COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Utrum voluntas possit peccare eliciendo contra dictamen rationis rectae.
D. Thom. i. 2. 77. art. 2. Scol. 3. dist. 36. num. Vi. 13. ii. Gabr. Occhani, llubion. Bassol. ibi !i!citali.
Quod non videtur :
Omnis malus est ignorans ex 3. Ethic. ergo non est malitia ex voluntate sine ignorantia in intellectu; ergo voluntas non potest peccare stante dictatione rationis rectae.
Dicitur, quod est ignorantia duplex, scilicet praecedens malitiam, et concomitans ; malitia vero potest esse in voluntate sine ignorantia praecedente, sed non sine concomitante ignorantia, et maxime verum est de malitia radicata.
Contra hoc arguitur, quod malitia in voluntate non potest causare ignorantiam in intellectu. Primo per secundam regulam 1. 2. collationibus : quoniam in primo instanti, in quo actus malus est in voluntate, est aliquod dictamen, sive intellectio in intellectu praecedens naturaliter actum malum in voluntate, licet sit simul duratione : illud etiam dictamen, aut est rectum, aut erroneum ; si sit rectum, habetur propositum, quia pro illo instanti, pro quo aliquis est malus, non est ignorans. Non potest dici, quod sit dictamen erroneum, quia illud sequitur naturaliter malitiam in voluntate, quae est causa ejus per excaecationem, et oportet quod alia intellectio praecedat naturaliter actum in voluntate. Dicitur quod non statim malitiam in voluntate sequitur error in ratione, sed quando est malitia radicata : illa enim excaecat intellectum, et errat circa principia practica, ut dicitur 6. Ethic. et ideo in primo instanti in quo est malitia in voluntate, est dictamen rectum in ratione, sed postquam est firmata, tunc corrumpit dictamen rectum, et causat errorem in intellectu.
Contra, pro illo instanti pro quo voluntas corrumpit dictamen rectum, et causat dictamen obliquum in ratione, aut est illud dictamen rectum in intellectu, aut dictamen erroneum : si dictamen rectum, tunc sequitur propositum, quod malitia radicata sit cum vero dictamine rationis, et similiter si tunc esset dictamen rectum in intellectu, tunc non corrumperetur illud dictamen rectum. Non potest dici quod pro illo instanti pro quo malitia est radicata in voluntate, quod sit dictamen erroneum in ratione: quia cum causatur dictamen ex malitia in voluntate, naturaliter sequitur malitiam in voluntate, et actus intellectus naturaliter praecedit.
Praeterea, illud quod habet causam naturalem sufficientem producentem ipsum, aliam a voluntate, non causatur a voluntate, tunc enim idem bis causaretur ; sed dictamen erroneum in intellectu habet causam naturalem et sufficientem, aliam a voluntate, ut patet quando dictamen erroneum causatur in intellectu per paralogismum, nam per paralogismum sufficienter, et necessario per modum naturae causatur error in ratione: ergo nullus error causatur in intellectu a voluntate mala, et haec ratio tacta est in Collatione immediate praecedente.