Deinde quantum ad naturam assumptam quaesita sunt duo.
Primo utrum totus sanguis quem christus in sua passione effudit, in resurrectione ad corpus eius redierit.
Secundo in quo christus nobis maius signum dilectionis exhibuerit; utrum in hoc quod christus passus est pro nobis, vel in hoc quod corpus suum dedit nobis sub sacramento in cibum.