enim operatio virtuosa est dictata a recta ratione, sicut patet ex definitione virtutis.
Praeterea, voluntas non potest velle aliquid, nisi sub ratione boni: si igitur intellectus ostendet voluntati aliquid sub ratione boni, voluntas aut vult illud, et habetur propositum: aut non vult illud quod non convenit, cum ostendatur sub ratione boni, et non sub aliqua alia ratione, etc.