Liber Secundus.
0147
0147A
0147A
2. Reg., Torn.,
Contigerat, et in Reg. supra tamquam glossa
Inciderat, vel
intraverat. Communis lectio
Inciderat proba est. Apud Reuschium nonnulli cum Aldo
aemula: sed
caerula epitheton nocti convenientissimum esse, ex Graecorum appellatione apposite notavit Koenigius.
0147B 5. Reg., Ott., Rom., Poelm., pro d. s.,
Devinctosque animam, qui Graecismus est vulgo notus. Plerique editi
Devinctasque animas. In Torn. mendum videtur
Devictasque animas.
7. Rom.,
ferebant—Ad verbum Christi: tactu languore remoto.
8. In Poelm. error videtur
munere: in aliis est
munera, et glossa in Reg.
sanitates.
9. Ott., Rom., Torn.,
exorta. Reg.
extorta, non bene. Aldus edidit
exortas in Erratis correxit
exortus, quod habent Hadam., Poelm. in textu, et alii.
0148A 10. Plerique sic interpungunt
Gratantis populi, cum turbis anxius ille: quod sic exponendum est, cum ille anxius pro turbis. Distinguo,
Gratantis populi cum turbis: anxius ille.
12. Plerique,
Discipulis: nonnulli apud Omeisium,
Discipulos. Utrumque rectum est. Rom.,
profusus:
0148B rectius alii,
profusis.
13. Omeisius testatur, nonneminem legere malle
sancto pro
Sancti: quo nomine Juvencus per antonomasiam Christum frequenter appellat. Et haec est glossa Reg.,
Sancti—Christi.
14. Hic, et aliis in locis variant mss., et editi: modo
olli, modo
illi scribitur.
15. Reg., Ott. scribunt
rupis. Observat Reuschius, in Fuldensi non male legi
rupes exesa, ut
exesum antrum apud Senecam Tragicum,
exesa saxa apud Senecam Philosophum.
0147B
1. Caput I.
Plurimos aegrotos curatos, ac verba Domini ad scribam qui eum sequi volebat. Matth. VIII, 16, seqq.; Marc. I, 32; Luc. IX, 58. Advertendum est, in ea distinctione capitum Evangelii Matthaei, qua nunc
utimur, librum secundum Juvenci inchoari V.
0147C 16 cap. VIII. At olim alio modo capita indicabantur, ut videre licet apud Martianaeum et Sabatierium. Juvencus igitur, Matthaeum
potissimum secutus, primum librum perduxit ad caput XX Matthaei juxta veterem capitum distinctionem: inde a cap. XXI exorsus
est librum secundum sui carminis, quem perduxit ad caput usque XL. Librum III a cap. XLI ad caput LXII continuavit. Postremus
liber historiae evangelicae reliqua Matthaei capita a c. LXIII ad caput ultimum LXXIV comprehendit. In primo hujus libri versu
notandum est
prono lumine: nam
prona dies, pronum sidus, prona lux eleganter a poetis dicitur, cum ea prope occasum sunt. Badius ait:
Descriptio temporis vespertini, qua nihil elegantius.
2.
Inciderat pontum pro
Inciderat in pontum: sic postea, V. 591:
Foveam si forte pecuscula vestra—Inciderint. Prudentius, Psychom. V. 270:
Hunc eques illa dolum, dum fertur praepete cursu,—Incidit. Nepos in Attico, cap. 10:
Ne quod periculum incideret, quod noctu fiebat, praesidium ei misit. Quaedam alia Virgilii
0147D et Lucretii allegantur, sed dubiae lectionis.
Super videtur hic positum pro
desuper. Nocti tribuitur
palla, quae est vestis muliebris. Vide not. ad Dracont. l. II V. 521, et comment, ad Prudent, hymn. 5 Cathem. V. 27, 28, quo loco
Prudentius Juvencum visus est Giselino imitari:
Absentemque diem lux agit aemula. Barthius, libr. X Advers. cap. 20:
Peplum illum (noctis)
non ineleganter describit Juvencus initio l. II:
Ne quis in poeta Christum professo insolens hoc opinetur. Jamque, etc.
Eleganter quidem; et non pauca in eo poeta, quae pressisse ingenium in gratiam materiae arguunt, ut docebimus aliquando prolixius,
praecipue cum optimo exemplari membraneo simus instructi, quo melius neminem hactenus contulisse, sed
0148B
nec vidisse opinamur.
3.
Flamma, et
ignis ab antiquis, sed praesertim a poetis passim sideribus tribuitur.
Per inane: id etiam poeticum est pro
per aerem. Vide l. I, V. 396.
6.
Caeca nocte, obscura.
Ferebant: adverbium temporis
0148C
cum indicativo jungitur, cum mentio temporis praecessit. Vide l. I vers. 317 seqq.
9. Libro I, vers. 801:
Cum luce salutis.
10.
Gratantis, gratulantis, vel potius gratias agentis. Nam
grator hanc etiam significationem habet, quamvis dubia nonnullis videatur lectio apud Ovidium l. III Fast. vers. 418, qui pro
Gratare legunt
Cratera. Anxius, ut alii distinguunt, ponitur cum dativo. Ovidius Heroid. epist. 20, vers. 198,
Anxia sunt vitae pectora nostra tuae, hoc est, pro tua vita.
11.
Mare velivolum, ex Virgilio. Vide not. ad Dracont. l. II vers. 185,
Deducere puppim; phrasis nautica, cum naves ex navalibus, seu portu in mare ducuntur. Loca similia scriptorum Lexicographi indicant. Evangelista
paucis ait:
Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum. Versio antiqua:
Jussit discipulos suos ire trans fretum.
13. Navigium de quovis navis genere dicitur. Omeisius
navigio pro navi more scriptorum sequioris
0148D latinitatis positum ait.
14. Interpretatio verborum Matthaei:
Et accedens unus scriba, ait illi: Magister, sequar te quocumque ieris. Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres
coeli nidos: filius autem hominis non habet, ubi reclinet caput.
Simili modo explicat Hieronymus, dum Jesum sic loquentem inducit:
Quid me propter divitias, et saeculi lucra sequi vis, cum nec hospitiolum habeam. Juvencus autem potius notare videtur perfidiam Judaeorum eum insectantium: ait enim vers. 18:
Gentis sic sunt molimina vestrae.
15.
Laterbrae in plurali magis usitatum: sed tot sunt exempla singularis
latebra apud probatissimos scriptores, ut in controversiam id vocari non debeat.
162 Jamque dies prono decedens lumine, pontum
Inciderat, furvamque super nox coerula pallam
Sidereis pictam flammis per inane trahebat:
Cum multos homines, mentis languore ruentes,
((5)) Devinctosque animam scelerata daemonis arte,
163 Certatim populi caeca jam nocte ferebant.
Sed verbum Christi, tanto languore remoto,
0148A Omnibus indulgens praebebat munera Patris.
Ecce sed exortus major cum luce tumultus
((10)) Gratantis populi cum turbis: anxius ille
In mare velivolum celsam deducere jussit
Discipulis puppim. Precibus tum scriba profusis
Navigio Sancti pariter poscebat abire.
Olli Christus ait: Quo me tu, scriba, sequeris?
((15)) 164 Vulpibus in saltu rupes excisa latebram
0149A
0149B
16. Rom.,
Aethereis avibus praebet ut silva quietem, non inepte, et fortasse legendum est
ac silva. Prius fuit
silvam. Alii
aeriis, alii
aereis scribunt.
17. Bas.,
secedere tectis: melius caeteri,
succedere.
18. Ottob., Poelm. pro d. s.,
gentis sic est intentio vestrae. Alii.
gentis sic sunt molimina vestrae. Infra vers. 310,
Ille sed internae cernens molimina mentis. Alibi pariter eodem vocabulo utitur Juvencus.
21. Rom., Ald., Bas,
Sed: alii
Hinc. Ott., Reg., Rom., Ald., Torn. Bas.,
nobis tua. Had., Fabr., Poelm.,
tua nobis. Plerique,
sancta; in Ott. videtur esse
Sancte, quod, ut puto, a manu Juvenci est: nam solet ita Christum appellare: et infra vers. 181 simili modo ait:
Haud dubium est, quin larga Dei te, Sancte, voluntas, etc. Consule, si placet, notam ad vers. 96 hymni 3 Cathemerinωn Prudentii:
Nos igitur tua, Sancte, manus.
23. Ottob. a pr. m.,
itener, correctum per
itiner, quod habent plerique. Bas., Poelm. pro d. s.,
callem. Aldus,
calcem. Fabricius legit
itiner, et in comment.
0149C observat, pro
itineris passim
iteris apud Juvencum reposuisse Georgium Cassandrum: se autem ait in suo vetusto codice aliter invenisse: nimirum
vide, aut aliquid aliud. Vide lect. var. ad vers. 325 l. I. Rom. depravate,
Christus ad haec: itinere melius contrahere naturam. Torn.,
itinere melius comitabere nostrum. Alii
potius pro
melius.
24. Rom., Torn., Bas., Ald.,
terrae. Alii,
terra. Vide l. III, vers. 69, ubi omnes legunt
Discipuli condunt terrae.
25. Rom. scribit
navim.
26. Ott. pro d. s.,
flatuque volat.
28. Reg.,
et immissis hic: Torn.,
et immissis hinc: alii,
et immensis hinc: quod mavult Reuschius, ut repetitae voculae
tumescere significatus augeatur. Cicero
0150B dixit pariter
immensus aer, Virgilius
immensae nubes.
29. Reg.,
Instat, et ad coelum rapidos sustollere. Ald., Bas., Torn.,
Coepit, et ad coelum rapidos. Rom., Ott., Had., Poelm. in textu, et alii,
Instat, et ad coelum rabidos. Fabr.,
Coepit, et abruptos ad coelum tollere montes. Poelm. pro d. s. tres versus apponit pro hoc solo, scilicet,
Ventorum rabies, mixtis hinc inde procellis.—Coepit, et ad coelum rapidos sustollere montes:—Pontus et abruptos tollit trans
sidera montes. Omeisius ait, verbum
sustollere probum esse, quo et antiquiores usi, et Juvencus l. II, vers. 599, libr. III, vers. 336.
31. Poelm. pro d. s.,
receptat: melius
receptant, nempe tabulata super, vel desuper receptant. Id placebat etiam Reuschio, qui in nonnullis codd. ait legi
receptat. Non autem absurdum censet, si
super Graecorum more cum casu secundo laterum construatur. Vide Vossium de Construct. cap. 65, p. 583.
0150C 32. Poelm. pro d. s., Torn.,
dissectoque: alii,
disjectoque, quod melius est.
33. Rom.,
capiebat: caeteri,
carpebat.
36. Reg., Ottob., Rom., Poelm. pro d. s.,
quam nulla subest. Ald., et plerique editi,
quam parva subest. Nullus saepe est levis, exiguus, inanis. Terentius Hec. V, 3, 2:
Ob rem nullam misit.
37. Fabr.,
timor arguit: mss. et omnes alii editi,
timor irruit, et in Reg. glossa,
Mirantis vox. Fabricius fortasse ex Virgilio IV Aen. vers. 13
arguit sumpsit:
Degeneres animos timor arguit. Omeisius vulgatam lectionem, quae codicum auctoritate nititur, praeferendam recte existimat. Nonnulli cum interrogationis
nota efferunt
Infidos animos timor irruit?
0149D
17.
Succedere, subire, de eo, qui domum aliquam subit, frequenter usurpatum. Cicero Pro domo sua cap. 44:
Ut is, qui in Marsis, ubi natus est, tectum quo imbris vitandi causa succederet, nullum haberet, aedes in Palatio nobilissimas
emisse se diceret.
Virgilius libr. I Aeneid. vers. 631:
Quare agite, o tectis, juvenes, succedite nostris.
18.
Molimina vide l. I vers. 557.
19. Caput II.
Jesus discipulo praecipit, ut sequatur, patre inhumato relicto. Matth. VIII, 21 seq.; Luc. IX, 59 seq.
20.
Munera ultima, sive officia suprema de funere scite dictum. Virgilius libr. VI vers. 213:
Et cineri ingrato suprema ferebat.
Munera. Confer comment. ad Prud. hymn. 10 Cath. vers. 47,
Honor ultimus accipit artus.
0150D 25. Caput III.
Jesum in navi dormientem excitant discipuli, quo tempestatem sedet. Matth. VIII, 23 seqq.; Marc. IV, 35 seqq.; Luc. VIII, 22 seqq.
26. Verbis in re nautica maxime propriis utitur,
Conscendunt, volat, stridente, etc., quibus explicandis diutius immorari nos non licet.
27. Libr. I, vers. 535:
Ne quis consurgere in iras—Audeat.
31.
Tabulatum est superficies, tabulis junctis constrata.
32.
Profundum pro mari. Vide not. ad Dracont. l. I, vers. 394.
36. Evangelii haec sunt verba,
Quid timidi estis, modicae fidei?
38.
Sternere aequor, undas vulgo notum.
Sternit pacem, id est, tranquillitatem inducit.
Praebet, et aeriis avibus dat silva quietem,
Ast hominis nato nullis succedere tectis
Est licitum: gentis sic sunt molimina vestrae.
Tunc e discipulis unus sic ore rogabat:
((20)) Ultima defuncto debentur munera patri.
Hinc spatium tribuat nobis tua, Sancte, voluntas,
Ut liceat miseri genitoris condere corpus.
Christus ad haec: Itiner potius comitabere nostrum,
Et sine defunctis defunctos condere terrae.
((25)) 165 Conscendunt navem, ventoque inflata tumescunt
Vela suo, fluctuque volat stridente carina.
Postquam altum tenuit puppis, consurgere in iras
0150A Pontus, et immensis hinc inde tumescere ventis
Instat, et ad coelum rabidos sustollere montes.
((30)) Et nunc mole ferit puppim, nunc turbine proram,
Illisosque super laterum tabulata receptant
Fluctus, disjectoque aperitur terra profundo.
Interea in puppi somnum carpebat Iesus.
Illum discipuli pariter, nautaeque paventes
((35)) Evigilare rogant, pontique pericula monstrant.
Ille dehinc: Quam nulla subest fiducia vobis!
166 Infidos animos timor irruit! Inde procellis
Imperat, et placidam sternit super aequora pacem.
0151A
0151B
39. Ott.,
timidi; alii,
timidis.
40. Ald., Had., Fabr., Poelm., et alii editi,
quae tanta illi permissa. Reg.,
quae tanta sibi est permissa. Rom.,
quae tanta sibi permissa. Ott.,
quae tanta sit ei permissa, ut videtur. Aliud prius erat, sed abrasum est. In Reg.,
sibi est pro
ei.
42. Ald., Torn., Bas.,
nimis. Alii editi cum mss.,
minis.
43. Reg. scribit,
Jerasenorum.
45. Reg. a pr. m., et Ott. a pr. m.,
misero cui, uterque a sec. m.,
miseram cui cum Rom. et aliis. Ott.,
acer pro
ater.
46. Editi plerique,
Immunda implebat, quod etiam in Rom. legitur. Poel. pro d. s., Reg.,
Horrenda, et in Reg. glossa
pavenda. In Ott. forte fuit
Immundam, nunc est
Immunda.
47. Aldus edidit
terris pro
tetris: in Erratis sic legit hunc versum
Illi grata domus habitare sepulcris: desideratur
tetris.
48. Torn., Fabr. cum mss. Reg., et Ott.,
rabidum. Alii,
rapidum. In Reg. videtur fuisse
poterant pro
poterat.
0152B 49. Sabatierius edidit
rumpebant, quod mendosum est. Rom., Ott., Ald., Poelm. pro d. s.,
Fortia . . . . ferri. Reg. cum aliis,
Ferrea . . . . vincula membris.
50. Rom., Reg., Ott., Ald.,
lanea fila. Hadam., Poelm., Fabr.,
linea fila.
51. Mss. Torn. et Poelm. pro d. s.,
solutis. Plerique editi
soluto.
52. Ott.,
Nudatis: saxisque. Alii,
Ludus erat, saxisque. Rom.,
feris.
53. Poelm. pro d. s.,
ibi: alii,
ubi. Libenter legerem
Is ubi.
56. Hadam., Poelm., Fabr.,
solitae ne nos. Aldus cum mss.,
ne nos solitae.
57. Reg.,
Extrudas longe. Ott., Rom., Hadam.,
Excutias longe. Aldus,
Excutias, valde.
60. Ald., Poelm., Had., Fabr., et alii editi,
subigunt. Mss. Ottob., Reg., Rom.,
subigant. In Ott. praetermissus fuerat hic versus, sed adjectus est in principio paginae. Interrogatio deest in aliis.
61. Poelm. pro d. s.,
saltem libeat.
62. In Reg. videtur fuisse
numen pro
nomen.
0151C
39.
Illi inter sese: hemistichium Virgilianum libr. VIII, vers. 452.
42.
Summittant colla: desumptum ex more veteri triumphantium, quorum pedibus colla bello captorum proterebantur. Vide not. ad Dracontii Satisfact.
v. 167.
43. Caput IV.
In terra Gerasenorum daemonia ab homine expulsa, et in porcos missa. Matth. VIII, 28 seqq.; Marc. V, 11; Luc. VIII, 32. Apud Juvencum, ejusque aequales
sub saepe redundat, aut ponitur pro
in, ut
steterat sub littore puppis.
44.
Juvenis. Lucas ait
vir quidam, neque aliunde constat fuisse juvenem. Sed Juvencus pro homine alibi etiam ponit
Juvenem, ut paulo post v. 76, et l. I, vers. 774. Duos daemoniacos tunc a Domino sanatos narrat Matthaeus, unius tantum mentionem
faciunt Lucas et Marcus, vel quia uuus saevior, notiorque fuerat, vel quia satis esse duxerunt, si unum commemorassent. Fabricius
in Comment. poet. Christ. verbo
Bustialis, et in expositione ad hymn.
0151D 9 Cathem. Prudentii vers. 52 observavit, Sedulium cum Marco (corrige
cum Matthaeo) duos daemoniacos posuisse, Prudentium, et Juvencum cum Luca et Matthaeo (corrige
et Marco) unum tantum. In expositione hymni 10 Peristeph. v. 37 recte ait, Prudentium, et Juvencum cum Marco de uno tantum daemoniaco
loqui.
45.
Spiritus ater de daemone. Sedulius l. IV, vers. 160:
Nec tantum hoc gaudete, viri, quod spiritus ater—Subjaceat vobis. Christiani daemonem nigrum, atrum, aethiopem appellare solent.
46.
Virtus in malam partem raro, aliquando
0152C tamen accipitur. Statius libr. XI Theb. init.:
Postquam magnanimus furias virtutis iniquae—Consumpsit Capaneus.
51. Sacer textus apud Marcum:
Quoniam saepe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare. Igitur illi homini a daemone obsesso, solutis compedibus, levis ludus erat insultare eos qui eum domare vellent.
Insultare aliquem, vel
in aliquem est vexare, infestare.
52.
Ludus erat: facile erat. Phrasis bene Latina. Cicero lib. I de Fin. cap. 8:
Cum praesertim illa perdiscere ludus esset. Silius libr. XVI, vers. 573, al. 566:
Cui ludus nullam cursu non tollere damam. Virgilius l. IX, vers. 606:
Flectere ludus equos.
56.
Regionis ab oris: hendiadys, unum per duo. Vide not. ad Dracont. vers. 21, lib. III.
57. Marcus sic habet:
Adjuro te per Deum, ne me torqueas. Sic etiam obsessi alii exorcismis se torqueri professi sunt. Vide comment. ad vers. 413
0152D Apotheos. Prudentii.
59.
Multos flatus, seu spiritus sub uno nomine consociat vis sola nocendi.
60.
Subigant pascua, quia terram quasi aratro versant. Id enim significat
subigere arva. Denotat etiam
subigo, in altum ago, quod huic loco congruere potest.
61. Glossa Reg.,
His—porcis—repulsam—ab homine.
62.
Altithroni: vide not. ad. l. I, vers. 32. Ratbertus carm. 2 editionis Rivini non solum hac voce
altithronus; sed etiam
celsithronus usus est.
Illi inter sese timidis miracula miscent
((40)) Colloquiis: quae tanta illi permissa potestas,
Quodve sit imperium, cui sic freta concita ventis,
Erectaeque minis summittant colla procellae.
Jam Gerasenorum steterat sub littore puppis;
Ecce sed egresso juvenis (mirabile dictu)
((45)) Occurrit, miseram cui mentem spiritus ater
167 Immunda implebat lacerans virtute furoris.
Illi grata domus tetris habitare sepulcris:
Nec poterat rabidum quisquam retinere furorem.
Fortia quin etiam rumpebat vincula ferri,
((50)) Scindebatque graves, ut lanea fila, catenas.
0152A Et jam compedibus levis insultare solutis
Ludus erat, saxisque ferum concidere pectus.
Isque ubi pergentem Christum per littora vidit,
Cum clamore ruit, longeque accurrit adorans:
((55)) Regnantis semper Domini certissima proles,
Oramus, ne nos solitae regionis ab oris
Excutias, longe tormentis excruciatos.
168 Nam nomen Legio est nobis, multosque sub uno
Nomine consociat flatus vis sola nocendi.
((60)) Cernis, ut immundi subigant haec pascua porci?
His saltem liceat rabiem satiare repulsam,
Per Patris altithroni nomen sublime rogamus.
0153A
0153B
65. Pro
decusso Koenigius suspicatur
discluso. Sic l. III, vers. 193 legit,
Virginis et mentem, discluso daemone, virtus. Alii,
discusso. Pro
expellere alibi etiam Juvencus usurpat
discludere, ut l. III, vers. 162.
68. Reg.,
In mare conjecti. Ald., Poelm. pro d. s.,
vitam; alii,
vitas.
69. Reg.,
At vero ex scopulis. Rom.,
At vero scopulis. Ott. cum editis,
At vero e speculis.
71. Reg., Ott., Rom., Torn.,
Et famam accendunt. Plerique editi,
Et famam spargunt. Poelm. pro d. s.,
Et famam intendunt, quod in Parisina repertum Omeisio non displicebat, ut apud Tacitum,
Intenditur socordia, hoc est, augetur. Ita etiam edidit Reuschius. Verum
accendunt eadem significatione elegantius videtur. Sic dicitur
accendere fiduciam, alacritatem, sitim, spem, curam, desiderium, vitia, pretium.
72. Mss. Reg., Ott., Rom. cum editis Bas., Ald., Poelm. pro d. s.,
Insanum vero juvenem postquam resipisse. Hadamar., Torn., Fabr., Poelm. in textu,
0153C Reusch.,
Insanum juvenem postquam resipisse videbant.
74. Rom.,
regionem ut linqueret illam.
77. Reg.,
dissolverat aeger.
78. Reg., Ott., Rom. cum Poelmann. pro d. s.,
Ante pedes Christi lecto posuere cubantem. Ald. et fere omnes alii editi,
Ante pedes ponunt tepido recubantia
0154B
lecto. Reuschius priorem lectionem genuinam esse Juvenci confirmat: qua synthesis generis elegantissima fit. Nimirum
juvenis torpentia membra positum est pro juvene habente torpentia membra. De ejusmodi mutatione generis vide not. ad Dracont. vers. 153. Satisfact.
Eadem figura alibi etiam occurrit apud Juvencum.
83. Sabatierius, nescio, unde profert
virtute verenda. Probum est
ferenda, hoc est, proferenda.
84. Editi interpungunt,
Protulerat Christus: sed pectora. Melius videtur cum Rom.,
Protulerat. Christus sed pectora.
85. Ald. cum nonnullis
retrectant; alii,
retractant. Rom., mendose,
retractans.
86. Ald., Poelm. pro d. s., Bas.,
Quod quantum facile fuerit dixisse. Rom.,
Sed quanto levius fuerat, dixisse. Ott.,
Quod quanto levius dixisse, supra insertum
fuerit inter
levius, et
dixisse. Reg., Hadam, Poelm. in textu, Torn.,
Quod quanto levius fuerit dixisse.
0154C 87. Ald., Fabr., Had., Poelm. in textu, Torn.,
probabo . . . Poelm, pro. d. s. cum mss. Rom., Reg., Ott.,
probabunt: glossa in Reg.,
probabunt—Scribae; in Ott. a pr. m. fuit
probabant. Reuschius sustinet
probabunt, tum quia sequitur
cernent, tum quia Domini laudes populus celebrasse dicitur vers. 93 seq.
88. Ald., Fabr.,
cernant. Poelm., Hadam,
cernent,
0155B sed Poelm. pro d. s.,
cernant, Mss. Rom., Reg., Ott.
cernent, sed in Reg., et Ott. prius fuit
cernunt. Qui legunt
cernant, praemittunt
Ut; qui
cernent, praemittunt
Et.
0153C
65.
Hominis pectus figurate pro
homo stupidus. Virgilius l. XI, vers. 215:
Hic chara sororum—Pectora maerentum, puerique parentibus orbi.
66.
Dona salutis: scilicet datorem salutis.
68.
Vitas in plurali rarum; sed ab A. Gellio non semel usurpatum, et in editis a Cornelio Nepote: nam codices mss. hujus
vitam praeferre, nonnulli testantur.
69.
E speculis: vide vers. 715, l. IV.
0153D 72.
Resipiscere est ad pristinum sensuum statum redire. Praeteritum verbi
resipisco, et
resipio est
resipivi, resipii, resipui; hinc per contractionem
resipisse. Plautus Mil. IV, 8, 35:
Jam resipisti? Syntaxis horum versuum est:
Postquam turba cernentum populorum coacta est credere, insanum juvenem resipisse, orabant pavidi, etc.
75. Caput V.
Jesus paralytico sanato jussit abire, humeris imposito lecto. Matth. IX, 1, etc.; Marc. II, 1, etc.; Luc. V, 17 seqq.
Jesus terrarum lumen postea etiam dicitur vers. 735 h. l.
76.
Juvenis, scilicet homo, qui erat paralyticus, ut ait Lucas. Confer not. ad vers. 44.
77.
Dissolverat, paralysi conveniens verbum, ut dixi ad vers. 784 libr. I.
81.
Praeteritus vitae error: figurate, et potuit quidem dixisse
praeteritae vitae donabitur error, sed alio
0154C modo venustius est.
Donabitur error, remittetur, ut l. III, vers. 436:
Sed decuplata super donentur vulnera fratri. Alia indicat Arutzenius ad Sedulium l. II vers. 26. Similia exempla attuli ad Dracont l. II vers. 556,
Donatque reatum. Addo nunc, ex hac significatione verbi
dono natum, quod sequiori saeculo pro
veniam concedere multi usurpaverint
perdonare; de quo vide Ducangium. Vocabuli Hispanici
perdon, et
perdonar aliam originem incassum alii quaerunt.
0154D 82.
Opertum substantivi more. Cicero Parad. IV sub fin., Prudentius hymn. 11 Perist. vers. 169. Vide comment. ad hunc locum Prudentii.
84. Matthaeus ait:
Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, etc. Nimirum pectore consilia, et cogitationes versari veteres, praesertim poetae, dicebant. Quare pectus pro cogitatione,
et consilio nonnumquam sumitur. Livius l. I, cap. 59:
Ibi oratio habita, nequaquam ejus pectoris, ingeniique, quod simulatum ad eam diem fuerat.
85.
Retractare praeter alias significationes denotat etiam improbare, reprehendere, reprobare. Gellius l. XIV, c. 3:
Eo facto, scriptoque ejus usque adeo permotum esse Platonem ferunt, ut quodam in libro mentione Cyri regis habita retractandi,
levandique ejus operis gratia,
etc. Videlicet ut Cyropaediam Xenophontis notaret, ac reprehenderet.
Imperat iis hominis mentem dimittere Christus,
Porcorumque sinit gregibus finire furores.
((65)) Jamque hominis stupidum, decusso daemone, pectus
Insperata suae veneratur dona salutis.
Et jam praecipites scopulorum margine porci
In mare dejecti properant disperdere vitas.
At vero e speculis miracula tanta paventes
((70)) Diffugiunt, urbisque ruunt ad tecta subulci,
Et famam accendunt, populosque ad littora cogunt.
169 Insanum vero juvenem postquam resipisse
Credere cernentum populorum turba coacta est,
Orabant pavidi, regionem linqueret illam.
((75)) Inde domum repedat terrarum lumen Iesus.
0154A Ecce revertenti juvenis torpentia membra,
Officium quorum morbus dissolverat acer,
Ante pedes Christi lecto posuere cubantem.
Quem miserans animo verbis compellat Iesus:
((80)) Adsit certa tuae, juvenis, constantia menti,
Nam tibi praeteritus vitae donabitur error.
170 Hoc dictum Scribae mentis, per operta malignae
Carpebant, quod verba Dei virtute ferenda
Protulerat. Christus sed pectora talia cernens,
((85)) Hoc, inquit, verbum Scribarum dicta retractant.
Quod quanto levius fuerit dixisse, sequentis
Et dicti, et facti pariter virtute probabunt,
Et mihi concessum peccata remittere cernent.
0155A
0155B
90. Poelm. pro d. s., Fabr.,
sub tecta reporta.
96. Mss. Reg., Ott., Rom. constanter scribunt
Mattheum.
98. Reg.
gaudet secutus: emenda
gaudetque secutus, quod lex metri postulat.
102. Ald., Had.,
Tum primum. Rom., Reg. cum aliis editis
Ut primum, et glossa in Reg,
postquam. Ott.,
Et primum. Poelm., in textu,
Tum primum, pro d. s.,
Ut primum.
103. Reg.,
In nostris . . . . . surgere seclis. Ott.,
En nostris . . . visere, sed videtur prius fuisse,
Et nostris. Rom.,
In nostris . . . . visere. Editi plerique,
En nostris . . . visere. Poelm., pro d. s.,
Et nostris . . . surgere.
104. Ottob.,
Quae voces: melius,
Quem voces.
105. Rom., Ott., Torn., Bas., Ald., Poelm.,
0155C pro d. s.,
Hunc genuit veniens Davidis origine Joseph. Sic Hadam., Fabr., Poelm. in textu, sed
virgo pro
Joseph. Reg.,
Filius inventus Davidis origine Joseph.
106. Rom.,
patria, et nomine Jesus non bene.
109. Rom.,
Unde: alii
Inde. Rom., Reg., a pr. m., Fabr., Poelm., d. s., Torn.,
cernes, dubitare
0156B
quiesce. Ott., Reg., a sec. m., Daventr.,
cernis: dubitare quiesce. Ald., Bas.,
cernens dubitare quiesce. Pro
desine dubitare recte usurpatur
dubitare quiesce. A. Gellius, l. II, cap. 28:
Statuere, et edicere
quiescebant. Sacer textus habet,
Veni, et vide. Conjiciebam
cernens dubitare quiesces, omisso versu seq., qui inutilis est. Hadamar., Poel., in textu,
cernens noli dubitare.
110. In mss. ita legitur hic versus:
Progrediens vide, nam oculis tueri licebit: in Rom.,
Progrediensque, in Ott. factum
tuere ex
tueri. Editi omnes,
Progrediensque vide, nam oculis spectare licebit. Fortasse totus hic versus glossa est, quae ab aliquo in textum invecta fuerit.
112. Rom., Ott., Reg.,
Vir venit huc justus, cui nescia pectora falsi, subaudito
ait, vel
dixit. In Reg. videtur fuisse
huic, aut
hunc pro
huc. Poelm., in textu, Hadam., Fabr.,
Vir venit hic justus., Poelm., pro d. s., Torn.,
Vere, ait, hic justus. Ald., Bas.,
Vir, ait, hic justus. Reuschius ait, ad. scriptoris divini
0156C verba magis accedere
Vere, ait, hic justus: sed veretur, ne Juvencus scripserit:
Vir venit hic justus. Poelm., pro d. s., Parisina editio apud Reuschium,
nescia fellis, quod haud ineptum est, ut Reuschio videtur. Lectio vulgata verior est ex sacro textu:
In quo dolus non est.
0155C
90.
Stratum proprie est id, quo lectus operitur: sed pro lecto ipso accipi solet.
91.
Fortibus, bene valentibus, robustis: etsi enim
fortis ad animum plerumque referatur, tamen de robore corporis interdum ab optimis scriptoribus usurpatur.
92. Quintilianus, libr. IV, cap. 2:
Nec liceat ire per medium.
95. Caput VI.
Matthaeus ad apostolatum vocatur.
0155D Matth. IX, 9, etc.; Marc. II, 13, etc.; Luc. V, 27, seqq.
99. Caput VII.
Philippus ad apostolatum vocatur: et verba Christi ad Nathanaelem. Joann. I, 43 seqq. Statim post vocationem Petri narrat Joannes vocationem Philippi:
Intuitus autem eum Jesus, dixit: Tu es Simon filius Jona: tu vocaberis Cephas; quod interpretatur Petrus. In crastinum voluit
exire in Galilaeam, et in venit Philippum.
Et dicit ei Jesus: Sequere me, etc. Lamyus hunc ipsum ordinem tenet: etsi enim alii evangelistae narrent, Jesum secessisse in Galilaeam, postquam audierat,
Joannem carceri traditum esse, tamen id ita interpretatur, ut dicat, bis Joannem in carcerem fuisse conjectum, primum a proceribus
synedrii Hierosolymitani, postea procedente tempore ab Herode. Alii, rejecta hac Lamyi opinione, censent, eadem die Christum
et a Judaea in Galilaeam migrasse, et Philippum Apostolum vocasse, et ad nuptias invitatum miraculum illud mutatae in vinum
aquae
0156C fecisse, Juvencus vocationem Petri multo ante narravit; postea plura addidit miracula a Christo patrata: ac tandem vocationem
Matthaei, Philippi et Nathanaelis recenset. Non igitur putabat, miraculum in Cana Galilaeae, quo aquam in vinum convertit,
fuisse primum eorum omnium, quae palam fecit Jesus, sed primum eorum, quae fecit in Cana Galilaeae: nonnulli enim sic interpretantur
Joannem. Plerique tamen intelligunt, revera conversionem aquae in
0156D vinum in Cana Galilaeae fuisse primum omnium miraculorum, quae saltem publice fecit Jesus, ut se a Patre missum ostenderet.
101.
Viam, rationem vitae, aut etiam legem, aut mores: nam in sacris litteris
via has aliasque similes habet significationes.
102.
Concurrit Nathanaeli, convenit Nathanaelem. Terentius, Eunuch. II, 2, 25:
Concurrunt laeti mihi, obviam cupedinarii.
105. Philippus dixit Nathanaeli:
Invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth. Putabat tunc Philippus, Jesum a Josepho genitum. Hoc certe Juvencus Philippo tribuit.
107.
Miror si Ciceronianum est.
111.
Tendere pro iter facere, pergere, venire. Saepe tamen hoc sensu accusativum aliquem habet, quem hic facile supplebis:
illum ubi tendentem ad se. e longinquo, etc.
Quapropter juvenis, firmato corporis usu,
((90)) Surge vigens, stratumque tuum sub tecta referto.
Surrexit, lectumque humeris jam fortibus aptat,
171 Per mediumque vigens populi mirantis abibat.
Tunc timor, et laudes Domini per pectora plebis
Concelebrata, simul miracula laeta frequentant.
((95)) Progrediens tunc inde ad vectigalia, vidit
Consessu in medio Matthaeum: protinus illi
Discipulis haerere jubet; nihil ille recusans
Imperio Christi paret, gaudetque secutus.
Inde iter ingrediens, simili sermone Philippum
((100)) Hortatur, comitemque suis ascivit amicis.
Ille ubit cognovit Christi viresque, viamque,
0156A Ut primum justo concurrit Nathanaeli,
172 En nostris, inquit, concessum est visere seclis,
Quem voces veterum, et sancti cecinere prophetae.
((105)) Hunc genuit veniens Davidis origine Ioseph.
Nazara cui felix patria est, et nomen Iesus.
Ille refert: Genuit quidquam si Nazara, miror,
Quod dignum tantis umquam virtutibus esset.
Inde Philippus ait: Cernes, dubitare quiesce:
((110)) Progrediensque vide; nam oculis spectare licebit.
Illum ubi tendentem longe respexit Iesus:
Vir venit huc justus, cui pectora nescia falsi,
0157A
0157B
113. Reg., Torn.,
servant, quod videtur fuisse in Ott., ubi nunc apparet
servans cum Rom. et editis. Reg.,
sine fraude nocendi. Ott., Rom.,
sine fraude maligna. Poelm. pro d. s.,
maligni, vel
veneni. Editi plerique
maligna. Reuschius edidit
maligni cum Badio, qui diabolum innui existimat: sed lectionem Parisinae
veneni non inconvenientem esse dicit.
115. Rom.,
Cui Deus: lege
Cui Dominus.
116. Reg., Ott.,
diffusa, et glossa in Reg.,
expansa. Rom. cum editis
diffusae, quod retineri potest.
121. Reg., Rom., Ald., Torn., Bas.,
Tu populis. Ott., cum aliis,
Tu populi.
125. In Ott. ex
Cernitis recte factum
Cernetis.
126. Ottob. scribit
celeris: clarius est
celeres, nempe ministros.
129. Torn., Bas., Ald., Fabr.
mitis. Mss. cum Had., Poelm.,
clari: quo epitheto usus etiam est Juvencus l. III, vers. 3.
130. Rom., Ottob.,
Nato cum pariter. Reg.,
Nato compariter, et glossa,
nato—cum. Editi,
Cum nato pariter,
0157C sed in Ald. et Dav. mendose
concelebrabant.
0158B Versus hic si ita edatur
Cum nato pariter convivia concelebrabat est fistularis: ita enim vocatur versus, in quo syllabarum numerus cum singulis verbis crescit; qualis est apud Prudentium.
Apoth. vers 86:
Nec capit humanis angoribus excruciari. Existimo, Juvencum scripsisse
Nato cum pariter, ut postponatur
cum, quia scilicet Cicero in Orat. cap. 45, et Quintilianus libr. VIII, cap. 3, plaudentibus grammaticis, vetant, jungi
cum vocibus ab
n incipientibus, vel quia obscoenius concurrerent litterae, ut ait Cicero, vel potius quia, ut ait Quintilianus, littera
m labris coeuntibus exprimi debet, adeoque nos intersistere cogit, si sequatur littera
n, quae labris apertis profertur, aut in naturam hujus litterae
n corrumpitur. Observatum tamen est, a Cicerone cap. 9. Pro domo sua dictum:
Cum nominibus. Alia exempla ex eodem Cicerone indicat Tursellinus Partic. cap. 40, num. 11. Pro domo sua ad Pontif.,
Cum neque servus; Verr. ult.,
Cum nihil; 3 leg.,
Cum nullo magistratu. Plura ex aliis facile esset proferre.
0157C
116. Libr. III, vers. 655:
Tendentem diffusa umbracula ficum. Macrobius, libr. VI Saturn. cap. 4:
Visne, ea, quae restant, in illis alnorum umbraculis prosequamur? quae verba ex Cicerone protulit, ut ostendat, non primum fuisse Virgilium, qui hoc vocabulo usus fuerit. Allegat etiam Varronem.
118.
Spiritus auctor, spiritus divinus qui in me est. Vocationem Nathanaelis eisdem verbis Juvencus exponit, ac vocationem Philippi vers 100 h.
l.:
Comitemque suis ascivit amicis. Joannes solum id refert:
Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te. Fortasse Juvencus in ea erat opinione, hunc Nathanaelem distinctum non esse a Bartholomaeo apostolo, cujus vocatio nullo
alio Evangelii loco descripta est, cum aliorum omnium apostolorum vocatio distincte referatur. Ita quidem sentiunt Rupertus,
Abulensis, Jansenius, Cornelius a Lapide, et alii: quorum tamen sententiam Maldonatus cum S. Augustino rejicit.
0157D 120.
Gentis: antonomastice pro gente Israelitica:
Tu es filius Dei, tu es rex Israel. Vide Dilherr. Farrag. rit. sacror., et saecul. l. II cap. 6, et Dictionar. sacr. Script. Caroli Hure, verb.
gens.
122.
Facilis virtus: facile prodigium, facile, sive non arduum miraculum.
Virtus pro miraculo saepe in sacris litteris, et ab ecclesiasticis scriptoribus usurpatur. Consule not. ad Dracont. l. III vers.
211. Omeisius explicabat: Virtus mea ubique praesens, qua te sub ficu vidi, facile tibi persuasit, ut crederes.
123. Joannes ita:
Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis. Majus his videbis. Ambrosius libr. I de Cain cap. 8:
Priusquam stares sub arbore fici, etc. Fuit quidem Nathanael sub ficu, stans vero, an recubans,
0158C non liquet.
125.
Se scindere coelum. Virgilius I Aen. vers. 594:
Scindit se nubes, et in aethera purgat apertum.
127. Joannis verba sunt:
Videbitis coelum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis. Notanda Juvenci interpretatio: Angeli in coelum ascendent, et inde descendentes deferent coronam Filio hominis. Ita enim
explicat verba
supra filium hominis. Quo tempore id acciderit, incertum. Nonnulli putant, sermonem esse de ascensione Domini, et per angelos ascendentes, et descendentes
significari ministerium angelorum Christo famulantium, ut Jacob videbat in scala angelos ascendentes et descendentes, videlicet
ministrantes Deo.
Ascendere et descendere, cum de angelis dicitur, significat ministerium ordinarium angelorum, ut
ingredi, et egredi ministerium ordinarium hominum, quae phrasis frequens est in sacra pagina. Alii Joannis hunc locum ad diem judicii extremi
referunt, cum Christus
0158D cum angelis sibi ministrantibus venturus est, ut mundum judicet. Jansenius cum aliis existimat, hanc visionem Christo quidem
in terris obtigisse, sed ab Evangelistis silentio fuisse praetermissam. Theophylactus ad h. l.:
Porro haec in cruce, et ascensione evenerunt. Nam et ante tempus
passionis angelus de coelo confortavit eum, et in sepulcro visi sunt angeli, et in assumptione, sicut Lucas prodit.
128. Caput VIII.
Jesus cum discipulis vocatus ad nuptias, aquam in vinum convertit. Joann. II, 1, etc. Non adverterem,
festa adjectivum esse, et
connubia substantivum, nisi Omeisius contra docuisset,
connubia adjectivum esse, hoc est,
connubialia: quod minime mihi probatur.
173 Virtutem puram servans, sine fraude maligna.
Ille sub haec: Ubinam, vel quo me tempore nosti?
((115)) Cui Dominus dicta haec divino pectore promit:
Cum te diffusae tegerent umbracula ficus,
Ante etiam quam te vocitarent verba Philippi,
Vidit, et elegit comitem te spiritus auctor.
Talibus attoniti sequitur vox Nathanaelis:
((120)) Progenies veneranda Dei, rex inclyte gentis,
Tu populi, terraeque salus, vitaeque magister.
0158A Christus ad haec: Facilis suasit tibi credere virtus,
Arborea quod te vidi recubare sub umbra.
174 Sed majora dehinc rerum miracula restant.
((125)) Cernetis, pariter totum se scindere coelum,
Atque Dei celeres aethram penetrare ministros,
Inde hominis nato claram deferre coronam.
Interea thalamis connubia festa parabant
In regione Canan, ubi clari mater Iesu
((130)) Nato cum pariter convivia concelebrabat.
0159A
0159B
131. Deest hic versus in Reg., sed in fine paginae suppletur.
135. Alii,
Olli respondet; alii,
Olli respondit; alii,
Illi respondit, vel
respondet.
141. Mss. cum editis,
aperirent illia metris, et in Reg. glossa,
ilia—cavitatem sui quasi ventris.—metris—metretis, vel mensuris. Fabricius edidit
aperirent ora
metretis, sed, ut opinor, ex conjectura, non ex fide codicum. Sic Arator, libr. II, v. 892:
Sic etenim ternas capiunt sex vasa metretas. Reuschius legit
ilia metretis, ut
ilia sit disyllabum per synaeresin, nisi hic pro spondaeo anapaestum agnoscere velimus. Ponitur
ilia pro cavitate, seu ventre, quia hujusmodi vasis plura nomina ex humanis membris translata assignantur, ut v. 144:
lapidum labiis.
144. Reg., Ott.,
Completis labiis lapidum cum
0160B Poelm., pro d. s., et Rom., ubi error est
labis pro
labiis. Alii,
Completis lapidum labiis.
145. Reg.,
undis, aurasque ad summa. Forte ita intelligendum est:
Spuma volutat (subintellecto
se)
per oras commixtas undis, et per auras. Verum quamvis in participio praesenti
volvens saepe
se subaudiatur, tamen in aliis temporibus verbi
volvo, aut
voluto non facile id admiserim.
146. Fabr.,
magistro: reliqui
ministro: quod praeferendum est; praecedit enim
summo.
149. Rom.,
Aggestas. Alii,
Egestas.
150. Mss. et plerique editi,
quod. Poelm.,
quid, minus bene.
154. Reg.,
Inde ubi aderant Judaeis. Ott.,
Inde ubi aderant, et supra inter
ubi et
aderant insertum
Judaeis, quod rectum est.
0159B
132.
Per talia dicta: talibus dictis, sic enim
0159C usitatius dicitur. Sedulius, l. V vers. 217:
Alter adorato per verba precantia Christo.
133.
Laetitiae liquorem: vinum cur ita dicatur, vide not. ad Dracont. l. I, v. 172:
Munera laetitiae, etc.
134.
Bonis mensis: amicis mensis, lautis, laetis. Plautus, Menaechm. II, 2, dixit
bonum prandium.
136. Joannes, loc. cit.:
Quid mihi, et tibi est, mulier?
Nondum venit hora mea. Augustinus, libr. de ver. Relig. tom. I, col. 757:
Recede a me, mulier? mihi, et tibi quid est? Nondum venit hora mea. Juvencus explicat:
Festinas, genitrix, etc. Cur autem non retinuit
mulier? Potuit enim dicere
Festinas, mulier. Fortasse innuere voluit interpretationem Theophylacti:
Dicit enim, Si non adest vinum, oportet illos ipsos, quibus deest, accedere, et rogare, et non te matrem.
Nam quando hortantur domestici, scandalum fit videntibus: quando autem hi rogant, qui opus habent, suspicione res caret.
138.
Laetata: etsi enim responsio filii reprehensionis quadam formula concepta esset, ut plerique
0159D interpretes docent, tamen intellexit Deipara, suis precibus filium fuisse permotum, ut vinum procuraret. Maldonatus versum
hunc Juvenci hoc sensu accipit.
Laetatam enim dicit Christi responso, quia cognovit, eum velle facere miraculum. Ex quo colligit, Matrem a Christo non fuisse reprehensam.
140.
Praepulchra, ut vers. 463 libr. I,
Saxis cavatis: hydriae, sive vasa aquaria fieri solebant e lapidibus excavatis, ut cernere adhuc licet in multis, quae exstant. Confer Observationes
Angeli M. Bandinii in antiquam tabulam eburneam, in qua hoc Christi miraculum exhibetur. Juvencus Evangelii verba expressit:
Erant autem illic lapideae hydriae sex. Ad hanc regulam judicandum est de vasis, quae inter cimelia sacra in nonnullis ecclesiis ostenduntur, tamquam ea fuerint,
quae in Cana Galilaeae miraculo inservierunt. In picturis et monumentis antiquis hoc miraculum saepe reperitur expressum,
ut cernere licet in opere:
Sculture e pitture sagre estratte
0160B
dai Cimiteri di Roma 1737.
0160C 141. De sex hydriarum capacitate scripsit Matthaeus Hostus. Joannes Tabingius, De hydriis in Cana Galilaee in Novo Thes.
Theol. Phil.
142.
Fontis gremio, quasi sinu. Confer not. ad l. I, v. 212, et Gifanii indicem in Lucret., verbo
gremium terrae.
143. Ex Virgilio, l. I Aeneid. v. 728,
Crateras magnos statuunt, et vina coronant, hoc est, usque ad marginem implent. Alia est interpretatio, Serto, aut corona cingunt pocula. Juvencus priori adhaesit. Lucretius,
l. III v. 925:
Hoc etiam faciunt, ubi discubuere, tenentque—Pocula saepe homines, et inumbrant ora coronis, secundam potius rationem coronandi respicit.
145.
Commixtas undis auras: physica haec est ratio, cur spuma fiat, quia aurae undis commiscentur, Descriptione ergo utitur, ut spumam indicet.
146.
Summo ministro: architriclino, ut ait Joannes. Nonnulli intelligunt, esse eum, qui curator, seu magister erat convivii, et cibos ac vina
praegustabat.
0160D Pignorius, de Servis pag. 54, docet, plures fuisse servos tricliniares, quorum aliqui aquam in manus infundebant, aliqui
fercula inferebant,
infertores appellati, etc. Servus triclinio praefectus in veteri epigrammate nominatur
tricliniarcha. Hic ergo a Juvenco dicitur
summus minister. Alius erat rex convivii.
150.
Pulchra vina: bona. Accipitur enim aliquando
pulchrum pro bono in quocumque genere. Horatius, libr. I epist. 15, v. 41:
Cum sit obeso—Nil melius turdo, nil vulva pulchrius ampla. Cato, De Re rust. cap. 104:
Acetum acerrimum et pulcherrimum erit. Infra, v. 305:
pulchri cibi, et v. 317:
pulcher labor.
151.
Per mensas: hoc ipsum dixit
mensatim, l. III, v. 214. Frequens haec est adverbii circumlocutio tam apud Graecos, quam apud Latinos.
154. Caput IX.
Jesus ementes et vendentes ejecit de templo. Joannis II, 13, etc.; Matth. XXI, 12;
0161C Marc. XI, 15; Luc. XIX, 45. Juvencus pergit narrationem contexere ex Joanne, qui post nuptias in Cana celebratas Jesum in
urbem Capharnaum cum matre et discipulis suis descendisse refert.
Et ibi, ait,
manserunt non multis diebus. Et prope erat pascha Judaeorum, et ascendit Jesus Hierosolymam, etc. Nonnulli ea verba,
Et prope erat pascha ita interpretantur, ut sensus sit,
Et quando prope fuit pascha. Alii aiunt, evangelistas saepe res dissitas continua narratione conjungere, cum de tempore, quod intercessit, mentionem non
facere decreverunt. Sic opinatur Lamyus, qui inter nuptias Cana, et adventum hunc Christi in urbem Hierusalem multum temporis,
ac plura gesta Christi intercessisse statuit. Theophylactus duo facta distinguit, alterum quod narrat Joannes in initio signorum,
alterum quod Matthaeus commemorat prope tempus passionis. Ita etiam existimat Toletus ad cap. II Joannis.
175 Vina sed interea convivis deficiebant.
Tunc mater Christum per talia dicta precatur:
Cernis, laetitiae jam defecisse liquorem?
Adsint, nate, bonis ex te data munera mensis.
((135)) Olli respondit terrarum gloria Christus:
Festinas, genitrix; nondum me talia cogit
0159B Ad victus hominum tempus concedere dona.
Mensarum tunc inde vocat laetata ministros
Mater, et imperiis nati parere jubebat.
((140)) Sex illic fuerant saxis praepulchra cavatis
176 Vascula, quae ternis aperirent ilia metris.
Haec jubet e fontis gremio complere ministros.
0160A Praeceptis parent juvenes, undasque coronant,
Completis labiis lapidum: tum spuma per oras
((145)) Commixtas undis auras ad summa volutat.
Hinc jubet, ut summo tradant gustanda ministro.
177 Ille ubi percepit venerandi dona saporis.
Nescius, in vini gratum transisse liquorem
Egestas nuper puris de fontibus undas,
((150))
0160B Increpat ignarum sponsum, quod pulchra reservans,
Deteriora prius per mensas vina dedisset.
His signis digne credentum discipulorum
Perpetuam stabili firmavit robore mentem.
Inde ubi Judaeis aderant solemnia paschae,
((155))
0161A
0161A
155. Reg., Ott.,
deflexit: in Ott., supra,
direxit, cum Rom et editis. Reg., Ott. cum aliis,
temploque. Rom. cum reliquis,
templumque. Utrolibet modo
0161B recte dicitur.
158. Reg., Ott.,
Pars inhians nummis artem numerare vacabat. Cohaeret Rom., ubi est
arte pro
artem. In Reg., glossa est
artem—pretii, vel quaestus conquirendi. Editi omnes:
Pars inhians nummis mensas oneraverat aere. Reuschius vulgatam hanc scripturam edidit, sed non dissimulat, priorem, quam, ut opinor, in mss. invenit, doctiorem videri.
Intelligit,
artem per metalepsin denotare pecuniam, dolo et fraude partam. Vide, num liceat rescribere
arti numerare, scilicet vacabat arti numerandi.
160. Rom., Torn.,
proturbat: alii,
perturbat. Illud magis placet.
161. Rom., Ott.,
Ac pro
Et. Ott.,
menses, correctum per
mensas. Reg.,
aeres correctum per
aeris. Reg., Ott., Fabr.,
profundit. Rom., Had., Poelm.,
profudit. Ald., Torn., Bas.,
aerisque profudit. A Lucilio quidem et aliis prima in
profudit corripitur, sed producitur a Catullo aliisque multis. Melius ergo est
Et mensas vertens aeris profundit acervos.
0162A 162. Ott.,
Tum super increpitans.
163. In Ott.,
colatur, factum ex
colantur. Rom., unice,
colatur. Scilicet,
Ut meus hic Genitor, non
0162B
sordida lucra, colatur. Plerique
colantur.
164. Bas., Ald.,
Nunc poscens: lege
Tunc.
166. Reg.,
tunc Christus tempora miscet, et glossa in
obscuris—temporibus.
168. Poelm. distinguit
templum—Hoc, ego restituam. Aldus et alii,
templum:—Hoc ego restituam. Distinctionem Poelmanni praefert Koenigius, qui putat Christum id dixisse digitis corpus suum monstrando. Joannes ait:
Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.
169. Mss., Poelm., in textu, et alii editi,
rutilam terris infundere lucem. Aldus, cum caeteris,
rutilum terris infundere lumen. Sed v. prox. jam praecessit
lumina.
170. Westhemerus, in textu, et Poel., pro d. s.,
Hoc inter. Communis scriptura, ut supra, v. 39:
Illi inter sese, quam habet Westh. ad marg.
171. Ald., Westh., in textu, Bas.,
Illud aiunt. Westh., ad marg., cum plerisque,
Hoc aiunt, quod lex metri exigit. Rom.,
Haec aiunt: Vix sex, etc.
0161C
156.
Locantem, collocantem, vel addicentem iis, qui pretio dato emerent.
0161D 157.
Corpora juvencum: hoc est, corpora juvencorum. Idem autem est corpora magna juvencorum, ac juvenci magnis corporibus. Sic
corpora
germana septem pro septem Germani h. l. vers. 731. Virgilius, libr. II Aeneid. v. 18:
Huc delecta virum sortiti corpora. Sic
corpus Turni apud eumdem Virgilium, l. VII, v. 650,
corpus Divum apud Lucretium, v. 1014 l. I. Interdum
corpora pro animalibus simpliciter ponuntur. Graeci etiam dicunt
corpus fluvii, corpus venti.
159.
Verbera flagri: hendiadys, ut vulgo vocant, unum per duo.
161. Joannes, loc. cit.:
Et nummulariorum effudit aes, et mensas subvertit. Nummularii, sive trapezitae, sic dicti a mensis, acervos pecuniae minutae, sive
0162C aeris, in mensis habebant, quibus quaestum facerent pecuniis permutandis.
162.
Superincrepitans, formatum ex analogia cum aliis similibus verbis,
superincumbo, superingero, superimpono. Ii, qui a sacris removebantur,
profani vocari solebant:
Procul, o procul este profani. Virgilius VI, 258.
164. Caput X.
Judaei a Jesu signum petunt. Joan. II, 18 seq.; Matth. XXVI, 61; XXVII, 40; Marc. XIV, 58; XV, 29.
Plebes pro
plebs, ut saepe alias.
165.
In talia facta levaret: excitaret. Reuschius interpretatur
talibus factis. Vide not. ad v. 223 h. l. Malim, Excitaret ad exsequenda facta, quae Jesus praescribebat.
167.
Venerabile templum. Badius advertit, in Evangelio templum non dici venerabile, ne de se Christus arroganter, aut de templo jactanter loqui videatur.
168.
Tertia lumina solis pro tertia die, vel sole tertio die resurgente. Lucretius, l. VI vers. 1195:
Octavoque
0162D
fere candenti lumine solis,—Aut etiam nona reddebat lampade vitam.
169. Videtur astruere, Christum e mortuis surrexisse sub solis, aut saltem sub aurorae ortum. Tenebrae quidem erant, cum resurrexit,
ut ex sacris litteris constat. Id autem tunc ipsum accidisse, cum lucifer splendescere coeperat, inter tenebras scilicet,
et lucem, probabilis est opinio, quam confirmavi in not. ad Dracont. vers. 542 lib. II.
170.
Murmure caeco, quod audiri non poterat, ut interpretatur Schoettgenius, vel inconsulto.
171.
Quadraginta: postremam esse communem certis exemplis probatur. Badius licenter a Juvenco corripi, nulla ratione ductus, affirmavit.
172. Quaeri potest, de quo veteri regno Juvencus
0163C loquatur. Joannes tantum ait:
Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud? Existimo, Juvencum haec verba intellexisse de templo, quod Zorobabel sub Cyro inchoavit, et sexto anno Darii post annos sex
et quadraginta absolvit: ea scilicet ratione, quam exponit Sigonius, de Republ. Hebraeor. l. II cap. 5.
Judaei cum redarguere Christum vellent, et scirent, templum primum a Salomone conditum spatio septem annorum, secundum a Zorobabele
quadraginta sex, tertium ab Herode unius anni, et paulo amplius, neque primum, neque tertium nominarunt, ut ea, quae parum
causae suae faverent, sed secundum: multo enim longius absunt tres dies a quadraginta sex annis, quam ab uno.
Nonnulli putant, Herodem templum vetus amplificasse, non autem novum condidisse, vetere destructo, ut narrat Josephus. Alii,
ne Josephum in re tam insigni mendacii arguant, ac Judaeos tam ineptos fingant, ut de templi Zorobabelis aedificatione locuti
fuerint, cum sermo esset de templo tunc praesenti, contendunt
0163D probare, ab anno quo Herodes coepit templum reficere, usque ad annum quo Christo haec Judaei objiciebant, quadraginta sex
annos effluxisse: quo toto tempore semper aliquid templo additum fuit, neque perfectum illud est, nisi sub Agrippa juniore.
Haec autem opinio verbis Juvenci parum congruit: non enim tunc dixisset,
Veteris regni molimine.
Ad Solymos direxit iter, temploque subibat.
Repperit hic populum venalia multa locantem:
Pars vendebat oves, pars corpora magna juvencum,
178 Pars inhians nummis artem numerare vacabat.
Restibus hic Christus connectit verbera flagri,
((160)) Et tales populos sancta proturbat ab aede,
Et mensas vertens, aeris profundit acervos,
Et superincrepitans: Procul haec auferte, profani,
0162A Ut meus hic Genitor, non sordida lucra, colatur.
Tunc poscens signum plebes Judaea fremebat,
((165)) Quo fidens animos in talia facta levaret.
Ventura obscuris tunc Christus talia miscet:
Solvite pollutis manibus venerabile templum
179 Hoc: ego restituam cum tertia lumina solis
Incipient rutilam terris infundere lucem.
((170)) Illi inter sese tractantes murmure caeco,
Hoc, aiunt, vix sex et quadraginta per annos
Constructum veteris regni molimine templum
0163A
0163B
173. Reg., Ott., Rom., Ald., Daventr., Westh., in textu,
Tu poteris tribus in spatiis renovare dierum? Hadam., Poelm., in textu, et alii:
Tu poterisne trium spatio renovare dierum? Reuschius hanc constructionem sine praepositione
in usitatiorem esse animadvertit, sed priorem scripturam edidit.
174. In Reg. et Ott. prius erat
verbo, postea factum
verbum.
176. Ott.,
sed tanta videntes.
177. Reg., Ott., Ald., scribunt
coepere, at
cepere verum est.
178. Ott.:
Nocte sed obscura, sed forte fuit
sub pro
sed, et sensus potius postulat
sub.
180. Rom.
prostratur: corrige
profatur.
181. Ott., Reg., Rom., Ald.,
te, Sancte, voluntas. Hadam. et alii editi,
te sancta voluntas. In Daventr.,
te, Sancte, et manu glossatoris factum
te sancta. Ald., Bas., Torn.,
quin; alii,
quod, male, ut ait Reuschius.
Concessit dicitur pro
concesserit archaismo notissimo. Neque poetis inusitatum indicativum pro
0164B conjunctivo ponere. Confer Vossium, III de Analog. c. 15, et Freinshemium, ad Phaedrum, l. I fab. 14.
183. In Reg et Ott. videtur fuisse, a pr. m.,
tribuat.
184. Ald.,
diu: corrige
Dei.
185. Mss. Reg., Ott., Rom.,
iteris: editi
callis.
192. Fabr., Poelm., pro d. s.,
correpet. Mss. et plerique editi,
correptet: Reg. scribit
correptaet, Torn.
correpiet, ut videtur.
193. Reg.,
vitamque resolvat, supra glossa, vel diversa lectio,
resumat. Rom., mendose,
vitaque resumat. Reuschius testatur plures editiones legere
vitamque revolvat, quod ad Parcarum fabulam alludere videtur. Tuetur vero
vitamque resumat, quia scriptores sacri crebrius
vitam sumere, et
vitam ponere dixerunt, ut Prudentius, hymn. 5 Perist. circa fin.; Sedulius, libr. IV initio; Juvencus saepe.
0163D
177.
Sanctum, Christum: sic enim Christum vocare solet Juvencus.
178. Caput XI.
Jesus Nicodemum alloquitur de baptismate et aliis multis. Joann. III, 1 seqq.
179.
Unus primorum procerum Judaei nominis. Ut
Latinum nomen de Latinis, sive gente Latina, sic
0164C
Judaeum nomen de gente Judaea usurpatur.
Unus pro
aliquis, quidam.
182.
Surgere pro oriri, nasci, existere obvium est. Concessit Dei voluntas, te, tamquam lucem, surgere humanis rebus. Io. Vorstius, de
Lat. merito suspecta c. 20 p. 180, 181:
Latini, inquit,
non dicunt, Surrexit malus logicus, sed Exstitit, exortus est malus logicus. Sed Juvencus, ut a nobis exponitur, reprehensione hac vacat.
183. Joannes, loc. cit.:
Nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.
Miracula tantis signis videtur esse hendiadys.
Tribuit hic est
facit, praestat, distribuit, impendit, exhibet. Infra, vers. 641:
Et potiora dehinc tribuet miracula rerum.
187.
Reddita rursus, pleonasmus frequens, de quo in not. ad Dracont. l. I vers. 111.
189.
Stupefactus corda: Graecismus Juvenco familiaris.
192.
Correpo est irrepo, occulte intro:
correpto
0164D eadem significatione, quod a Forcellino rejectum est ad barbara. Ut a
repo formatur
repto, sic
correpto a
correpo: sed
repto bonorum scriptorum auctoritate se tuetur, et eleganter adhibetur, cum de infantibus, sed jam natis, est sermo, Juvencus fortasse
huc respexit.
In alvum, in uterum. Cicero, l. I de Divin. c. 20:
Cum praegnans hunc ipsum Dionysium alvo contineret. Adde Plantum, et alios, qui
alvum pro muliebri utero accipiunt.
194. Phrasis est ecclesiastica
De fonte renasci, pro aquis lustralibus ablui. Baptisterii nomen maxime notum in ecclesia est
fons baptismalis. Vide dissertat. Antonii M. Lupi de sacris baptisteriis.
180 Tu poteris tribus in spatiis renovare dierum?
Hoc verbum quondam post tempora debita digni
((175)) Cognovere viri, proprio de corpore Christum
Delubrum dixisse Dei: sed signa videntes
Tunc multi cepere fidem, Sanctumque secuti.
Nocte sub obscura celso sublatus honore
Primorum procerum Judaei nominis unus
((180)) Venit, et ad Christum summissa voce profatur:
Haud dubium est, quin larga Dei te, Sancte, voluntas
Humanis lucem concessit surgere rebus,
0164A Nec quisquam tantis tribuit miracula signis,
181 Ni comitata Dei jubeat splendescere virtus.
((185)) Christus ad haec: Iteris justi si culmina quaeris,
Nullus ad excelsum poterit conscendere regnum,
Reddita ni penetret nascendi exordia rursus,
Atque novam capiat divino munere vitam.
Ille autem tantis stupefactus corda loquelis,
((190)) Hoc, inquit, nostrae non est comprehendere mentis.
Quis poterit coeptae revocare exordia vitae?
An rursus senior matris correptet in alvum,
Ut novus in lucem veniat, vitamque resumat?
Ille sub haec: Liquido si quis de fonte renatus,
((195))
0165A
0165B
196. Bas., Ald.,
conscendit. Ott.,
conscenderet, vel
conscendere.
197. Plerique
natum est. Poelm., pro d.
s., natum, sine
est.
199. Rom.,
cui patent: lege,
parent, ad regulas metri. Ott.,
mundi, cum reliquis, sed pro d. s., vel glossa,
rerum: quam lectionem apud alios etiam invenit Koenigius, qui eam non improbat.
200. Poelm., pro d. s.,
Hic, cum vult, quocumque volat. Eamdem significationem habere potest.
Hic, ubi vult, quocumque volat.
201. Ald. Bas.,
quae sunt exordia: plerique
quae sint.
202. Reg.,
ejus concurrentia, sed non satis clarum est, an
ejus, an
ei sit scriptum.
204. Ottob., Rom. Ald.,
reviviscere. Reg.
revisvescere, ex quo factum
revisviscere, et glossa
renasci. Verum cum metro non stat
revisviscere, aut
revivescere, immo nec
reviviscere, nisi contra suam naturam secunda corripiatur. Hinc est, quod Hadam.
0165C et plerique editi habent
revigescere. Omeisius id volebat, quamvis apud antiquiorem Juvenco scriptorem eam vocem non legisset: sed Nonius, cap. 9, n. 12, apud
Ciceronem, l. I Tuscul. cap. 16, legebat
reviguit, pro quo alii habent
sic viguit. Reuschio ex conjectura magis placebat
revirescere, quod certe verbum et metro congruit, et a multis usurpatur pro
renasci, renovari, reviviscere.
205. Rom.,
possim: lege
possum.
206. In Reg., hic et sequens versus manu glossatoris videntur additi.
209. Bas., Westhem. in textu, Ald.,
Demerges.
0166B Westh. ad marg. cum mss. et aliis editis,
Demergis, in Ald.
miserandae, et in Rom.
miseram de emenda per
miserande.
210. Reg., Ott., obtunso Rom. cum editis,
obtuso. Apud alios pariter scriptores nonnulli ex mss. legunt
obtunso: sed plerique
obtuso.
212. Rom.
Quod si coelestes vires descendere sermo. Non male esset
quod: sed in aliis melius est
coelestis, et
conscendere. Reuschio non displicet
coelestes hoc sensu: si sermo meus ad virtutes coelestes enarrandas ascenderit. Textus sacer:
Quomodo, si dixero vobis coelestia, credetis?
215. Ott., Torn:,
Accipe: legendum
Accipite, ut versus constet. Omeisius, Koenigius, et Reuschius hiatum admittunt
Accipe ergo, cujus apud solum Virgilium 43 exempla Nic. Erythraeus observavit. Sed cum praecedat
Quis vestrum, sensus ipse exigere videtur
Accipite.
217. Ott., Reg.,
Nisi solus: correctum utrobique per
Ni solus. Ald.,
coeli qui missus venit: plerique,
0166C
coeli venit qui missus.
219. Plerique editi,
Ut serpens olim vastae regionis in oris: ubi est bendiadys, sive una res per duo nomina
regionis et
oris. Poelm., pro d. s.,
Ut serpens in desertis regionibus olim. Torn., Ott., Reg., Rom., venusto versu spondaico.
Ut serpens olim regionibus in desertis: sed Rom., mendose,
inque pro
in.
220. In editis fere omnibus,
Moseis. Poelm., pro d. s.,
Moysi, ut
Ulysses, Ulyssi, vel
Ulyssis, Reg., Ott.,
Mosei, in Ott., supra, factum est
Moysei. Dracontius bis usus est
Moseo in casu daudi et auferendi, scilicet libr. II, v. 162, et in eleg. vers 17.
0165C
195.
Rudibus, novis, recentibus. Confer comment. ad Psych. Prudentii vers. 219.
199. Joann. III, 6:
Quod natum est ex carne, caro est, et quod natum est ex spiritu, spiritus est. In codice Vercellensi additur,
Quod natum est de spiritu, spiritus est, quia Deus spiritus est, et ex Deo natus est.
0165D Sic legerat Juvencus, et Hilarius l. VII de Trinit., et codex Corbeiensis. Vide Ivonem, epist. I, et Iricium, in praefat.
et not. ad codicem Vercellensem. Eamdem lectionem tuetur Ambrosius, l. II de Spiritu sancto c. 7, et l. III, c. 10:
Ipse Dominus dixit in Evangelio: Quoniam Deus spiritus est. Quem locum ita expresse, Ariani, testificamini esse de Spiritu,
ut eum de vestris codicibus auferatis: atque utinam de vestris, et non etiam de Ecclesiae codicibus tolleretis . . . Et fortasse
hoc etiam in Oriente fecistis.
200. Sacer textus:
Spiritus, ubi vult, spirat, et vocem ejus audis, etc. Tribuitur vox spiritui, quia vox pro quovis sono accipitur. Virgilius, III Aeneid.
0166C vers. 669, conjunxit:
Ad sonitum vocis.
203.
Quisque, quicumque, ut alibi dictum.
205.
Cernere, intelligere.
Cerno pro
videre saepe ad animum transfertur. Cicero, lib. III de Orat. cap. 31:
Neque tanta tamen (est) in rebus obscuritas, ut eas non penitus acri vir ingenio cernat, si modo aspexerit. Interdum
0166D additur
animo cernere.
207. Libr. I vers 242:
Israelitarum cumulatae gloria plebis.
208.
Raptam, abreptam, excaecatam Omeisius suspicatur Juvencum respexisse ad originem animae cum allusione ad fabulam Promethei.
215.
Novis rebus, hoc est, de novis rebus.
De enim aliquando abundat, aliquando subauditur. Vel intellige potius: Accipite, quae subsit sententia rebus novis hactenus
dictis.
220.
Summo sublatus honore: hemistichium repetitum ex vers. 178.
Et flatu sancto, rudibus consistere membris
Coeperit, aetheream liber conscendet in aulam.
Terrenum corpus terreno corpore natum est.
Spiritus haud aliter similem generat sibi flatum,
182 Spiritus hic Deus est, cui parent omnia mundi.
((200)) Hic, ubi vult, quocumque volat, vocemque per auras
Jactat, sed nescis, quae sint exordia vocis,
Quamque petant ejus currentia flamina partem.
Quisque igitur justae repetit primordia vitae,
Hunc similem sancti flatus revigescere certum est.
((205)) Et Judaeus ad haec: Nihil horum cernere possum.
Talia tum Christus: Solymorum magne magister,
183 Israelitarum sublimis gloria gentis,
0166A Tune etiam mentem vitae de lumine raptam
Demergis praeceps furvis miserande tenebris,
((210)) Nec potes obtuso comprendere talia sensu?
Ecce fides nulla est, tantum terrestria dixi.
Quid, si coelestis vires conscendere sermo
Coeperit, et superas rerum comprendere formas?
Quis vestrum duram poterit mihi pandere mentem?
((215)) Accipite ergo, novis quae sit sententia rebus.
Sidereum nullus poterit conscendere coelum,
Ni solus, coeli venit qui missus ab aula,
Idem hominis natus, coeli qui in sede moratur.
Ut serpens olim regionibus in desertis
((220)) 184 Mosei manibus summo sublatus honore est,
0167A
0167B
222. Ott.,
penetrabilibus: ita fuit etiam in Reg., sed recte postea correctum per
penetralibus.
223. Reg., Torn., Bas., Ald., Rom.,
statuet: Ott., cum aliis editis,
statuit: quod magis congruit textui evangelico:
Ut omnis, qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Cyprianus tamen, libr. II Testim.:
Ut omnis qui crediderit in Filium, habeat vitam aeternam.
224. Ald., Poelm., pro d. s.,
Conculcet: alii,
Proculcet., Rom., depravate,
Propulcher. Reg.,
lethum trans, et scribit
laetum.
225. Ald.,
capiet: retine
capiat.
226. Ottob.,
Nam Dominus mundum. Reg., Rom. cum editis,
Namque Deus.
228. Ott.,
Credentes Dominum. Melius
Domino. Reuschius post
Domino posituram, seu virgulam
0167C collocavit ex praecepto, ut ait, grammaticorum, ne quis
Domino perenni, aut
Domino vitae conjungeret. Ex sacrae Scripturae stylo dicendum esset
credentes in Dominum.
231. Rom.,
Diva sed populis, et forte fuit
Divae, vel
Diae, quod minus ineptum est.
233. Ald.,
ulla anceps illic.
234. Rom.,
excussa: alii,
exclusa.
236. Mss. et nonnulli editi,
fuit his: in aliis
fuit iis.
237. Mss. Reg., Ott., Rom., Poelm., pro d. s.,
superbi. Ald. et alii editi
supernae. Koenigius conjicit
superbe adverbialiter. Reuschius hanc conjecturam non spernendam ait, sed praefert
supernae, et per lucem supernam intelligit Christum, vel Evangelium, quod e coelo demissum omnia collustrat.
0168B 238. Rom.,
tenebras: alii,
latebras.
240. Rom.,
e lumine: lege
ne lumine.
243. Poelm., pro d. s.,
In medium: in textu cum aliis,
Ad medium.
244. Ott.,
caris, a pr. m., ex quo factum
claris.
245. Reg.,
petiit servator, sed ex
petiit factum
repetit.
246. Reg.,
Sichae, Ott.,
Sicaem, supra
Sichaem: alii,
Sichem: sic appellabant Samaritani; Judaei vero
Sichar per ludibrium, quasi urbem ebriorum.
247. Reg., Ott., Rom., Ald., Fabr. Torn.,
Jacob de nomine pollens. Poelm., in textu, Hadam.
Jacob cognomine pollens. In Ott., a pr. m., fuerat
Jacobi de nomine pollens: quod non est absonum, et exstat in codice Cantuariensi. Sic Fortunatus duas priores corripuit in
Jacobus, l. IV de Judicio extremo:
Dirigit
0168C
et Jacobos terra beata sacros. Reuschius praefert
Jacobi nomine pollens, ut l. III vers. 258:
Clara Philippaeo quae pollent nomine rura.
248. Variant mss. et editi: nam alii habent
dimersus, alii melius
demersus.
249. Arntzenius ad Sedulium, libr. II vers. 58, emendari jubet hoc loco
rabido pro
rapido: cui tamen morem non geram. Rom.,
Salvator: alii,
Servator, quod habet etiam Rom. ad marg.
253. Ald., Poelm., pro d. s.,
Extractura. Mss. et plerique editi,
Hauritura. Praeteritum
haurivi et supinum
hauritum minus sunt in usu; sed tamen non est, cur rejiciamus scripturam codicum
Hauritura, cum apud bonos auctores id reperiatur. In Rom., male, est
cavis puteis; et in Ott.,
penetrabilibus.
0167D
222. Statius libr. III, silv. ult. vers. 56:
Animi penetralibus imis.
223.
Statuere fidem ad numen, pro credere nove dictum. Reuschius sic accipiebat versum 165 h. l.
Animos in talia facta levaret.
224.
Proculcet pedibus: triumphantium ritu, de quo ad vers. 42 h. l.
229.
Disquirere terras: in disquisitionem vocare. Eo verbo usus est Horatius.
230. Exponit verba Joannis:
Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Graece est ἵνα κρίνῃ, ut damnet mundum, poenas ab eo exigat. Primus Christi adventus fuit, ut salvaret mundum: secundus
erit, ut judicet mundum.
Expendere est quasi pendendo examinare. Vide comment. ad Prudentium hymn. 4 Peristeph. vers. 11:
Gentibus justam positurus aequo—Pondere libram.
233.
Agitatio, commotio: recte de jure
anceps
0168D
agitatio, ut agitationes fluctuum, et similia. Perinde est, ac si dicat,
Non condemnabitur. Joannes ait:
Qui credit in eum, non judicatur: qui autem non credit, jam judicatus est.
237.
Miseri superbi, peccatores superbi. Rursus h. l. v. 663:
Judicioque gravi miseros exurgere pravos. Stylo ecclesiastico veteri peccatores vocari
miseros ostendi ad Dracont. l. I vers. 11, et l. II vers. 150.
238.
Amplexi tenuere energice dictum: ac notandum, eumdem casum accusandi regi a duobus verbis; quod apud Juvencum non semel occurrit.
243.
Ad medium, ad lucem publicam. Cicero, Famil. XV, ep. 2:
Se tamen ante illud tempus eam rem numquam in medium propter periculi metum protulisse. Eodem pertinet
ponere in medio, sumere de medio, etc.
245. Caput XII.
Jesus cum muliere Samaritana loquitur. Joann. IV, 1 seqq.
Sic hominis natum tolli in sublime necesse est,
Ut quicumque fidem mentis penetralibus altis
Illius ad numen statuit, sub turbine secli
Proculcet pedibus lethum, et trans sidera surgens
((225)) Sublimis capiat donum inviolabile vitae.
Namque Deus mundum tanto dilexit amore,
Ejus ut in terras descenderet unica proles,
Credentes Domino vitae junctura perenni.
Nec Deus hunc natum disquirere jure severo,
((230)) Judiciove truci terras expendere misit:
185 Mitia sed populis veniant ut munera vitae.
Namque ubi certa fides fuerit complexa salutem,
Non erit ulla illic anceps agitatio juris.
Ast ubi dona procul fuerint exclusa medelae,
((235))
0167B Jam propria ipsorum mentem damnatio torquet.
Unica nam Domini fuit his incognita proles.
Adventum lucis miseri fugere superbi,
0168A Et magis amplexi caecas tenuere latebras.
Sic quicumque malis mentem maculaverit actis,
((240)) Ad tenebras pavidus refugit, ne lumine claro
Sordida pollutae pateant contagia mentis.
At quicumque piae tenuit vestigia vitae,
Ad medium properat, lucemque nitescere gaudet,
Splendeat ut claris virtutis gloria factis.
((245)) Inde Galilaeam repetit Salvator Iesus:
186 Praeteriens sed forte venit Samaritida Sichem.
Illic fundus erat, Jacob de nomine pollens,
Et puteus gelido demersus in abdita fonte.
Sederat hic rapido Servator anhelus in aestu:
((250)) Discipulique escas mercantes moenibus urbis
0168B Passim dispersi, solum liquere magistrum.
Moenibus egrediens Samaritis femina venit,
Hauritura cavis putei penetralibus undas.
0169A
0169B
254. Ald., Poelm., in textu; Bas.,
Olli Christus ait: Laticis da, femina, potum. Had.
Olli Christus ait latius: Da, femina, potum, quod mendosum est. Rom.
Sic olim Christus: Laticis da, femina potum. Westhem., in textu,
ait laticis da: ad marg.
ait latus da, quod nullum rectum sensum habet. Poelm. pro d. s., Torn.,
Illam deposcit potum sibi tradere Christus. Reg., et Ott. utrumque versum conjungunt:
Illam deposcit potum sibi tradere Christus—Illi Christus ait: Laticis da, femina potum. Reuschius posteriorem omittit, priorem praefert, quia Juvencus saepius ita loqui amat, ut l. II, vers. 259, 336, 430. Aliud
teneo.
256. Poelm. in textu, Reg., Hadam., Fabr.,
Judaeo mulier Samaritica potum. Ald., Bas.,
Judaeo Samaritis femina potum. Poelm., pro d. s., Ott.,
mulier Samaritida potum, quod nullo modo est admittendum. In Rom. ita leguntur hi duo versus:
Ut tibi nunc tribuam mulier Samaritida potum—Disperdens veterum Samaritum jussa ministrum.
258. Reg., Ott., Rom., in textu; Ald., Bas.,
Servator.
0169C Poelm. et alii editi,
Salvator, quod exstat etiam in Rom. ad marg. Pro
nosses, Rom. et Torn.,
nosces.
260. In Reg. et Ott. ex
tradere factum recte
traderet. Rom.,
Vivam ut tibi traderet undam.
265. Ott., Rom., Ald., Bas.,
Hunc Jacob etenim puteum. Poelm., in textu; Hadam., Reg., Westh., ad marg.,
Hoc etenim Jacob puteum. Poelm., pro d. s.,
0170B Torn., Fabr.,
Hoc etenim Jacob puteo. Westh., in textu,
Hoc Jacob enim puteo, productis duabus primis in
Jacob, et correpta postrema. Reuschius mavult
puteum, quam
puteo, ut
bibere aquam, pocula, et similia. Omeisius retinet.
Hoc etenim Jacob puteum ex Varrone, qui neutro genere
puteum dixit.
267. Bas.,
summi regnator olympi. Ald.,
Illi respondit summi regnator olympi. Plerique,
Olli respondit mundi regnator Iesus.
268. Reg.,
plane; et glossa,
certe: alii
plene. Ald., corrupte,
plenae.
270. Ott.,
libendi: corrige
bibendi.
272. Ald., Torn., Bas.,
unde. Mss. et alii editi,
inde. Rom.,
luet; emenda
fluet.
276. Torn.
prospector: quae vox occurrit apud Apuleium, et Tertullianum. Omeisius cum melioribus mavult
perspector, quod apud antiquiorem Juvenco non legitur.
278. Reg.
vivorum: corrige
virorum.
281. In Reg. glossa est
praeceptum venerandum—adorandi:
0170C ex quo conjicio, legendum
venerandi, scilicet liquere nobis praeceptum venerandi, seu adorandi in arce nostri istius montis. Infra, vers. 286:
Omnibus et Solymis aberit veneratio longe. Venerari pro
colere, orare usitatum est a probis latinitatis auctoribus. In lectione vulgata sensus est, Liquere praeceptum, venerandum esse, etc.,
ut vers. 283,
Orandum dicitis. Nonnulli Plauto attribuunt
venero activum.
0169C
257.
Dispernens: participio
dispretus usus est Gellius l. VII, cap. 18, ubi alii legunt
discerpti, non
dispreti. Ambrosius, serm. 27, al. 18, inter sermones ipsi adscriptos in Append. edit. Maur.:
Praecepta ejus minime dispernamus. Samaritum vel est contractum pro
Samaritarum a
Samarita, aut
Samarites, vel est a
Samarites in plurali, ut
Curetes, Curetum. Rursus
0169D vers. 324:
Ecce Samaritum populi, ubi secunda producitur, cum alibi corripiatur. Vide var. lect., ad vers. 436.
259.
Posco cum duobus accusativis. Vide var. lect., ad vers. 254 h. l.
261.
Gremium de puteo, ut supra, vers 142,
fontis gremio.
263. Barthius, libr. XXXV Advers. cap. 16, pag. 1616; Vivus, ait,
apud Christianos poetas, imitatione caeterorum, ingenuum, florentem suis opibus, vividumque denotat. Allegatque Paulinum, Marium Victorem, Tertullianum, ac Juvencum hoc loco. At Juvencus Evangelium potius sequitur:
Et dedisset tibi aquam vivam. Dicitur autem
aqua viva, ut fontes perennes
fontes vivi.
264.
Nostri virtute parentis, hoc est, nostro parente Jacob, cujus virtus tantopere celebratur. Horatius, libr. II, sat. I:
Quin ubi se a vulgo et scena in secreta remorant—Virtus Scipiadae, et mitis sapientia Laeli.
0170C 266.
Pocula, potus. Virgilius, eclog. 8, vers. 27:
Cum canibus timidi venient ad pocula damae.
268.
Ex abundat, ut saepe
de.
272. Omittitur pronomen
ei: videlicet
Largior gratia fluet ei, cui provenient, etc.
274.
Excitus: secunda producta ab
excio; quae corripitur, cum est ab
excieo.
0170D 277.
Veridicis: proba vox, qua Cicero etiam utitur. Catullus, carm. 63, de Nupt. Pel. et Thet. dixit,
Oraclum veridicum.
278.
Nexa ut supra
revinctam, matrimonii vinculum denotat, et significantius est, quam si dixisset,
juncta es.
279. Conferenda sunt cum Juvenco verba Evangelii:
Dicit ei Jesus: Bene dixisti, quia non habeo virum. Quinque enim viros habuisti, et nunc quem habes, non est tuus vir. Nimirum is, quo libidinis explendae causa uteris, non est tuus vir, sed concubinarius. Ita ergo Juvencum intelligo: Nunc
super te tollis, seu fers aliena vincula thalamorum. Ac fortasse innuit, virum, quo Samaritana abutebatur, fuisse maritum
alterius. Sic exponunt Schoettgenius et Reuschius, qui Samaritanam causam fuisse, cur scortator ejus uxorem legitime ductam
dimisisset, arbitrantur.
Super est
insuper.
281.
In arce, in vertice. A poetis praesertim
arx
0171C de cacumine montis saepe dicitur. Virgilius, de septem collibus Romae, libr. II Georg. vers. 535:
septemque una sibi muro circumdedit arces.
Olli Christus ait: Laticis da, femina, potum.
((255)) Respondens mulier: Mirum mihi praecipis, inquit,
Ut tibi Judaeo mulier Samaritica potum,
Dispernens veterum Samaritum jussa, ministrem.
187 Tum Servator ait: Domini si munera nosses,
Et quis te sitiens putealia pocula poscat,
((260)) Tu potius peteres, vivam tibi traderet undam.
Illa sub haec: Puteus gremium sinuatur in altum,
Urceus est nullus, nec sunt tibi vincula funis.
Unde igitur poteris undam mihi tradere vivam?
Num tu major eris nostri virtute parentis?
((265)) Hunc Jacob etenim puteum cum prole bibebat,
Et proprios huc saepe greges ad pocula duxit.
Olli respondit mundi regnator Iesus:
0170A 188 Ex ista plene nullus satiabitur unda,
Nam rursus sitiet: sed nostri dona liquoris
((270)) Ardorem excludent aeterna in secla bibendi.
Dulcia provenient nostri cui pocula fontis,
Largior inde fluet vitalis gratia fluctus.
Sed desiderium nostrae si te capit undae,
Excitus veniat tecum mox urbe maritus.
((275)) Conjugio sese mulier negat esse revinctam.
Tum sic prosequitur mentis perspector Iesus:
Femina, veridicis loqueris de conjuge verbis.
Nam tu connubiis nexa es jam quinque virorum,
Nunc aliena super thalamorum vincula tollis.
((280)) Tum mulier: Sanctum te certum est esse prophetam.
Sed nostri istius venerandum montis in arce
0171A
0171B
283. Rom.,
Et vos: alii,
At vos.
284. Rom.,
reddidit Iesus, quasi dissyllabum sit
Iesus, ut saepe apud Prudentium. Juvencus trisyllabum solet efferre
Iesus.
287. Reg.,
venit ab oris.
291. Ott.,
Christus his, correctum
Spiritus his. Pro
his alii habent
iis.
292. Ott., Rom., Ald, Torn., Bas.,
conquiret; Reg., et alii,
conquirit.
297. Rom.,
At; alii,
Et.
298. Ott.,
illius, sed factum
illis. In Reg.,
illis et glossa, pro
illius. Rom.,
illis cum multis editis. Ald. cum aliis,
piis. Reuschius omnino legendum censet
illius, ex mss. Cant.; ne tamen aliquem offendat crasis
illius, in textu ponendum curavit
ejus, ex
0171C cod. Un. Ex glossa Reg., supra
secreta, nempe
sola, conjici posset
Quod sola illius. Mss. Reg., Rom., Ott. cum multis editis,
potiretur. Sed metrum exigit
poteretur cum Hadam. et aliis, a
potior poteris tertiae conjugationis, non a
potior potiris. Pro
secreta
0172B bene esset
secrete, vel
secreto.
299. Rom.,
mulier cum fonte reliquit. Reg.,
mulier prope fonte reliquit. Ott.,
mulier pro fonte reliquit, quam lectionem exhibuit Reuschius ex cod. Helmstad. Eadem scriptura probabatur etiam Gallandio; sic infra, vers. 586:
Pro limine cernit, et vers. 728:
Pro foribus mater cum fratribus astitit illic. Cicero, pro Milone, initio:
Illa praesidia, quae pro templis omnibus cernitis. In editionibus veteribus legitur
fontem prope liquit.
304. Mss. Reg., Rom., Ottobon., Ald., Bas.,
rogitabant sumeret escas. Hadam. et alii,
rogitant ut sumeret escas: quae lectio, ait Reuschius, ut ut cum regulis grammaticorum pugnare videatur, contra auctoritatem veterum non est.
0172C 309. Rog.
sociatos, ex quo factum
sociatus. Ott. prius
sociatus, tum
satiatus. Idem Ott.,
respuit, supra,
respuat. Lege
satiatus respuat.
311. In Reg. ex
sociabitur factum
satiabitur.
0171C
283.
Orandum, simpliciter de oratione, seu precibus ad Deum factis. Vide not. ad l. I, vers. 48. Reuschius exponit
adorandum.
288.
Nunc jam pleonasmus, qui alibi etiam occurrit.
289. Duriuscula syntaxis: intelligitur enim, quod veri cultores, errore remoto, orent sanctum Genitorem.
0171D 290. Leges muniunt, ac defendunt. Vide Comment. ad Prudent. l, II, contra Symm. vers. 179, ubi praeter alia in hanc sententiam
referuntur verba Trebellii Pollionis:
Imperatoriam majestatem non solum armis decoratam, sed et legibus oportet esse armatam. Illud autem quaerendum, cur veros Dei cultores Juvencus dicat
justis armatos legibus? Sacer textus ita habet:
Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit, qui
adorent eum.
Spiritus est Deus: et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. Juvencus
in veritate exponit
errore remoto: superest ergo, ut
justis armati legibus sit interpretatio horum verborum
in spiritu: quasi spiritus ac religio christiana id jubeat, qua veri cultores armati intrepide Deum ubique adorabunt. Huc etiam revocari
potest, quod
Pater alius talia conquirit cultorum pectora terris.
292.
Conquirit, requirit.
Talia cultorum pectora,
0172C cultores tali pectore, vel talem constantiam in cultoribus. Vide vers. 84 h. l.:
Sed talia pectora cernens, et not. ad vers. 65 h. l.
295.
Miserator: ante Juvencum usus hoc vocabulo est Tertullianus, libr. V contra Marcion. cap. 11.
297.
Stupeo, pro valde admirari, regit accusativum apud poetas, quod exemplis confirmare supervacaneum esset.
300. Figurate
populum totis eduxit moenibus, pro
populum totum, etc.
0172D 303.
Fusae, hoc est, effusae, multae. Cicero, l. II de Orat. cap. 38:
Genus sermonis affert non liquidum, non fusum, ac profluens, sed exile, aridum, concisum, ac minutum.
305.
Pulchrorum ciborum: vide notam ad vers. 150.
307.
Inter se reciprocum pro relativo
inter illos, quod aliquando usurpatur, frustra repugnante Valla.
308.
Prior ante, pleonasmus, ut apud Virgilium, l. IV Aeneid. vers. 24:
Vel tellus, optem, prius ima dehiscat . . . Ante pudor, quam te violo.
309.
Respuat, repudiet, non admittat; hanc enim significationem praeter alias habet
respuo. Neque assentior Reuschio, qui annotat:
Durior vox, quam castigatiores veterum aures vix ferrent.
310.
Molimina mentis, vide vers. 18.
311.
Pectus istud; praestitisset dicere
pectus hoc; nam de se loquitur Christus. Verum est nihilominus interdum a Cicerone et aliis
iste pro
hic poni, et contra
hic pro
iste.
189 Praeceptum nobis quondam liquere parentes.
At vos in Solymis orandum dicitis oris.
Talia dicenti mox talia reddit Iesus:
((285)) En aderit tempus, montis cum vertice vestri,
Omnibus et Solymis aberit veneratio longe.
Sed nunc certa salus Judaeis surgit ab oris.
Et nunc instantis cursus jam temporis urget,
Cum veri sanctum Genitorem, errore remoto,
((290)) Cultores, justis armati legibus, orent.
Spiritus his, ac plena fides erit, et Pater altus
Talia conquirit cultorum pectora terris.
Illa dehinc: Scimus, quod Christus nuntius orbi
190 Adventu proprio vitalia secula pandet.
((295))
0171B Et tunc peccantum largus miserator Iesus
Se lumen terris Christum venisse fatetur.
0172A Et jam discipuli reduces stupuere magistrum,
Quod secreta illius poteretur femina verbis.
At properans urnam mulier pro fonte reliquit,
((300)) Et populum totis eduxit moenibus urbis.
Omnia nam memorat sibimet sermone prophetae.
Gesserat ipsa prius quaecumque, ex ordine dicta.
Tum propere Christum fusae petiere catervae.
Discipuli interea rogitabant sumeret escas.
((305)) Ille satis sibi pulchrorum superesse ciborum
Respondit. Sed tum mirantum discipulorum
Inter se occultis currebat sermo loquelis:
191 Forte aliquis prior hic epulas dedit ante magistro,
Nostras ut merito satiatus respuat escas.
((310)) Ille sed internae cernens molimina mentis:
0172B Hae mihi sunt epulae, pectus satiabitur istud,
Si faciam magni Genitoris jussa per orbem.
0173A
0173B
313. Ott,
hic. Reg., Rom., editi,
hinc.
314. Reg., Rom., Ott.,
aestatis: videlicet
primordia messis aestatis frugiferae, vel sunt duo genitivi, qui conjunguntur cum
primordia. Vide not. ad t. l. vers. 193. Editi plerique
aestati, hoc est, usque ad aestatem.
319. Ald.,
excipiet, pro
accipiet.
320. Mss. cum plerisque editis,
Vos ego. Poelm., Fabr.,
Hos ego. Rom., supra,
ergo pro
ego repugnante metro.
322. Reg., a pr. m,
bona: forte legendum:
Vos aliena bona ditabunt munera fruge, nempe
fruge bona.
325. Mss. Reg., Rom., Ott.,
impendere soles, quod melius est pro insumere, quam
expendere, quod editi exhibent. Suetonius, in August. cap. 98:
Caprearum secessui quatriduum impendit. Reuschius, ex Fuld.,
impendere; et quadam editione
illis conjiciebat cum Zehnero,
illis geminos impendere soles.
0174B 327. Ald. distinguit
verbis,—Ipsos sed.
329. Reg., Rom., Ott.,
Servator. Editi,
Salvator.
330. Reg.,
Jamque iterum terram remeaverat in Galilaeam. Ott., Rom. cum editis,
Jamque Galilaeam remeaverat in regionem.
331. Rom.,
vinum: forte,
fontanam in vinum mutaverat undam, vel
vinum in Rom. est nominativus. Nihil tamen muto.
332. In Ottob. ex
morbis recte factum
morbus.
333. Duo codd. apud Reuschium,
horis, sed
oris magis poeticum est; et in mss. aspirans littera saepe vocalibus adjungitur, saepe detrahitur, veluti
harundo, ymnus. Postea vers. 344.
Luminis oras.
337. Rom.,
Ne prius: alii,
Ne pius. Apud Virgilium et alios,
pius et
prius inter se permutata sunt. Reuschius eligit
prius ex codice sacro,
Priusquam moriatur. Aliud malo.
339. Ald.,
Non erat ulla fides: alii,
erit.
340. Rom.,
Sedibus: alii,
Aedibus.
0173C
313. Joann. loc. cit:
Nonne vos dicitis, quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit?
Ecce dico vobis: Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt jam ad messem. Ita etiam Itala vetus. Explicat id Juvencus, post quatuor menses futura primordia messis. Lamyus, in Harmonia Evang., ex
graeco textu, τετράμηνον,
quadrimestre spatium, sic explicat:
Proverbialis est sermo: quasi dixerit Christus: Inter vos tritus est sermo: Adhuc quadrimestre est spatium, per quod messis
colligi potest; messis venit, sed non praeteriit: ita nunc celeritate opus non est.
Mazochius, ad h. l. quatuor non amplius menses in Judaea sementem inter ac messem intercessisse putat, atque ita exponit:
Vos, semente facta, tritum illud usurpatis: Quae sulcis mandavimus, ex iis post quatuor menses fructum demetemus: at sationis
spiritualis fructus longe praecocior; jam enim regiones flavescunt ad messem.
Praecesserat Maldonatus, qui simile proverbium Latinum profert:
Adhuc seges in herba est.
315.
Albentes messes, flavescentes. Utitur verbo
0173D Evangelii
albae. Hieronymus, comment. in Mich. VII:
Videte regiones, quia jam candidae sunt ad metendum. Mazochius, ad h. l., observat, genus tritici in regno Neapolitano esse, quod
album vulgo appellant: cujus seges dum messem exspectat, albicat, non flavescit. Non tamen inde colligam, ejus generis fuisse triticum
judaicum.
317.
Pulchri laboris, ut
pulchra libertas apud Virgilium, et similia, de quibus ad vers. 150.
319. Joannes ait:
Ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit. Hi satores sunt prophetae, qui olim prima semina verbi divini jecerant.
320. Virgilius, l. I Georg. vers. 297:
At rubicunda Ceres medio succiditur aestu, hoc est, metitur medio
0174C die, et aestu. Silius, l. XV vers. 536:
Immatura seges rapido succiditur ense.
324. Supra non semel duas primas in
Samaritum, et
Samaritis corripuit. Confer var. lect. ad vers. 436.
325.
Exorant, obtinent, orando impetrant. Joannes, loc. cit:
Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum, ut ibi maneret, et mansit duos dies.
226. Notanda phrasis
multos plebis, pro
multos e plebe.
330. Caput XIII.
Filium Reguli a morte liberatum. Joann. IV, 46 seqq.
332. Evangelii verba sunt:
Erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur, etc. Graece pro
Regulus βασιλικὸς, al. βασιλίσκος. Juvencus regulum vocat
regium juvenem, videlicet virum ex aula regia, fortasse Herodis. Saepe Juvencus
juvenem pro homine, seu viro, ponit, ut dixi ad vers. 44 h. l. Cicero, II Famil., ad Curionem jam 54 annos natum, ut observat Gothofredus:
Ut aetas nostra ingravescens in adolescentia tua conquiescat. Confer etiam not. ad l.
0174D III vers. 55.
333. Ovidius, Heroid. epist. ult. vers. 169:
At mihi (vae miserae!) torrentur febribus artus. Sic
aestus febris, l. I, vers. 799.
335.
Pro sorte, pro statu, pro salute. Fortasse eo respexit Juvencus, quod soboles sors patris dicebatur. Ovidius, l. VI Fast. vers. 29:
Si genus aspicitur, Saturnum prima parentem—Feci: Saturni sors ego prima fui.
337.
Lethum acerbum, funus immaturum: elegantia nota.
340.
Aedibus in vestris, pro
tuis, ea loquendi ratione, quae, cadente latinitate, invalescere coepit. Vel intellige
tuis, et tuorum.
Quatuor hinc menses laetae ad primordia messis
Frugiferae aestatis certe superesse putatis.
((315)) Erigite ergo oculos, albentes cernite campos,
192 Cunctaque maturam jam rura exposcere messem,
Nunc quicumque metet, pulchri mercede laboris,
Vitalique dehinc gaudebit fruge redundans,
Et sator accipiet messorum gaudia laetus.
((320)) Vos ego nunc misi gravidam succidere messem,
Quae non est vestro sulcis inserta labore.
Vos aliena bonae ditabunt munera frugis.
Talibus alloquiis comitum dum pectora complet,
Ecce Samaritum populi venere rogantes,
((325)) Exorantque illic geminos impendere soles.
Jamque fides multos plebis fundaverat alta,
0174A Nec jam femineis tantum concredere verbis
Ipsos, sed coram virtus manifesta docebat,
Venisset secli quod jam Servator Iesus.
((330)) Jamque Galilaeam remeaverat in regionem,
193 Quondam ubi fontanas vino mutaverat undas.
Regius hic juvenis, cui natum morbus anhelo
Ardore extremis vitae torrebat in oris,
Comperit ut Christum certo remeasse recursu,
((335)) Advolat, et precibus sobolis pro sorte profusis
Orabat, celeris deposcens dona salutis,
Ne pius ad lethum natus traheretur acerbum.
Christus ad haec: Signis nisi suadeat omnia virtus,
Non erit ulla fides: sed perge, et sospite vita
((340)) Aedibus in vestris dulcem complectere natum.
0175A
0175B
341. Rom.,
fratrem: lege
fructum.
342. Rom., male,
animi, pro
animum. Ott.,
laetanti pectore, sine
in.
344. Ald., Bas., Poelm., pro d. s.,
puero resonatque jacenti. Reg., Ottob. cum aliis editis,
pueroque in luminis oras: Rom., perperam,
puerumque. Non male esset
puero sub luminis oras, etc. In lectione communiori subintelligi potest
refert, vel
narrat remeasse salutem.
347. Reg.,
Sanati. In Ott. videtur fuisse
Sanatis. Rom.,
Sanantis, cum editis.
349. Reg., Rom., Ott., Torn., Poelm., pro d. s.,
una: alii,
unus. Mss. cum plerisque editis,
sociaverat. Ald., Torn., Bas.,
satiaverat. In Daventr.,
sociaverat unus; sed glossa mss.
repleverat videtur facta pro
satiaverat, quod minus probo.
353. Mss. et editi constanter,
occulto reprehendere risu. Sed quid rogo, est occultus hic risus? Nullus dubito, quin legere oporteat
occulto reprehendere
0175C
nisu, scilicet occulta molitione et conatu. Supra vers. 18:
Gentis sic sunt molimina vestrae, et vers. 310:
Ille sed internae molimina mentis. Lib. III vers. 152 seq., pariter legam,
Quod verba loquentis —Occulto carpant scribarum pectora nisu.
354. Reg., Ott.,
vellet: in Ott., supra,
iniret, quod habent plerique editi. Poelm. pro d. s., Fabr.,
0176B
adiret.
355. Ald., Fabric., Bas., Poelm., pro d. s.,
clausa. Mss. cum aliis editis,
saeva: quod praefero, quamvis non displiceat
clausa, hoc est, tecta et ficta.
356. Un. apud Reuschium, per interrogationem:
Numquid, ait, medicis opus est, etc.
357. Rom., Reg., Ottob., Poelm., pro d. s.,
vegetat virtutis honore. In Ottob., pro d. s.,
vegetat viresque ministrat, quod reperitur in plerisque editis. Reuschius amplexus est
virtutis honore, hoc est, virtute et viribus. Similis locutio apud Ovidium, II Metam. vers. 283, al. 285.
358. Wopkensius, ad Sedulium, l. I vers. 22, conjiciebat
miseris pro
miserans.
359. Reg. scribit
saltim.
364. In Ott. ex
Joannes recte factum
Joannis.
366. Reg., Ott., Torn., Fabr.,
ferret. Rom. cum Ald., et aliis editis
ferrent, quod fortasse fuit in Ott., a pr. m. Sed, ut opinor,
ferrent a librariis scriptum,
0176C qui
plebes in nominativo plurali esse putaverint. Haud equidem negaverim, eleganter cum
plebes seu
populus in singulari posse conjungi verbum
ferrent in plurali. Sed cum de hac elegantia non constat, aegre eam admittam in poetis christianis. Etsi autem
plebes in plurali aliquando dictum fuerit, tamen longe usitatius est in singulari.
0175C
342.
Pulchra fides ea significatione, quae vers. 150, et 317 explicata est.
346.
Concurrere, congruere, convenire. Vide l. I vers. 448, et h. l. II vers. 831.
348. Glossa in cod. Reg.,
Mancipat-subdit Christo.
349. Caput XIV.
Jesus pharisaeis murmurantibus de convivio publicanorum dicit, non opus esse sanis medico. Matth. IX, 10, etc.; Marc. II, 15, etc.
350. Pulchra descriptio publicanorum, qui professi publica vectigalia conductis lucris, rapiunt sibi praedam nomine fisci.
Jansenius Gandavensis hoc ipsum
0175D tenet, Judaeis publicanos invisos, quod vi, et rapinis grassarentur.
351. Quaestus publicanorum recte
praedam vocat. Cicero V in Verr., al. l. III cap. 50:
Maximos quaestus, praedasque fecisse. Vide not. ad Dracont. l. II vers. 769.
352. Videtur hypallage, quasi velit Juvencus dicere: Hi accipiebant convivio Jesum cum discipulis. Sed potius Juvencus verba
Evangelii exprimere voluerit. Matthaeus:
Et factum est, discumbente eo in domo, multi publicani et peccatores venerunt, et recumbebant cum Jesu, et cum discipulis
ejus.
Marcus addit:
Erant enim multi, qui et sequebantur eum.
0176C 360. Rursus vers. 581:
Quod non sacra Deus, sed mallet mitia corda.
363. Caput XV.
Discipulis Joannis interrogantibus, quare non jejunarent discipuli ejus, parabola proponitur panni scissurae, et utris. Matth. IX, 14 seq.; Marc. II, 18 seq.; Luc. V, 33 seq.
368.
Sponsi vota: sic nuptiae appellantur in cod. Theodos. l. III, tit. 5, leg. 7. Apuleius, l. IV Metam., post med.:
Votis nuptialibus pacto jugali pridem destinatus. Matthaeus et Lucas comites sponsi, qui eum laetis choreis comitabantur et ad thalamum deducebant,
0176D vocant
filios sponsi, Marcus vero
filios nuptiarum. De hoc ritu deducendi et comitandi sponsum cum lampadibus, seu facibus, choreis et canticis, consule Martinum Roa, l. II
Singular. c. 21.
369. Vulgata Evangelii Matthaei:
Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies, cum auferetur
ab eis sponsus, et tunc jejunabunt.
Itala vetus:
Numquid possunt filii sponsi jejunare. Hilarius ad hunc locum:
Praesente sponso, jejunandi necessitatem discipulis non esse respondet . . . . . Ablato autem se, jejunaturos esse dicit.
His verbis fructum mox perceptura salutis
Pulchra fides animum laetanti in pectore firmat.
Jamque iter ingresso properantibus obvia servis
194 Nuntia fama venit, pueroque in luminis oras
((345)) Limine de mortis subitam remeasse salutem.
Ille ubi cognovit, certum concurrere tempus
Sanantis Christi verbis, seseque, domumque
Mancipat, amplexus fidei venerabile donum.
Forte dies epulis multos sociaverat una,
((350)) Publica conductis qui vectigalia lucris
Professi, rapiunt alieno nomine praedam.
Hos cum discipulis simul accipiebat Iesus.
Ecce Pharisaei occulto reprehendere nisu,
Quod legis doctor convivia talia iniret.
((355))
0176A 195 Ille sed inspiciens, quid pectora saeva tenerent,
Non, inquit, medicis opus est, ubi fortia membra
Intemerata salus vegetat virtutis honore.
Aegris sed merito miserans adhibenda medela est.
Discite nunc saltem, jubeant quid verba prophetae:
((360)) Non ego sacra magis, quam mitia pectora quaero.
Haud etenim justos veni ad directa viantes,
Sed revocare malos peccantum a limine gressus,
Ecce sed e numero mirantum munera Christi
Unus Joannis quaerebat discipulorum,
((365)) Cur ipsi legis jejunia crebra tenerent,
Nullaque sub Christo plebes jejunia ferret.
Christus ad haec contra placido sic ore profatur:
Qui sponsi laetis comitantur vota choreis,
196 Non, praesente illo, jejunia tristia portant.
((370))
0177A
0177B
371. Poelm. in textu, Dauventr., Hadam., Ald., Fabr.,
Tristibus illi—Tuncque dabunt animos lacrymis horrore ciborum,—Languida concipient animis jejunia flentes.—Quam stultum. In Rom., et Poelm., a sec. m.,
Spondebunt pro
Tuncque dabunt. In Ott. etiam,
Spondebunt, sed deest versus
Languida. In Reg. pariter,
Spondebunt, sed prius ponitur versus
Languida; tum alius
Spondebunt. Sane alteruter superfluus est: sed magis spurius mihi videtur
Spondebunt animos lacrymis horrore ciborum. Koenigius conjiciebat
Sponte dabunt animos. In cod. Ca. scriptum erat
Languida concupient.
373. Reg., a sec. m., Ott.,
pannis,—Vestibus ut turpis pejus scissura patescat: quae videtur proba lectio, et distinctio. Alii
pannos—Vestibus, ut.
374. Rom., Torn.,
Vestibus, ut turpis pejor scissura patescat. Codex Fuld.,
ut pejor turpis. Codex Cant.,
ut ruptis pejor. Poelm. in textu, Hadam.,
ut veteris pejor scissura patescat, quod exponit Reuschius, nova scissura pejor veteri scissura, per constructionem
0177C comparativi cum genitivo. Ald., Poelm., pro d. script.,
ut turpis pejus scissura notetur. Teneo scripturam, quam ex mss. Reg. et Ott. vers. praec. indicavit.
375. Mss. Rom., Reg., Ott.,
Aut utribus calidum. Editi,
Utribus aut calidum. Fortasse id factum ab editoribus, quia putabant, primam in
utribus necessario esse longam: quod tamen fundamento caret, quamvis in antiquioribus exemplum non occurrat, ex quo liqueat, corripi
eam posse.
377. Ott., Rom.,
Sed rudibus rectum est utribus spumantia musta. Ita Reg. sed sine
est, et cum glossa
rudibus—novis. Editi,
Utribus est rectum rudibus spumantia musta, ne scilicet prima in
utribus
0178B corripiatur, ut nuper aiebam.
380. In Ottob. videtur factum
ad oras pro
adorans.
381. Rom.
Ut sibi defunctam. Bas.,
Et sibi defunctum. Lege
Et sibi defunctam.
382. Koenigius conjicit,
Complorat lacrymis.
383. In Rom. deest hic versus. Reg., Ottob.,
Defunctis etiam poscebat munera Christi, quod edidit Poelm. pro d. s. Plerique editi,
Defunctae vita poscebat munere Christi. Hadam.,
Defuncto vita, poscebat munera Christi.
384. Rom. a pr. m., Ald., Daventr., Reg., Ott., Bas.,
Servator: alii,
Salvator.
385. Mss. et plerique editi,
Progressi. Hadamar., Poelm., in textu,
Progressos; quam lectionem tolerari posse ait Reuschius: sed aliam praefert hac syntaxi:
Progressi Salvatoris vestigia servans mulier sequitur, ut absorbeatur alter accusandi casus, qui facile suppleri potest. Vel dic eumdem accusativum
vestigia regi a duobus verbis.
387. Reg., Rom., Fabr.,
Carpebat fluxus lacerans
0178C
sine fine cruoris. Ald., Bas.,
Torquebat fluxus macerans sine fine cruoris. Rom., Hadamar., Poelm.,
Carpebat fluxus lacerans sine fine cruoris. In
macero, a producitur: hac ratione rejeci etiam hymn. 8 Cathem. Prudentii vers. 22:
Sordidus cultu macerare frontem, ut legit Nebrissensis: pro quo alii, melius,
Sordidus cultu lacerare frontem. Koenigius suspicatur:
manans sine fine. Post hunc versum in Poelm., Hadam., Torn., inseritur alius, scilicet:
Torquebat solvens morbus pallore virentem: sed Torn. et, pro d. s., Poelm. legit
Torquebatque gravi morbus. In plerisque deest hic versus.
388. Ald., Torn., Bas., Rom.,
fessa—Pectoris
0179B
haec, etc. Alii,
fessam.—Pectoris. Reuschius,
fessa. —Pectoris, in sexto casu
fessa, ut subintelligatur
muliere: quod non probo.
0177C
370.
Turbine saecli, ut ut vers. 223 h. l.
372.
Ferre jejunia, portare, concipere pro jejunare.
373. Matthaeus:
Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus: tollit enim plenitudinem ejus a vestimento, et pejor scissura
fit.
Haec
0177D sententia melius fortasse exprimeretur sic: Quam stultum est rudes pannos veteribus subtexere? Pannus novus assutus panno
veteri eam panni veteris partem auferre solet, cui per suturam adhaeret. Id autem accidit, sive ex duplici panno veteri, et
novo vestis fiat, sive panno vestis jam tritae novus, et rudis pannus assuatur. Juvencus igitur
subtexere usurpat pro
contexere: et utroque modo rectum est, sive rudes pannos veteribus contexere, sive veteres pannos novis. Reuschius existimat, non tam
scitum fuisse veterum suendi modum, quam quidem apud nos est, sed crassius fuisse τὸ πλήρωμα, quod inserendum erat vestimento
veteri, adeo ut proinde exstantius esset, et vestem citius detereret.
375. Pro
calidum mustum in sacro textu est
vinum novum.
376.
Disperdere pro
disperdi per enallagen, ut ait Reuschius.
379. Caput XVI.
Inter eundum ad suscitandam
0178C
filiam principis sacerdotum, mulierem a profluvio sanguinis sanat Jesus. Matth. IX, 18 seq.; Marc. V, 22 seq.; Luc. VIII, 41 seq. De verbo
tracto stylo ecclesiastico pro
dissero vide comment. ad Prudent. hymn. 13 Perist. vers. 101.
0178D 380. Ab Evangelistis dicitur archisynagogus, sive princeps synagogae, qui scilicet caput erat synagogae, cujus jussu res
in synagoga fieri solitae decernebantur.
382.
Implorat lacrymans est pleonasmus: nam in
implorat jam lacrymae intelliguntur. Notanda vero hoc loco significatio non obvia verbi
imploro: idem est enim
implorat natam, ac nominat, appellat cum lacrymis natam, et nomen ejus repetit. Cicero, Verr. VII, al. libr. V cap. 49:
Me suam salutem appellans, te suum carnificem nominans, filii nomen implorans. Reuschius explicat,
Implorat lacrymans, h. e., lacrymis et suspiriis confirmat verum esse id quod de morte filiae dicat. Sedulius Juvencum imitatur, l. III, vers.
298,
Imploratque gemens: quem ad locum videndus Wopkensius.
385.
Vestigia servans, observans.
387.
Sine fine: phrasis ecclesiasticis scriptoribus familiaris. Vide not. ad Dracont. vers. 21 libr. I.
Jamque dies aderit, cum sponsus turbine saecli
E medio comitum rapietur: tristibus illi
Languida concipient animis jejunia flentes.
Quam stultum est rudibus veteres subtexere pannis,
Vestibus ut turpis pejus scissura patescat?
((375)) Aut utribus calidum tritis committere mustum,
197 Queis ruptis totum sequitur disperdere vinum?
Sed rudibus rectum est utribus spumantia musta
Condere: sic vinum conservant fortia vasa.
0178A Talia tractanti perculsus pectora luctu
((380)) Ecce sacerdotum princeps procumbit adorans,
Et sibi defunctam, funus miserabile, natam
Implorat lacrymans, certamque venire salutem
Defunctis etiam poscebat munera Christi.
Haud mora, consurgens graditur Servator Iesus.
((385)) Progressi mulier sequitur vestigia servans,
198 Quam languore gravi bis sex labentibus annis
Carpebat fluxus, lacerans sine fine, cruoris,
Viribus absumptis, et toto corpore fessam.
0179A
0179B
389. Ott.,
hic, recte factum
haec.
390. Reg., Daventr., Torn., Bas., Poelm., pro d. s.; Ald., Fabr.,
Arcana, secumque fide. In Ott.,
Arcano, secumque fide, et forte fuit
fidem. In Rom.,
Arcanum secumque fides. Hadam., Poelm. in textu,
Arcanaque fide secum. Conjiciat aliquis
Arcana secura fide. Caeterum scriptura Ott. caeteris melior videtur.
Arcano ad verbium est a Plauto, Caesare, et Cicerone usurpatum: quamquam apud hunc incerta est lectio. Potest autem interpungi vel
mentem —Arcano; vel
mentem,—Arcano.
392. Rom.,
si posset: alii,
posset si.
395. Reg.,
causam, sed videtur fuisse
causas.
398. Mss. nostri, et alii
restricto. Ald., et nonnulli editi,
constricto; alii,
constrictae. Fabr. pro
viguerunt habet
riguerunt, nescio an ex conjectura, an ex fide alicujus codicis. Hanc scripturam confirmat
0179C Reuschius, quamvis aliam ipse teneat, ex Lucano l. IV:
Sicca rigens astrinxit vulnera sanguis. In Westh. ad marg. pro
constricto in textu legitur
constantiae, quod videtur mendum.
399. Forte
funere. Reg. cum Ald., et aliis distinguit
funera virginis, ingens. Sed cum postea vers. 401 recurrat
funera pompae, videtur hoc loco interpungendum
0180B
ubi funera virginis, ingens, scilicet ubi erant funera virginis. Melius vero legetur vers. 401,
munera pompae.
401. In Reg., et Ott. factum est
celebrabat ex
celebrabant. Editi, et mss.,
funera: sed libenter legam
munera. Quid enim sunt
ultima funera supremae pompae? At
munera ultima scite positum est ex dictis ad vers. 20 hujus libri:
Ultima defuncto debentur munera patri. Est autem
munera accusativus appositus; et sensus est: Postquam perventum est, ubi fremitus, clangorque celebrabant funera virginis, ultima
munera, etc. Porro hanc conjecturam, quae olim Rivini etiam fuit, Codd. Cantabrigienses fulciunt, et secutus est Reuschius.
403. Lego potius
demersa cum mss. nostris, quam
dimersa, quod habent Ald., et alii.
404. Poelm. pro d. s.,
fertur: sed sensus exigit
retur.
405. Rom.,
relinquit, quod etiam videtur a pr. m. fuisse in Ott. pro
reliquit.
0180C 411. Mss. nostri, et Poelm. pro d. s.,
Caecorum pariter gressu. Editi plerique,
Lumine captorum gressu. Juvencus fortasse scripsit
gressu labante, producta prima in
labante, ut l. h. vers. 437, et l. III, vers. 373,
Labat quia pectore vestro—Instabilis fidei nutans per lubrica gressus.
412. Fabr., Westh. in textu,
Atque iis Christus
0181B
ait; ad marg.,
Ollis Christus ait. Ald., Bas.,
Istis; alii,
Illis, vel
Ollis. In Reg., et Torn. eleganter cum interrogatione:
Quid credunt pectora vestra?—Num virtute mea se reddet lumen ademptum? Ita a pr. m. fuit, ut videtur, in Ott. Plerique sine interrogatione:
Si credunt pectora vestra,—Nunc virtute mea se reddet lumen ademptum. Matthaeus ait:
Creditis, quia hoc possum facere vobis? Nihilominus Reuschius mavult sine interrogatione. Alii, etiamsi scribatur
si credunt, interrogationem apponunt, quia
si accipiunt pro
num, ut l. IV, vers. 355.
0179C
389.
Pectoris mentem, cogitationem. Hendiadys, unum per duo, ut saepe alibi occurrit, nisi malis
pectoris arcano.
391. Fabricius in Comment., verbo
Actutum, ait dictionem hanc esse comicam, qua etiam usus est Alcimus libr. I:
Actutum suavi producens omnia foetu. Verum eamdem vocem usurparunt Cicero, Livius, Virgilius, aliique non comici.
393.
Per populum: Marcus ait:
Venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus. Peplum quodvis amiculum dici, ex hoc versu probat Barthius l. XXXIV Advers. cap. 4, col. 1552. Fabricius, in comment.,
0179D verbo
Peplum, ait esse vestem fluxam et talarem, sine manicis, viris feminisque communem. Universim sumitur
peplum pro quacumque veste laxa.
394. Descriptio fimbriae:
Fila pendentia summi pepli. Nam extrema vestium, praesertim si incisuras habeant,
fimbria dicuntur.
Tractavit, tetigit: eadem significatione l. I, vers. 354:
Corporeisque oculis lumen tractare serenum.
395.
Causae aliquando pro morbis simpliciter ponuntur, ut confirmavi ad Prudent. hymn. I Peristeph. vers. 20:
Supplicum causas petitis quae medelis irrigant.
396.
Tali cum voce, ut libr. h. v. 597,
Cum dicto.
400. Musicam funebrem tubarum sono exornatam fuisse, ex hoc loco arguit Barthius l. XXXIV, cap. 5. Sed quamvis usus tibiae
in funeribus frequentior fuerit, atque adeo mentio tibicinum fiat apud evangelistam
0180C Matthaeum in Vulgata, tamen multis ex locis constat, adhibitam quoque fuisse tubam. Virgilius l. XI, vers. 92, de funere
Pallantis:
It coelo clamorque virum clangorque tubarum. Adde Ovidium, Horatium, Persium, et alios. Notat vero Gellius l. XX, c. 2, eos, qui
apud sitos canere soliti essent, hoc est, vita functos, et sepultos,
siticines dictos, diversumque a caeteris tubae genus habuisse. Iricius in codice Vercellensi Versionis Italae apud Matthaeum invenit
tubicines, sed praeferendum ait
tibicines cum Vulgata, quia minoris aetatis funera ad tibiam, majoris ad tubam proferebantur ex Servio ad V Aen.
0180D
Laudumque arrecta cupido. Sed, ut verum sit hoc discrimen, ex Vulgata non constat, puellam, de qua agimus, in minori aetate fuisse constitutam. Favet
tamen textus graecus
puellula, filiola; at Marcus aperte ait eam fuisse annorum duodecim. Servius autem per minorem aetatem intelligere videtur infantes. Vide Berald
ad Stat. VI Theb. 121.
407. Ut diabolus
mortis repertor, sic contra Christus
lethi victor, vitaeque repertor dicitur. Vide quae in hanc rem dixi comment. ad Prudent. hymn. 4 Cath. v. 9.
408.
Frigentis, h. e. mortuae. Virgilius libr. VI vers. 219:
Corpusque lavant frigentis, et ungunt. Hinc
frigida mors ab effectu.
410. Caput XVII.
Duo caeci liberantur. Matth. IX, 27, etc.
411.
Gressu labente: eccur ita? An claudi etiam
0181C erant? Silet Evangelista. Labebatur ergo, sive lababat, aut nutabat gressus eorum, quia, cum caeci
0181D essent, non ita expedite ambulare poterant.
Pectoris haec tacitam volvebat credula mentem
((390)) Arcano, secumque fide jam certa tenebat,
Actutum fesso fugeret quod corpore tabes,
Extremam Christi posset si tangere vestem.
Haec ubi per populum summi pendentia pepli
Fila manu trepida tractavit, protinus ille,
((395)) 199 Et causas morbi et credentia pectora cernens,
Concessit celerem tali cum voce salutem:
Accipe, quod meruit fidei constantia, munus,
Et mox restricto viguerunt sanguine venae.
Postquam perventum est, ubi funera virginis ingens
((400)) Plangentis populi fremitus, clangorque tubarum
0180A Ultima supremae celebrabant munera pompae:
Abscedant, inquit, tectis haec tristia vestris.
Namque puella jacet placido demersa sopore,
200 Defunctam retur flentum quam nescia plebes.
((405)) Talia dicentem ridentum turba reliquit,
Quod morte abreptam dixit dormire puellam.
Sed Christus lethi victor, vitaeque repertor
Frigentis dextram dignatus prendere dextra,
Surgere mox jussit miranda ad gaudia patris.
((410)) Inde revertenti clamor se protinus offert
Caecorum pariter gressu labente duorum.
Illis Christus ait: Si credunt pectora vestra,
0181A
0181B
414. Alii,
Olli; alii,
Illi.
415. Ott., Torn., Bas., Ald., et alii,
lucem. Reg., Rom., Had., et alii,
lumen.
416. Rom.,
Nec cuiquam vestrum videtur mendum pro
nostrum. Ottob.,
post haec vos dicite.
417. Reg., Torn., Rom., Bas., Ald.,
sed propere. Ott. cum aliis editis,
sed major.
418. Rom.,
per cuncta serebat; ad marg. diversa lectio, vel correctio
ferebat.
0181C 419. Ald., Poelm. pro d. s.,
Afferturque; plerique,
Offerturque. Ald.,
sonore, corrige
sonorae.
421. Reg., Rom., Ott., Ald., Torn., Bas.,
Ast ubi propulsus. Poelm. in textu, Fabr.,
Atque ubi propulsus. Hadam., Poelm. pro d. s.,
Atque propulsus ubi. Lex metri utrumque patitur.
425. In Ott. ex
Ingemuit recte factum
Ingemit.
427. Rom., Ald., et alii,
talia dicta.
428. Ald., Bas.,
Quam late segetes ruris per terga latescunt. Torn.,
En late segetes ruris per terga patescunt, quod habet etiam Poelm. pro d. s. Plerique editi cum mss. nostris,
Quam laetae segetes ruris per terga patescunt!
431. Reg.,
numeros; sed videtur correctum per
numero cum glossa
de numero. In Ott., ex
colentem
0182B factum
colentum. Plerique,
numero complere colentum.
432. In Ott. ex
dilecta factum
delecta. Ibidem mendose
seorum pro
seorsum. Non ineptum esset
suorum Matthaeus:
Et convocatis duodecim discipulis suis, etc.
433. Editi, et mss. plerique,
Fortia conglomerat bisseno pectora coetu,—Bis sex consociat fidorum corda virorum.—Hos ubi, etc. Ott. prius habet versum
Bis sex, tum
Fortia. In Torn. deest hic versus
Fortia, qui etiam omissus est a Fabricio, neque est certe valde necessarius. Potest etiam hic retineri, et omitti versus
Bis sex, etc. Id igitur sequor.
434. Ott.,
dilegit, a sec. m.,
delegit.
435. Mss., et plerique editi,
Devitate itiner, quod. Ald., Fabr.,
Devitate viam, quam.
436. Reg., Ott.,
Et Samaritum, sed in Reg. forte fuit
Et Samaritarum. Rom., Ald., Bas.,
Et Samaritarum. Had., Poelm., in textu,
Atque Samaritum, ut supra vers. 324,
Ecce Samaritum, nisi eo loco legere
0182C malis
En Samaritarum. Juvencus saepius duas primas corripit. Alii alio modo. In Ott.,
fraudes; in Torn.,
fraudibus, pro
fraudis, quod retinendum est.
437. Mss. nostri Reg., Rom., Ottob. cum Daventr., Westh. in textu, Ald.,
labat, cum glossa in Reg.,
deficit: sed in hoc eodem Reg. forte fuit
balat, quod exstat in Hadam, Poelm., et aliis editis. Videtur praeferendum
labat ex textu Evangelii Matth. X, 6:
Sed potius ite ad oves, quae perierunt domus Israel. Obstat prima in
labat, quae brevis est. Sed quid est
balat custodia? Mihi enim dubium non est, quin
custodia significet custodes. Teneo igitur
labat, producta prima contra antiquiorum usum. Koenigius retinet
custodia balat, et custodiam accipit passive pro re custodita. Verum etiam sic Evangelii sententia non
0183B satis exprimitur. Posset ex conjectura restitui
custodia lapsat: sed hoc verbum minus significat, quam
labat. Libr. IV, vers. 501, mss. nostri aeque referunt
sed corpus debile labat, pro quo nonnulli editi habent
lapsat. Confer etiam vers. 373 l. III.
0181D
418.
Per cuncta, per omnia, ubique. Dixi de hac loquendi ratione ad Dracont. lib. I, vers. 292.
419. Caput XVIII.
Daemonium mutum ejectum, et turbam ad Jesum confluxisse. Matth. IX, 32 seqq.; Luc. XI, 14, etc. Juvencus
juvenem vocat hominem mutum, daemonium habentem, ut ait Matthaeus. Vide not. ad l. I vers. 774, et h. l. vers. 332.
420.
Substantia vocis, vox, ut
substantia salis libr. I vers. 510. Vide notam ad vers. 631 libr. I.
423.
Tumultus hoc loco significat turbam, et multitudinem discursantium, et strepentium ob admirationem. Lucanus l. III, vers. 102:
Non fictas laeto voces simulare tumultu.
424.
Tanta pro
tot: vide not. ad Dracont. l. III, vers. 554, ubi occurrit
quanti pro
quot.
425.
Pascua laeta, ut Virgilius libr. I Georg. vers. 1:
Quid faciat laetas segetes, etc.
426.
Tondent, carpunt, pascuntur: quae hujus verbi significatio poetis familiaris est. Vide Virgilium
0182C I Georg. 15.
428.
Laetae segetes, ut dixi ad v. 425,
Ruris per terga, ut l. I vers. 671.
0182D 430. Sacer textus ait:
Rogate ergo dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Usus verbi
deposcere exigeret
a domino messis. Orare utrumque admittit,
rogare petit accusativum.
431.
Numerus pro multitudine, et copia saepe ponitur, ut
numerus frumenti, numerus vini.
432. Caput XIX.
Quid facturi sint, praecipit discipulis. Matth. X, 1, etc.; Marc. III, 17, VI, 8; Luc. VI, 13, IX, 1.
433.
Conglomerat: hoc verbo usi sunt Lucretius, et Ennius,
conglomeratus Celsus,
conglomeratio Codex Justinianaeus. Juvencus hoc l. vers. 579:
Vestrae glomeratio turbae, et alibi saepe
glomerandi verbum usurpat.
436.
Samaritarum fraudis vestigia, videlicet fraudulenta vestigia Samaritanorum, vel vestigia fraudis Samaritanorum. Videntur esse duo genitivi, qui ab eodem
nomine reguntur. Vide supra v. 313.
Nunc virtute mea se reddet lumen ademptum.
Illi firmato se credere corde fatentur.
((415)) Tum Christus fatur: Credentes cernite lucem,
201 Nec cuiquam nostrum post haec edicite nomen.
Dixit: sed major per gaudia tanta videntum
Ardor inexpletus famam per cuncta ferebat.
Offerturque dehinc juvenis, cui rapta sonorae
((420)) Daemonis incursu fuerat substantia vocis.
Ast ubi propulsus fugit de pectore daemon,
Confestim sanae redierunt munera linguae.
Talia mirantis populi stipante tumultu
Vallatur: cernens sed millia tanta virorum,
((425))
0182A Ingemit, ut ruris Dominus, cui pascua laeta
Innumerae tondent pecudes, rectoris egentes.
Tunc ad discipulos depromit talia verba:
Quam laetae segetes ruris per terga patescunt!
202 Sed rarus messor frugis superatur acervo.
((430)) Jam superest dominum segetis deposcere tantae,
Ut sua rura velit numero complere colentum.
Haec fatus, populo ex omni delecta seorsum
Fortia conglomerat bisseno pectora coetu.
Hos ubi delegit, praeceptis talibus implet:
((435)) Devitate itiner, quod gentes perfidiosae,
Et Samaritarum fraudis vestigia calcant.
Pergite, qua patrii pecoris custodia labat.
0183A
0183B
439. Poelm., pro d. s.,
virtutem: in textu, cum aliis,
virtutes.
441. Torn.,
vocis: lege
vobis.
442. Ott.,
gravita pendite, correctum per
gratuita pendite. Reg.,
gratuita impendite; sed pro tribus extremis litteris in
impendite aliud fuisse videtur. Rom.,
gratis impendite. Editi omnes, quos vidi,
cunctis impendite. Praeferendum, opinor cum Rom.,
gratis impendite, ex Matth. X, 8:
Gratis accepistis, gratis date.
445. Ald.,
Non geminas. Ald., Poelm. pro d. s. cum mss. Ott., Rom.,
tegmina bina—Virtutis nudae cupiat servare minister. Sic Reg., sed
portare pro
servare. Hadam., aliique editi
tegmina bina,—Virtuti nudae cupiat servire minister.
0183C 452. Rom., Ott., Reg. scribunt
habitum, et in Reg. glossa apponitur
sanctitatis. Ex editis etiam Ald., Daventr., Vesth. in textu praeferunt
habitum. Hadam., Poelm., et alii,
abitum. Haec scriptura proba est, et Evangelii verbis consonans. Matth. X, 13:
Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam: si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos. Apud Hilarium in hunc locum:
Quae si digna est, et pacis communione sit digna: si indigna, pax invicem revertatur.
453. Reg., Rom., Ott., Poelm. pro d. s.,
ferus; alii,
ferox. Rom.,
de limine: melius, cum reliquis,
vos limine.
454. Reg., Ott., Rom., Ald., Daventr.,
spernet. Hadam., Poelm. in textu, et nonnulli alii,
penetret. Post hunc versum in editis Daventr., Poelm., et aliis inseruntur duo alii versus ejusdem sententiae, videlicet,
Sive aversa Dei famulos succedere tectis,
0184B
—Hospitiique focos miscere gravata vetabit. Absunt ab Aldo, et a nostris mss. Rom., Reg., Ott., et ab aliis praestantissimis codicibus mss. ex fide Reuschii: itaque
eos loco hoc expellere oportet, utpote spurios, praesertim cum Evangelii sententia sine eis egregie sit explicata a Juvenco.
Matth. X, 14:
Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros: exeuntes foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de
pedibus vestris;
et simili modo Marc. VI, 11:
Et quicumque non receperint vos, neque audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris, etc. In priori versu e duobus, quos rejicio, Poelm. notat diversam lectionem,
Sive adversa pro
Sive aversa.
455. Poelm. pro d. s.,
egressu; in textu cum reliquis,
egressi.
456. Ott.,
vobis ne. Reg., Rom. cum editis,
ne vobis.
457. Apud Koenigium alii
Illos, alii
Illis. Rom.
horridior, caeteri
deterior.
0184C 458. Sabatierius legit
omnis, quod fortasse casu illi excidit: nam alii habent
omni.
459. Rom., Ald., Bas.,
Pergite nunc, ut oves. Alii,
Pergitis en, ut oves, quod magis accedit ad verba Evangelii Matth. X, 16:
Ecce ego mitto vos, sicut oves in medio luporum; et Lucae X, 3:
Ite; ecce ego mitto vos, quemadmodum agnos in medio luporum. In hoc eodem versu Rom., Reg., cum multis editis, habent
saevorum; Ott., cum aliis,
durorum.
461. Reg., Ott. cum Poelm. in textu, Hadam.,
dulces; Rom.
dulci, scilicet simplicitate. Ald., cum aliis editis,
puras; ita etiam edidit Fabricius ex manuscripto, ut ait: qui etiam observat, non aliter legisse Ravisium.
463. Poelm. pro d. s.,
consistent; in textu cum aliis,
statuentur.
464. Ott.,
dirisque, sed videtur fuisse
durisque.
0183D
439.
Daemonis atri: supra vers. 45,
Spiritus ater; et infra v. 616,
Si daemone pellitur atro.
445.
Tegmina bina: sic exponit Matthaeum,
Neque duas tunicas, neque calceamenta. Nam Marcus c. VI ait:
Sed calceatos sandaliis. Non ergo vetantur calceamenta discipulis, sed bina calceamenta, ut binae tunicae. Hujus opinionis ducem Juvencum sequuntur
S. Thomas, Cajetanus, et Maldonatus, ut notavit Julius Nigronus de Caliga cap. 2, num. 32.
446.
Virtus nuda, simplex. Lactantius init. libr. I Institut.:
Ut solam, nudamque virtutem nudi, expeditique sequerentur: alii
veritatem pro
virtutem.
448.
Hospitio succedere. Confer not. ad vers. 17,
0184D
Succedere tectis.
450. Intelligi potest,
Pax manebit illa tecta.
456. Reddit rationem, cur discipuli excutere pulverem e pedibus jubeantur.
461. Cur simplicitas columbae laudetur, lege Barthium l. XXXIII Adv. cap. 11.
462.
Incumbet: Scaliger l. IV, c. 16 Poetic. notat, hoc verbum, quo saepius Maro utitur, grave, et sonorum esse. Eodem Juvencus pariter
delectatur.
463.
Statuentur corpora vestra: statuemini. Saepe Juvencus
corpora ponit pro hominibus, aut suppositis, quae corpore, et anima constant.
Statuentur: pro
sistere ponitur
statuo: nam
sistere verbum juris est.
203 Pergentes vero similem mihi sumite mentem,
Ut vobis subigat virtutes daemonis atri
((440)) Sancta fides, curamque piam languoribus aptet.
Hae vires nulla vobis mercede dabuntur.
Et vos haud aliter gratis impendite dona.
Non auri, argentive domet possessio mentem,
Nec vos nummorum subigat scelerata cupido:
((445)) Nec geminas vestes, nec plantis tegmina bina
Virtutis nudae cupiat servare minister.
Ingressi muros urbis, perquirite semper,
Hospitio quorum par sit succedere justis.
Ingressique dehinc pacem sub tecta vocate:
((450)) Si tranquilla domus fuerit, Pax illa manebit.
204 Sin erit indignis habitantum moribus horrens,
0184A Diffugiet, vestrumque abitum pax vestra sequetur.
Excludet quicumque ferus vos limine tecti,
Auribus aut duris spernet vitalia verba:
((455)) Excutite egressi domibus vestigia vestra,
Haereat injuste ne vobis portio vitae.
Illos deterior Sodomorum poena manebit
Suppliciis, veniet mundo cum terminus omni.
Pergitis en, ut oves, saevorum praeda luporum:
((460)) Sed vos arguto serpentum corde vigete,
205 Simplicitate tamen dulces superate columbas.
Nam saepe incumbet vobis injuria praeceps,
Conciliisque hominum statuentur corpora vestra.
Vos flagris, vinclisque feris, durisque tyrannis
((465)) Frendens urgebit pro me violentia saecli.
0185A
0185B
466. Ald., cum nonnullis,
tradiderint: Mss. nostri, et meliores apud Reuschium cum plerisque editis,
prodiderint.
469. Poelm. pro d. s.,
Fratrem autem tradet: in textu cum caeteris,
Prodet enim fratrem.
470. In Aldo mendum puto
genitorem pro
genitorum.
471. Ald., Bas., Poelm. pro d. s.,
odio; alii editi cum mss.,
odia, quod majorem emphasin habet.
473. Editi,
e tectis; mss. Reg., Rom., Ott.,
ex tectis.
477. Rom.,
transcendit; alii mss. et editi,
transcendat: ut vers. seq.,
tentet. Mihi tamen non displicet hoc vers.
transcendit, et vers. seq.
tentet: nam
transcendit positum videtur pro
est super apud Matth. X, 24:
Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum. Aliud est de verbo
tentat: non enim recte dicetur, servus non tentat praecellere dominum suum, ut significetur id,
Servus non est super dominum suum.
0185C 482. Rom.,
Jam; alii,
Nam. Ott., Reg., Rom.,
promuntur. Editi omnes,
promentur. Haec lectio magis congruit Vulgatae Matth. X, 26:
Nihil enim est opertum quod non revelabitur, et occultum, quod non scietur. Retineo tamen scripturam codicum nostrorum mss., quae magis consentanea est versioni Italicae ex ms. Colbert. apud Sabatierium
hoc loco:
Nihil
0186B
enim opertum est, quod non reveletur, et occultum, quod non sciatur; et ex mss. Corb.,
Nihil est enim
opertum, quod non reveletur: et occultum, quod non manifestetur. Consonat etiam auctor operis imperf. in Matth. hom. 25:
Nihil opertum, quod non reveletur; et occultum, quod non sciatur. Nec dissimili modo haec exponuntur Marc. IV, 22, et Luc. VIII, 17, XII, 2. Poelm. in textu habet
cuncta cum aliis; pro d. s.
lata, quod minus placet. Suspicor autem, irrepsisse errorem typographi, quo diversa lectio
lata pro
cuncta huic versui affingatur, cum ea magis propria sit versus 491,
Corporis, etc.
484. Rom.,
sub nomine; codd. nonnulli apud Reuschium,
sub limine; lege
sub lumine.
486. Ald., Bas.,
spargentur: quo spectat Rom., quamvis depravate scribat
populo spergentur. Reliqui,
spargantur.
488. Reg., Rom.,
Prosternunt. Ottob., cum editis,
Prosternent. In Vulgata est,
Occidunt corpus. Patres alii ita, alii;
Qui possunt occidere corpus;
0186C nonnulli,
Qui corpus occidant. Reg., et Ott.,
non his est ulla. Rom., cum editis,
non est his, vel
iis.
489. Rom.,
dimittere: melius alii,
demittere.
491. Reg. a pr. m., itemque Ottobon. a pr. m.,
animique pro
animaeque. Ald., Bas.,
lata pro
cuncta. Confer. lectionem variam ad v. 482.
0185C
466.
Ponite, deponite.
Ponere curas dixit Livius l. I., c. 19. Alii,
ponere metum, moras, arma, etc.
469.
Insania fratris, insanus frater.
470.
Genitorum corpora, genitores, ut paulo ante v. 463.
Corpora vestra. Notanda etiam phrasis,
Ad lethum dabunt, ut
neci, letho demittere.
472. Hunc verborum ordinem statuo: Gloria fidei comitatur finem vitae. Matthaeus habet:
Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
473.
Sectari vel pro assectari, et comitari, vel pro insectari, et urgere accipitur. Utraque significatio proba est: secunda hoc loco
obtinet.
0185D 474. Accipe verba Evangelii Matthaei:
Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Juvencus veterem Italam legerat, qualis in ms. Corb. reperitur:
Cum autem persequentur vos incivitate ista, fugite in aliam: quod si in aliam persequentur vos, fugite in alteram. Concinunt in re ipsa duo mss. Sangerm., Claromont., S. Gat., et Maj. Mon., versio Anglo-Saxonica, ms. Cantabr., textus Graecus
in pluribus mss., Hilarius, Ambrosius, etc.
475. Pergit Matthaeus:
Amen dico vobis: Non consummabitis civitates Israel, donec veniat filius hominis. Quae verba eleganter, ait Schoettgenius, explicat Juvencus. Semper vobis usque ad diem novissimum erunt urbes, et populi,
qui in Judaeorum populum
0186C succedent.
480.
Vel pro
et. Vide not. ad Dracont. l. I, vers. 266:
Virtutem similem Domini, videlicet similem virtuti Domini. Non dissimile est, quod vers. 438 dixit:
Similem mihi sumite mentem.
486.
Culmine tecti: sacer textus,
super tecta. Codex Cantabr.,
in tectis. Audiendus Hieronymus ep. 106, al. 403, num. 63, ad Sun. et Fretell., post medium:
In Aegypto, et Palaestina . . . non habent in tectis culmina, sed domata quae Romae vel solaria, vel meniana vocant, id est,
plana tecta, quae transversis trabibus sustentantur. Hinc in Evangelio: Quae auditis
0186D
in aure, dicetis super domata. Graece est ἐπὶ τῶν δωμάτων. Nihilominus Juvencus culmen tecti nominat, quia re vera
culmen accipi solet pro altiore domus parte, et pro quocumque lecto. Juvencus ergo eamdem interpretationem tenet, ac Hieronymus.
In tectis domorum soliti erant Judaei confabulari; sed cum facile a vicinis audiri possent, minime secreta erant, de quibus
ibi sermonem habebant.
489.
Letho demittere. Virgilius II, Aen. 85,
demisere neci. Similia alii poetae passim.
490.
Cordis secreta. Libr. I, vers. 339, et l. III, vers. 146,
Cordis secreta. Lib. I, vers. 408,
Mentis secreta. Lib. III, vers. 169,
Secreto cordis.
Cum vos prodiderint, verborum ponite curam:
Sponte fluens dabitur sermonis gratia vobis.
Spiritus in vobis pro vobis digna loquetur.
Prodet enim fratrem scelerata insania fratris,
((470)) Ad lethumque dabunt genitorum corpora nati.
Vos odia urgebunt semper pro nomine nostro,
Sed finem fidei comitatur gloria vitae.
Profugite ex tectis, quae vos sectabitur, urbis:
206 Inde aliam, mox inde aliam conquirite sedem.
((475)) Nam vobis urbes semper superesse necesse est,
Israelitarum quae dent sub nomine plebem.
Discipulus numquam transcendit celsa magistri
Culmina, nec Dominum tentet praecellere servus.
0186A Discipulo satis est vires aequare magistri,
((480)) Vel domini similem virtutem prendere servo.
Pectoribus vestris semper timor omnis aberret:
Nam nudata suis promuntur cuncta latebris.
In tenebris tacite vobis qaaecumque jubentur,
207 Dicite praeclaro nitidi sub lumine solis.
((485)) Auribus et vestris dicam quaecumque susurrans,
Excelso in populos spargantur culmine tecti.
Despicite illorum rabiem, qui corpora vestra
Prosternunt ferro: non est his ulla potestas
Vivacem letho pariter demittere mentem:
((490)) Illum sed potius cordis secreta pavescant,
Corporis est, animaeque simul cui cuncta potestas.
0187A
0187B
494. Mss. Rom., Reg., cum plerisque editis,
Ni jussu; et glossa in Reg.,
nisi cum jussione. In Ott., apparet
jussu, et abrasum est
ni, aut aliud. Ald., Bas.,
Injussu, quod praefert, et optimum dicit Gallandius, elegans Reuschius, ut
Injussu populi. Verum verba Evangelii aeque bene explicantur, sive
Injussu, sive
Ni jussu legamus. Matth. X, 29:
Nonne duo passeres asse veneunt: et unus ex illis non cadit super terram sine voluntate Patris vestri?
495. Schoettgenius ad verba,
Quis dubitet, ait, nullam plane in hoc versu esse difficultatem, si legamus vel
judicet, vel
dicat: sed si vers. seq. legatur
Credere, sic bene est
dubitet, pro quo metrum non patitur
judicet. Rom.,
multos: corrige
multis.
496. Gallandius rectius ait esse
Cedere cum Omeisio, quam
Credere. Equidem
credere in ms. Rom. invenio, in editis
cedere. Ott. male scribit
caedere. In Reg. glossa est,
cedere—antecedere. Idem Gallandius ex editione Parisiensi allegat
prae milibus: plerique
0187C habent
pro milibus. Reg., Ott., Daventr., Ald., Torn.,
hominem, quod magis placet, quam
hominum in Rom., Poelm., et aliis.
502. Rom., Daventr., Hadam., Poelm.,
Et dulcem natam dirimat qui pectore matris. Sic Reg., et Ottobon., sed
dulci pro
dulcem. Ald., Torn., Bas.,
Et dulcem matris dirimat qui pectore natam.
0188B 504. Rom.,
Vel matris, sobolisve meum: clarius est
Vel matri, sobolive. Idem Rom.
postponit, pro quo melius alii
postponet.
507. Rom., Ald.,
florentem fruge salutem. Reg., Ott. cum plerisque editis
florentem fruge salutis, et explicat glossa in Reg.,
florentem—animam vel vitam. In Ott. prius forte fuit
salutem.
509. Rom.,
itidem, pro
idem.
512. Ott., Rom., Ald., Bas.,
caecis. Reg., Had., Poelm.,
caeci, quod praetulit Reuschius.
516. Daventr., Torn.,
Largitur terris. Mss. et plerique editi.
Pollicita est terris. Reg., Ott.,
fulgens; alii,
fulges.
517. Hadam., Poelm., Fabr.,
An superest aliam posthac. Reg., Daventr.,
An aliam superest posthac. Ott., Ald., Bas.,
Anne aliam superest post haec sperare. Sic Torn., et Rom., sed
posthac pro
post haec. Mihi placet lectio Reg.,
An aliam superest posthac. Neque obstat, quod
an corripi soleat: nam et quaedam
0188C exempla sunt, quibus producitur, licet nonnulli in scriptura varient, legentes
anne et mihi valde probabile est, hujusmodi monosyllaba, quae brevia a plerisque dicuntur, communi gaudere intervallo quantitatis,
ut dixi ad Dracontium, vers. 357 libr. I Carminis de Deo. Juvencus alibi etiam producit
an, ut vers. 326, 682, l. III, et 529 l. IV.
0187C
492.
Passeribus pretium, etc. Manilius de pauperibus aviculas venales circumferentibus lib. V, vers. 380:
Totamque per urbem—Qui gestant caveis volucres ad jussa paratas,—Quorum omnis parvo consistit passere census.
496. Similis versus his, quos Ovidius profert lib. I Met. v. 325:
Et superesse videt de tot modo milibus unum,—Et superesse videt de tot modo milibus unam.
502.
Dulcis epitheton filiis maxime conveniens: quo alibi etiam utitur Juvencus.
0187D 503. Matthaeus:
Qui amat patrem, aut matrem, plusquam me, non est me dignus, etc. Juvencus ergo sic fere: Si quis pluris habebit genitorem, quam amare me, etc.,
Amor meus potest esse vel amor quo ego amo, vel amor quo alius me amat. Hoc secundo sensu Deus ait:
Si quis amore meo genitorem pluris habebit.
507.
Invenio pro acquirere, adipisci, ut
nomen invenit etc., et similia nonnulla.
510.
Sibi gaudebit, suo bono gaudebit.
Sibi ita saepe abundat, sed eleganter tamen adhibetur ut
quid sibi vult? quid sibi quaerit? Poetae christiani
0188C saepe
perpes pro perpetuo usurpant. Vide Indicem verborum Dracontii.
511. Caput XX.
Joannes ad Jesum discipulos mittit, et Jesus de Joanne ad turbas loquitur. Matth. XI, 7, etc.; Luc. VII, 24, etc.
514.
Portare, ferre, ut portare preces, salutem, etc. Virgilius, l. IX, vers. 312:
Multa patri portanda dabat mandata.
516.
Sub vel superfluum est, vel ponitur pro
in. Dracontius, l. I, vers. 230:
Sub tempore primo; l. II, vers. 356:
Sub tempore parvo.
0188D 517. Virgilius, l. II Aeneid. vers. 354:
Una salus victis nullam sperare salutem.
519.
Lumine lucis, hendiadys.
521. Latini antiquiores in plurali numero semper
lepras proferebant. Scribonius Largus, compos. 250, in singulari
lepram dixit. Juvencus et alii christiani scriptores plerumque ita efferunt. Dicitur autem lepra a λέπος, vel λεπὶς,
squama, quia leprae saepe cutem asperam et squamosam reddunt: ex quo scite Juvencus,
squamoso corpore. In hanc sententiam disserit Guillelmus Ader, de Aegrotis et Morbis in Evangelio, part. III, enarrat. 1, pag. 267.
Passeribus pretium nummi vix portio parva
Proveniet: non est tamen unum credere dignum,
Ni jussu Domini, laqueos incurrere vestros.
((495)) 208 Quis dubitet sapiens Domini sub pectore multis
Credere pennatis hominem pro milibus unum?
Qui me confessus fuerit sub judice terrae,
Hunc ego non aliter coram Genitore fatebor.
Sic itidem coram Genitore negabo negantem.
((500)) Non ego nunc pacem terris immittere veni,
Sed gladium, patrio dirimat qui pectore natum,
Et dulcem natam dirimat qui pectore matris.
Si quis amore meo genitorem pluris habebit,
Vel matri, sobolive meum postponet amorem,
((505))
0187B Sentiet horribilem nostra de sede repulsam.
0188A Contemnet quicumque animam pro nomine nostro,
Inveniet laeta florentem fruge salutis.
209 Qui vos suscipiet, me suscepisse benignis
Obsequiis, idem me pro Genitore supremo
((510)) Suscepisse sibi gaudebit perpete vita.
Talia discipulis bis sex cum jussa dedisset,
Justus Joannes caeci de carceris umbris
Sectantum e numero delectos talia dicta
Ad Christum portare jubet, verumque referre;
((515)) Tune piis animis requies, quam regia coeli
Pollicita est terris, nostro sub tempore fulges?
An aliam superest posthac sperare salutem?
Talibus haec Christus dictis mandata remittit.
Caecorum tenebrae mutantur lumine lucis,
((520)) Debiliumque vigent firmato robore membra.
0188B Lurida discutitur squamoso corpore lepra,
0189A
0189A
523. Reg., Rom.,
amissae lethi post funera vitae, quod teneo, et Davisius ex quodam ms. reposuerat ad cap. 70 § 6 Caesaris, de Bell. Alexandr. Vide Arntzenium, ad Sedulium,
libr. IV, vers. 137: Alii
amissa lethi post funera vita. Post hunc versum in
0189B Reg. et Rom. legitur:
Depositum repetens animae substantia corpus, Ad corpus remeans animae jam libera virtus. In Poelm., Hadam., Daventr. et aliis, iidem sunt versus, sed inverso ordine, prius
Ad corpus, tum
Depositum. Ott., Ald., Bas., Fabr., omnino omittunt versum
Depositum, et solum referunt versum
Ad corpus; quae scriptura retineri posset. Sed versus
Depositum, etc. magis redolet antiquitatem, et Juvenci stylum: alter versus
Ad corpus glossema sapit. Christiani antiqui corpus defunctorum
depositum scilicet ad diem judicii saepe dicebant. Consule not. ad Dracont. l. I vers. 681:
Animae substantia a Juvenco dicitur, ut vers. 420 h. l.,
substantia vocis; libr. I vers. 510,
substantia salis, etc. Reuschius cum aliis versum
Ad corpus retinuit, alterum
Depositum repetens rejecit.
526. Mss. Reg., Rom., Ott., Poelm., pro d. s.,
nostri. Ald. et plerique editi,
terris, quod melius putat Reuschius.
0189C 529. Rom. cum plerisque editis
Haec super. Reg., Ott.,
Hoc super, quod Omeisio et Gallandio placuit; et Gallandius ait, id esse ex contextu Evangelii. Matth. XI, 7, in versione Itala:
Abeuntibus autem illis, coepit Jesus dicere de Joanne Baptista: Quid existis in desertum videre, etc. Hilarius in hunc locum:
Abeuntibus illis, ad turbas de eo locutus est: Quid existis in desertum videre, etc. Itaque
hoc super idem est ac
de hoc magistro, scilicet Joanne Baptista.
530. Mss. Reg., Ott., Rom.,
deserto, quod edidit etiam Ald. Latinius quidem est
desertis, ut habent Hadam., Poelm., in textu, et alii: sed praeferendum est
deserto, quo verbo utitur etiam Hilarius; et versio antiqua sacrae Scripturae quae tempore Juvenci videtur fuisse in usu, apud Sabatierium:
Quid existis in desertum videre?
531. Rom.,
stamen: in Ott. etiam,
stamen factum ex
stramen. Eadem lectio exstabat in codice Barthii, quam is approbare videtur, quando in margine apposuit
Optime, ut refert Koenigius. Reg. cum editis,
0189D
stramen. Verba versionis Italicae sunt,
Arundinem a vento agitari; Vulgatae,
Arundinem vento agitatam. Hieronymus, in Ezechiel. XL:
Calamum vento agitari. Auctor operis imperfecti, in Matth., hom. 27:
Calamum a vento moveri. Alii plerique Patres
arundinem
0190A distincte nominant. Juvencus utrumque videtur exprimere voluisse.
Stramen est stipula, culmus, et alia similia, quae lecto rustico sternendo deservire solent.
Stamen per metaphoram dicuntur fibrae in ligno, et fila in herbis, et floribus recto ordine in
0190B longum protensa: adeoque aliquo pacto posset etiam sustineri
Stamen arundineum.
532. In Ott. prius fuit
videri, recte emendatum per
videre.
534. Ald., Bas., Poelm., pro d. s.,
Fatidicis longe praeponitur ille prophetis,—Ut veteris quondam cecinere oracula scripti. Mss. et plerique editi,
Ille prophetarum solus transcendere vires—Indicio veteris scripti promittitur olim. Reuschius pro
solus alicubi invenit
socius, quod rejicit. Hoc ipsum advertit Sigebertus Havercampus, Ind. crit. in Sallustium, verb.
indicare: qui ex optimis membranis reponit
solus. Torn.,
viris, male, pro
vires. Reg., et Rom.,
Judicio veteris, quod non displicet.
Indicium et
judicium in veteribus exemplaribus saepe confundi, observatum ab aliis, observatum etiam a me est in not. ad Dracontium, vers. 560
libr. II Carm. de Deo. Hoc autem loco praeferam
Indicio.
536. Ott., a pr. m.,
Hinc; a sec. m., cum aliis
0190C mss. et plerisque editis,
Hunc. Poelm., pro d. s.,
Nunc.
537. Ald., Rom., Bas.,
mitto illum: alii,
mitto meum, quod magis verbis Evangelii consentaneum est. Matth. X, 10:
Hic est enim, de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, etc.
539. Poelm., pro d. s.,
Qui major nostris Joanne hoc viribus esset; in textu cum reliquis,
Major Joannis nostri qui viribus esset.
540. Poelm., pro d. s., Fabr.,
Sed minimus coeli qui in regno est, major habetur. Mss. et plerique editi,
Sed minor hoc coeli fiet sublimior aura. In Rom. et Ald., pro
hoc est
haec, et in Rom. ad marg.
fecit pro
fiet. Syntaxis implexa est, ita explicanda: Sed minor (
in) coeli aula fiet sublimior hoc, Joanne scilicet. In Graeco est
minor, non
minimus. Reuschius sic ordinem collocat: Qui minor est hoc Joanne in aula coeli fiet, existet, erit in illa beatitate sublimior, augustior,
beatior. Quae explicatio vix clarior est ipso Juvenci versu.
0190D 541. Rom.,
Cujus: alii,
Hujus. Mss. Rom., Reg., Ott.,
sentit. Editi
sensit. Melius est
sentit. Sic Matth. XI, 12:
A diebus autem Joannis Baptistae usque nunc regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.
0189D
522.
Vox aeria a causa, vel a natura ipsa. Seneca, libr. II Nat. Quaest. cap. 29:
Cum vox nihil aliud sit, quam ictus aer.
523. Sedulius, l. IV, vers. 137:
Et licet amissae passus discrimina vitae. Lethi post funera: Reuschius
lethi abstractum accipit pro concreto
lethalia.
533. Matthaeus:
Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Apud Juvencum igitur
molli cum veste idem est ac ii qui molli veste utuntur:
tenentur, sunt, existunt, degunt. Animadvertendae enim sunt istiusmodi significationes minus obviae.
0190D 539.
Joannis viribus, pro Joanne, ut alibi
virtus animae, scribarum pectora, vis vulneris, robur saxi.
541. Matthaei Evangelium:
A diebus autem Joannis Baptistae usque nunc regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Versio antiqua codicis Colbert.,
Regnum coelorum cogitur, et cogentes diripiunt illud. Sic multi alii, et constanter Ambrosius multis in locis. Omeisius
vim sensit exponit: Homines magno numero, et quasi violenti, in coelum irrumpunt. Maldonatus interpretatur, regnum coelorum omnibus
expositum esse, ut quicumque velit, irruat in illud.
210 Aeriae vocis penetrat surdas sonus aures.
Redditur amissae lethi post funera vitae
Depositum repetens animae substantia corpus,
((525)) Pauperibusque suis non dedignata patescit
Fulgentis splendens adventus gloria nostri.
Ille beatus erit, quem non deceperit error.
Talia discipuli referunt mandata magistro.
Hoc super ad populum depromit talia Christus:
((530)) Cur in deserto voluistis visere nuper
211 Stramen arundineum vento vibrante moveri?
0190A Cur etiam molli vestitum veste videre?
In domibus regum molli cum veste tenentur.
Ille prophetarum solus transcendere vires
((535)) Indicio veteris scripti promittitur olim.
Hunc etenim memorat venerandae lectio vocis:
En ego mitto meum stratas aptare ministrum
Aute tuos vultus: genuit nec femina quemquam,
Major Joannis nostri qui viribus esset.
((540)) 212 Sed minor hoc coeli fiet sublimior aula.
Hujus ab exortu vim coeli regia sentit,
0191A
0191A
543. Reg., Ott., Ald., Bas.,
Lex omnis summam, Baptistae a tempore cepit. Hadam., Poelm. in textu, Westh. ad marg.,
ad tempora. Torn.,
a tempore coepit. Poelm., pro d. s.,
in tempore. Bas.,
Lex omni. Rom.,
Vox omnis summa Baptistae a tempore coepit.
544. Ald., Bas.,
conclusus eodem. Caeteri,
concluditur
0191B
idem.
545. In Reg. hic versus et seqq., usque ad versum
Quanto igitur nobis, desunt, et in folio annexo suppleti sunt recentiori manu.
546. Post vers.
Si vultis, Had., Poelm.,
Ipse est Elias felix venturus in aevum,—Corpus Joannis felix habitabile sumpsit—Elias quondam. Sic Daventr., sed
Ipse est Joannes, pro
Ipse est Elias. Rom., Reg.,
Corpus Joannes felix habitabile sumpsit,—Ipse est Joannes felix venturus in aevum—Elias quondam. Ott., et Ald.; post vers.
Si vultis, omisso omnino versu
Ipse est, statim legunt:
Corpus Joannis felix habitabile sumpsit—Elias, quondam. Id magis videtur esse ex textu Matth. XI, 14:
Et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est. Reuschius putat, poetam per hypallagen inverso ordine dictum Christi de Elia novi Foederis testimonium enuntiare: quod artificium,
addit, glossatori displicuit, qui ideo verba textus accuratius exprimere satagens, hunc versum obtrusit:
Ipse est Elias, felix venturus in aevum. Suspicabar:
0191C
Si vultis volucris penetralia noscere saecli, —Ipse est Joannes felix venturus in aevum—Elias quondam quem, etc.
0192A 547. Rom., Ott.,
missa, quod in Ott. factum est ex
misso. Reg. cum plerisque editis,
jussa: quo verbo delectatur Juvencus. Aptum quidem hoc est ad simulationem quadrijugorum exprimendam, quae jussu divino peracta
est. Aldus vero edidit
missa.
548. Rom.
quadrigarum. Alii
quadrijugorum, quod
0192B melius cohaeret cum
Flammipedum.
551. Hadam., Poelm., Fabr., et alii
frugiferarum. Mss. omnes nostri cum Ald. et Daventr.,
frugiferentum, quod arridebat etiam Gallandio, quia haec vox Lucretii est libr. I vers. 3:
Quae mare navigerum, quae terras frugiferentes.
552. Torn., Poelm., pro d. s.,
Namque abscondisti. Westh., in textu, ita; ad marg.,
Coelesti nunc quod, mendose, pro
Celasti nunc quod, quod exhibent mss. et plerique editi. In Ott., post hunc versum, inseritur hic alius:
Occulis haec quondam parve sapientibus orsa, —Parvulaque, etc. Fortasse,
prave sapientibus.
553. Reg.
Parvula qui infantum, quod subobscure indicatur in Rom., ubi mendum est
vix pro
vis.
554. Conjiciet aliquis ex textu Evangelii,
Jam mihi regnanti sunt omnia tradita Patri, pro
a regnante Patre. Solet enim Juvencus his dativis pro ablativis uti. In re praesenti nimis implexa sic evaderet syntaxis, et parum clara sententia.
0192C 559. Poelm., Ott., a pr. m.,
munera, ex quo in Ott. recte factum
munere, consentientibus aliis mss. et editis.
561. Schoettgenius suspicatur
ferre pro
forte: hoc
0193A est, ad ferendum. Reuschius retinet
forte, nempe bonum et salutare, vel adverbii more pro
fortiter, constanti animo.
0191C
542.
Atrox, in bonam partem, vehemens, constans. Horatius, l. II, od. 1, vers. 23:
Et cuncta terrarum subacta—Praeter atrocem animum Catonis. Silius, l. VI, vers. 378:
Atroxilla fides.
543.
Summam, finem, complementum. Quintilianus, l. III c. 2:
Huic studium, et incrementum dederit utilitas, summam ratio et exercitatio. Confer Barthium et Burmannum, ad Gratii Cyneget. vers. 317.
545. Matthaeus solum haec;
Et si vultis recipere. Versio vetus in cod. Colbert. cum Tertulliano, l. de Anima cap. 35:
Et si vultis audire. Codex Sangerm. 1, cum Claramont.,
Et si vultis scire.
0191D 546. Verba Matthaei sunt:
Ipse est Elias, qui venturus est. Quod autem Elias sumpserit habitabile corpus Joannis, metempsychosin redolet. Erat quidem hoc dogma satis frequens inter
Judaeos Christi aetate: qui propterea putabant Christum esse Joannem Baptistam, aut Jeremiam, aut Eliam, aut alium ex prophetis.
Eodem pertinet quod Herodes dicebat Matthaei XIV, 2:
Hic est Joannes Baptista: ipse surrexit a mortuis. Christus de Joanne eodem modo ait:
Ipse est Elias; sed cum addat:
Qui habet aures audiendi, audiat, mystice illud intelligendum esse aperte declarat. Eadem interpretatio quadrat in Juvencum, qui illico subjungit:
Audiat haec dictis pandens vitalibus aures. Reuschius tamen suspicatur ex hoc loco, et ex vers. 524, Juvencum ex Platonis schola prodiisse: agnoscit enim apertam metempsychosin
eo vers. 524, quem sic legit:
Ad corpus remeans animae jam libera virtus.
548.
Flammipes, vocabulum novum a Juvenco ratione
0192C analogiae formatum.
Simulatio interdum similitudinem imitationemque significat; quod hoc Juvenci versu confirmat Forcellinus. Glossa in cod. Reg. est
simulatio—sicut visus est. Libr. III, vers. 265, in eodem argumento:
Quem praepete curru—Turbine coelesti quondam simulata quadrigis—Astris inseruit rapidae vis fervida flammae. Sedulius, I, 163:
Aurea flammigeris evectus in astra quadrigis. Arntzenius, ad h. l., non dissimile ait esse hoc Juvenci, sed legit
Flammigerum rapuit. Conferendus est etiam Muncker ad Fulgent. l. I Mythol. p. 616.
549. Supra, vers. 454:
Auribus aut duris spernet
0192D
vitalia verba.
550. Caput XXI.
Confessio Jesu ad Patrem, et jugum Domini leve esse. Matth. XI, 25 seq.; Luc. X, 21 seqq.
554.
Omnia Patris, nempe omnia, quae Patris sunt, ut l. h. vers. 199:
Omnia mundi; et l. IV, vers. 218:
Omnia pompae. Matthaeus ait:
Omnia mihi tradita sunt a Patre.
560. Matthaeus:
Et ego reficiam vos. Sangerm. 2:
Et ego reficiam, vos requiescere faciam. Hieronymus, in Isaiam LVIII:
Et ego vobis dabo requiem: hoc enim significat, ait ipse, ἀναπαύσω ὑμᾶς. Cohaerent Praedestinatus, libr. III, tom. I Sirmondi, auctor operis imperfecti
in Matt., et hoc loco Juvencus. Schoettgenius observat, eleganter Juvencum circumscripsisse τὸ ἀναπαύσω cum interprete Syro.
Simile quid animadvertit ad cap. V Matt. 45:
Qui solem suum oriri facit super bonos et malos.
561.
Forte accipiendum est adverbii more, pro
fortiter.
0193C Cum enim sarcina dicatur levis, jugum nullo commodo sensu forte appellari potest, quamvis Reuschius aliter opinetur.
Et coeli regnum violentia diripit atrox.
Lex omnis summam Baptistae a tempore cepit,
Atque prophetarum finis concluditur idem.
((545)) Si vultis volucris penetralia noscere saecli,
Corpus Joannis felix habitabile sumpsit
213 Elias, quondam quem turbine jussa corusco
Flammipedum rapuit simulatio quadrijugorum.
Audiat haec dictis pandens vitalibus aures.
((550)) Nunc tibi confiteor, Genitor, cui gloria servit
Fulgentis coeli, et terrarum frugiferentum,
0192A 214 Celasti nunc quod sapientibus ista superbis,
Parvulaque infantum vis haec comprendere corda.
Jam mihi regnantis sunt omnia tradita Patris,
((555)) Nec quisquam Domini poterit cognoscere Natum,
Ni solus Genitor; Genitorem mente videbit
Filius, aut idem pandet cui talia Natus.
Huc omnes veniant, oneris quos sarcina vasti
Comprimit, is poterit virtus mea munere Patris
((560)) Antiquas vires hilari reparare quiete.
Sumite forte jugum, levis est mea sarcina justis,
0193A
0193A
562. Torn. cum mss. nostris omnibus,
largibor. Plerique editi,
largitur. Plautus usus est
largibor,
0193B Bach. IV, 7, 30. Sic prisci in verbis quartae factitabant. Gallandius edidit
largibor, sed ex quadam editione Parisiensi pro diversa lectione annotat
praebebo.
567. Ott.,
Sabbati, recte emendatum per
Sabbata.
568. Poelm. in textu, Hadam., Fabr.,
curant. Mss. omnes nostri cum praestantissimis editis,
coram: quia scilicet intelligitur
coeperunt, aut aliud simile verbum. Alii scribunt
reprehendere; alii
reprendere.
569. Ald.,
Qui: lege
Quod.
571. Poelm.,
iis. Ald., cum mss.,
his.
574. Reg., Rom.,
Et comitum, propriamque famem. Ott., cum editis,
Et propriam comitumque famem.
577. Reg.,
scriptum justo: alii,
scriptum est justo.
578. Ott., Torn., Hadam.,
Sabbata profanent templo sine crimine vates. Reg., et Rom. ita, sed
profanant; Westhemerus autem, ad marg.,
Sabbata profanet,
0194A etc. Poelm., Fabr.,
Vates in templo sine crimine festa profanent; sic Westh., Ald., et Bas., sed
profanant. Magis consonat Evangelii verbis
profanant, quam
profanent. Matth. XII, 5:
Aut non legistis in lege, quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum
0194B
violant, et sine crimine sunt? Etsi autem prima in
profano corripi soleat, tamen censeo veram esse nostrorum mss. codicum lectionem
Sabbata profanant: non enim video, cur produci ea non possit, ut saepe producitur in
propino, profundo, procuro, et aliquando in
profari, profiteor, profugio, profectus. Immo in Latinis plerumque protrahitur, ut in
promoveo, profero.
579. Rom.
ista: alii,
istic, vel
isthic. In eodem Rom., mendose,
minorem pro
minor est.
581. Reg., Torn.,
malit. Ott.,
malet; supra,
mallet, cum aliis.
582. Ott.
vires; supra, recte,
viros. Idem Ott., Ald., Daventr., Bas., Rom.,
factio sacros, quod displicet Reuschio, quia sequitur
Expertes culpae. Reg.
factio praeceps cum glossa, vel diversa lectione
vestra. Poelm. in textu, Had.,
factio vestra.
0193C
562. Intelligo: Largibor dulcem salutem ei, qui est humilis corde.
563. Caput XXII.
Discipuli spicas vellunt. Matt. XII, 1 seq.; Marc. II, 23; Luc. VI, 1.
Culta, absolute sunt agri culti non solum apud poetas, sed et apud alios. In Reg. glossa est
gravatae—maturae.
564.
Praeterit per culta. Plautus, Merc. V, 4, 46:
Qui praetereant per vias. Populus significat multitudinem, ut l. I, vers. 322 et alibi.
565. Virgilius, l. III Georg. vers. 176:
Sed frumenta manu carpes sata. Sic alii verbo
carpo eadem significatione utuntur. Addit Juvencus
in ordine, quia id licebat judaeis. Deuteron. XXIII, 24 seq.:
Ingressus vineam proximi tui, comede uvas, quantum tibi placuerit: foras autem ne auferas tecum. Si intraveris in segetem
amici tui, franges spicas, et manu conteres: falce autem non metes.
Omeisius aliud putabat.
In
0193D
ordine: Non extra viam, inquit, vagabantur discipuli.
570.
Completor: nemo Juvenco antiquior, quod sciam, hoc verbo usus est.
571.
Retexens, denuo explicans, recensens, evolvens. Hanc significationem verbo
retexo tribuunt Claudianus, Ausonius, Apuleius, aliique aequales: immo Cicero.
572. Libr. I, vers. 184, simili modo,
Davida canorum.
576.
De lege pro
ex lege; aut
de superfluum est, ut saepe evenit.
0194C 577.
Justo moderamine: vide lect. var. et not. ad l. I, vers. 22.
579. Accipe verba Matthaei:
Amen dico vobis, quia templo major est hic. Sic versio vetus in codic. Colbert. Codex Sangerm. 1, cum Clarom., et Corb. 2:
Quia sabbato major est hic. Corb. 1:
Quia majus est hic, quam templum. Cantabrig.:
Quia a templo major est hic. Irenaeus, lib. IV, cap. 9:
Plus est enim templo hic. Hilarius, in Matth.:
Templum seipsum indicat . . . . quia major ipse sit sabbato. Hieronymus, in Matth.: Hic
non pronomen, sed adverbium loci legendum, quod major templo sit locus, qui Dominum templi teneat. In Graeco textu alii mss. habent
major; alii,
majus. Juvencus ergo legit,
Quia majus templo est hic, et interpretatur,
Quia in hoc loco majus aliquid est templo: ipsa videlicet turba discipulorum praeferenda est templo: sunt enim justi templum vivum Dei. Poterant ergo esurientes sibi
vellere spicas sabbato, quin peccarent, ut sacerdotes non peccabant, dum sabbato ea facerent, quae templi cultui
0194D erant necessaria. Huic interpretationi accedit etiam Reuschius.
Glomeratio, apud Plinium, l. VIII, c. 42, in fin., est actus glomerandi: hoc loco est congregatio, quia
glomero, uti
conglomero, agglomero, pro cogere, congregare, sumuntur. Confer vers. 433, 723, h. l.; et 581, 756, l. III.
581. Recole vers. 360 h. l., ubi eadem expressa est sententia.
582. Saepe hoc vocabulum
factio in malam partem usurpat Juvencus: et paulo post, vers. 608:
Caeca pharisaeae cognovit factio gentis.
Namque humili dulcem largibor corde salutem.
215 Haec ubi dicta dedit, messis per culta gravatae
Praeterit, et populus sectantum discipulorum
((565)) Spicarum gravidam carpebat in ordine frugem.
Ille dies veteri poscebat lege quietem:
Sabbata nam priscis repetebant otia jussis.
Ecce pharisaei coram reprehendere Christum,
Quod sanctae legis calcarent jussa metentes
((570)) Discipuli. Legum sed tunc completor Iesus
Incipit his veteris scripti monumenta retexens:
Legistis certe, in templo Davida canorum
0194A Cum populo quondam panes sumpsisse sacratos,
Et propriam comitumque famem sedasse; sed illos
((575)) Illicitum cuiquam fuerat contingere panes,
Sumere quos solus poterat de lege sacerdos.
216 Ejusdem scriptum est justo moderamine legis:
Sabbata profanant templo sine crimine vates.
Nec minor est isthic vestrae glomeratio turbae,
((580)) Quam templi virtus. Caperent si pectora vestra,
Quod non sacra Deus, sed mallet mitia corda,
Non tam saepe viros damnasset factio sacros,
0195A
0195B
585. Ald., Poelm., pro d. s.,
illorum. Mss., et alii editi,
ipsorum.
586. Rom., Torn.,
pro lumine. Poelman., pro d. s.,
de limine; in textu, cum plerisque,
pro limine, ea significatione quae ad vers. 299 hujus libri notata est.
587. Rom.,
Caecatum; corrige
Siccatum: nec male esset
Siccatae.
592. Reg. Ott.
Inciderent. Ott., supra, Rom. cum editis,
Inciderint. Alii apud Omeisium,
Inciderit, ut
pecuscula sit femininum singularis numeri, quod insolitum est.
595. Koenigio suspectum est
tollens: qui propterea conjicit
molles. Reuschius existimat
tollens respicere ad
tolletis vers. 593.
596. Mss. Rom., Reg., Ott.,
juvenis, sanam protendito dextram, quod indicavit Poelm., pro d. s. Alii editi,
Juvenis, redivivam extendito dextram, quod minus placet.
597. Poelm. pro d. s.,
Cum dixit. Alii mss. et editi,
Cum dicto, quod probum est, et quater ab
0195C Apuleio, libr. I, usitatum, ut observavit Barthius, libr. XXXV Advers. cap. 14, col. 1612, ubi similem locutionem profert
ex Juvenco, lib. IV, vers. 512:
Cum dicto Judas numero stipante catervae—Advenit. Martianus Capella etiam usurpavit
Cum dicto pro
nulla interposita mora, libr. IX, initio, pag. 302. Itaque etsi possit conjici
Quo dicto, tamen retinenda est vetus scriptura. Juvencus, libr. I, vers. 802, eamdem phrasin usurpat:
Dixerat, et dicto citius cum voce loquentis, etc. Reg., Ott., Fabr., Poelm., Hadam.,
palmam sanus porrexit utramque. Reuschius Rom.,
palmam sanam porrexit utramque. Ald., Daventr., Torn., Bas.,
palmas sanas porrexit utrasque. Reuschius aliquam emphasin in repetitione
palmam sanam reperit. Sed cum addatur
utramque, haec vere non est repetitio. Melius ergo est
palmam sanus porrexit utramque, et eam, quae sanata fuit, et alteram quae sana semper fuerat.
598. Reg., Ottob.,
His tum pro signis: quod praefero
0195D aliis lectionibus, et praetulit etiam Gallandius, ex codice Helmst. Reuschius immisit
Justum pro signis: quod habet Poelm., pro d. s. In Rom., Ald., Daventr., ut videtur,
Istum pro signis. Poelm. in textu, Hadam., Fabr.,
Istis pro signis. Badius suspicatur
Christum pro signis; Reuschius
Isti pro signis,
0196B nempe pharisaei. Eidem Reuschio conjectura Badii arridet, omnino vero displicet
Istis. Deinde Ald., Bas.,
signis quem vix: plerique
signis, quae vix; Rom., minus opportune
signis quaevis veneratio. Retine
quae vix.
600. Pro
Conciliis fortasse reponendum
Consiliis, quo vocabulo utitur Evangelista. Sabatierius quidem edidit
Consiliis, fortasse casu, aut ex conjectura. Ottob., a pr. m.,
despiciendum, aut
dispiciendum; pro d. s.,
decipiendum, quod exstat in plerisque mss. et editis. Gallandius cum Torn. edidit
deripiendum, neque approbat
decipiendum. Verum mihi id magis placet quam aliud. Verba Matth. XII, 54, haec sunt:
Exeuntes autem pharisaei consilium faciebant adversus eum, quomodo eum perderent. Sumitur scilicet verbum hoc
decipere pro circumvenire, et capere fraude.
601. Reg.,
Perspiciens, sed forte fuit
Prospiciens: nam aliquid est abrasum.
602. Hadam., Fabr., Poelm., in textu,
Decedens. Poelm., pro d. s.,
Decessit. Mss. nostri Rom., Reg., Ott.,
Discedens, quod Westhemerus, ad marg., posuit.
0196C Ald., Torn., Bas., Westh., in textu,
Discessit: quod praetulit Reuschius, putans, mutationem praeteriti in participium natam ex mutatione temporis, poetis non infrequenti.
603. Ald., Bas., Poelmann., pro d. s.,
in populis; Rom.,
in populo: plerique,
in populos. Ald.
prima; Rom., in textu, obscure,
patria; ad marg.,
propria; alii mss. et editi,
patria virtute quod recte se habet.
604. Daventr.,
Oblatusque ibidem mox daemonis. Ald.,
Oblatusque ibidem nox daemonis. Ott., Rom.,
Oblatusque ibidem est, quem daemonis. Reg. cum multis editis,
Oblatusque illi est, quem: quod fortasse factum, ne secunda in
ibidem corripiatur. At constat ex mss. nostris omnibus, ac praestantissimis editionibus, corripi a Juvenco, libr. III vers. 80:
Ille jubet cunctis ibidem convivia poni, quamvis aliqui etiam eo loco mutent
illic, aut
itidem pro
ibidem. In carmine Claudiani Mamerci, seu Mamerti, quod etiam Paulino Nolano adscribitur, vers.
0196D 84:
Cognosces ibidem, ne pergas tradere fatis. Vossius, part. I de Art. grammat. l. II, c. 20, hunc Juvenci versum ita reformandum putabat:
Oblatusque ibi mox, quem. Wasius, Senar. c. 15, a Plauto correptum
ibidem probat.
0195D
585. Caput XXIII.
Manum aridam hominis sanatam esse. Matth. XII, 9 seqq.; Marc. III, 1; Luc. VI, 6.
Conventiculum, et in plurali
conventicula Latinis est, quod Graecis synagoga.
589.
Per sabbata, die sabbati.
591.
Pecusculum diminutivum, quod ante Juvencum non reperitur.
593.
Profundum, absolute pro loco profundo, vel fovea.
595. Debet accendere nobis animos tollens eos ad
0196D benefacta. Sic enim persaepe Juvencus eidem accusativo duo verba accommodat.
598. Caput XXIV.
Hominem a daemonio, et caecum, et mutum curatos esse, et in principe daemoniorum id facere opinantes refellisse. Matth. XII, 14 seqq.; Marc. III, 22 seq.; Luc. XI, 15.
601.
Molimina: vide lect. var. ad vers. 18 h. l.
604.
Daemonis horrida virtus, sic vers. 420 l. I:
vis livida, de daemone.
217 Expertes culpae. Sed nunc ego sabbata cuncta,
Sponte mea dominans, legis sub jure tenebo.
((585)) Tunc conventicula ipsorum post talia dicta
Ingreditur: mox hic juvenem pro limine cernit,
Siccatum ex humero cui pondus inutile palmae
Pendebat: sed tum dictis tentando dolosis,
Aegris an liceat per sabbata ferre medelam,
((590)) Quaerunt, calcatae ut legis vindicta maneret.
Christus ad haec: Foveam si forte pecuscula vestra
Inciderint, certe transibitis otia legis,
Et pecus abrupto tolletis vile profundo.
0196A Quanto igitur nobis hominum curatio major
((595)) Ad benefacta animos tollens accendere debet!
Ergo age tu, juvenis, sanam protendito dextram.
Cum dicto palmam sanus porrexit utramque.
218 His tum pro signis, quae vix veneratio posset
Mirantis digno populi sustollere cultu,
((600)) Conciliis trucibus conclamant decipiendum.
Talia prospiciens procerum molimina Christus,
Discedens, variis hominum languoribus aptat
Concessam in populos patria virtute medelam.
219 Oblatusque ibidem est, quem daemonis horrida virtus
((605))
0197A
0197B
605. Ald.
vivere pene, videlicet
pene pro fere, vel potius
vix, ut Hispani dicunt
apenas, quod ab hoc adverbio originem fortasse trahit. Rectius scribitur
paene ex quorumdam opinione. Rom. fortasse huc respicit
vivere pone. Plerique,
vivere poenae, quod sententiae apposite congruit, et clarius explicatur vers. seq. Poelm. pro d. s., Bas.,
afflixit amare, quod a Juvenci manu alienum videtur.
608. Reg.,
Pharisaeae cognoscunt pectora plebis: alii,
pharisaeae cognovit factio gentis, quod magis sapit stylum Juvenci.
614. Fabr.,
distractio; Reg.,
divulsio, sed aliud prius fuit, et, pro d. s., ponitur
divisio. Editi et mss. plerique
divisio.
615. Rom.,
Diruptis: alii,
Disruptis. Utrolibet modo scribi solet et potest,
dirumpo, et
disrumpo.
617. Rom., non male,
repugnet, pro
repugnat. Supra,
labentur.
619. Reg.,
aggressus, veluti
aggrediens; caeteri
aggressor, quod rarum vocabulum ait Omeisius, a
0197C nemine veterum usurpatum. Sed fallitur: nam eo utitur saepe Ulpianus in Digest., qui pro praedone et raptore illud speciatim
adhibet l. XLVII, tit. 9, leg. 3. Nihilominus praefero
aggressus. Rom.,
nobis, corrige
nodis.
620. Ald., Bas.,
et facilis, pro
ut facilis. Verba Matth. XII, 29, haec sunt:
Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? et tunc domum illius
diripiet.
Quae scripturae Aldi favent. Reuschius etiam mallet
et facilis veniet.
623. Mss. et plerique editi,
aberrat. Ald., Bas.,
oberrans; Torn.,
oberrat. Reuschius eligit
oberrat,
0198B h. e., huc illuc vagatur, et rejicit
aberrat. Westh., in textu perperam,
cogentibus; ad marg.,
cogendis.
624. Reg., Ott.,
Dissicet, quo rescipit Rom.,
Dissitet. In Reg., glossa,
dispergit. Plures editi,
Disjicit; Ald.
Disjicet; Bas.,
Dejiciet, quod metro adversatur. Matth. XII, 30:
Qui non est mecum, contra me est: et qui non congregat mecum, spargit: et in versione antiqua ex ms. Colbert. apud Sabatierium:
Et qui mecum non colligit, dispergit. Retineo igitur
Disjicit, quamvis non negem scribi etiam posse
Dissicit, ut apud alios quoque scriptores in multis veteribus exemplaribus exaratum legitur. De quo verbo
dissicit, aut
disicit cum uno
s, pro quo nonnulli scribunt
dissecat, consule comment. ad Prudentii hymn. I Cathem. vers. 97, et hymn. 2 Peristeph. vers. 209; et Priscianum, libr. XIV, pag. 1002,
edit. Putsch.
625. Rom.,
horror; retine
error, pro crimine.
629. Rom.,
Ingeret; Reg.,
Ingerat; reliqui,
Ingerit.
0198C Praeferendum videtur
Ingeret, aut
Ingerat, ex Matth. XII, 32:
Et quicumque dixerit verbum contra filium hominis, remittetur ei. Sic vers. 625,
fuerit; et 631,
violabitur. In Ott. fuit, a pr. m.,
relinqui, correctum
remitti.
630. Sabatierius edidit
tantum a quocumque, et, pro d. s.,
tantum cuicumque, quod solum invenio in mss., et editis, pro quo, mendose, Rom.,
cujuscumque. Et est phrasis propria Juvenci dandi casus pro casu auferendi cum verbo passivo. Ponitur quidem
cuicumque pro
a quocumque significatione satis usitata saltem a sequioris aevi scriptoribus.
0197C
605. Plinius, l. XVI, c. 1:
Multis fortuna parcit in poenam, quod sumptum est ex Laberio:
Fortuna multis parcere in poenam solet. Paulinus, de obitu Celsi vers. 569:
Vita erit his sine fine mori, et mors vivere poenis Juvencus, l. I, vers. 784:
Vitamque tenet
0197D
jam poena superstes, pro vitam superstitem per hypallagen, ut explicat Omeisius.
610.
Nequitiae vires: alios daemonas.
615.
Medullis, ex comparatione regni cum humano corpore. Civitatem cum corpore humano comparat etiam eleganter Maximus Tyrius, serm. 41.
616.
Daemone atro, supra, vers. 45 et 439.
622. Fabricius in comment.,
duellum exponit bellum inter duos, quod hoc versu confirmat. Sed Juvencus duellum pro bello simpliciter accipit, cum dicat
in fronte duelli, nempe in prima acie hostium: et haec est vera significatio hujus vocis
duellum. Veteres enim pro
b interdum
du adhibebant; qui usus in
duellum permansit, et promiscue dicitur
0198C
bellum, vel
duellum. Scriptores sequioris aevi
duellum ad bellum inter duos restringere coeperunt, quae significatio in vulgares linguas permanavit.
623. Notanda est interpretatio Juvenci. Matthaeus tantum ait:
Et qui non congregat mecum, spargit.
0198D Juvencus recte exponit de gregibus, quos Dominus congregaturus advenerat.
627. Spiritus sanctus laceratur vocibus insana mente profusis, cum opera ejus daemoni attribuuntur; quod faciebant Judaei,
cum dicebant, in Beelzebub principe daemoniorum Christum ejicere daemones. Tanta est haec iniquitas, ut vix umquam et difficillime
remittatur; et cum excusationem nullam habeat, qualis solet in aliis peccatis esse, natura sua veniam non meretur: quo sensu
explicanda sunt verba Salvatoris. Alii aliter.
628.
Sive conflatum est ex
si, et
vel; et reipsa interdum ponitur pro
vel si, et si. Haec significatio huic loco congruit.
Et lingua, et visu truncatum vivere poenae,
Et propriis escam cruciatibus esse volebat.
Hunc ubi curatum, visuque et voce vigentem
Caeca pharisaeae cognovit factio gentis,
Daemonis auxilio, qui princeps daemoniorum
((610)) Solus nequitiae vires ditione teneret,
Haec illum fecisse ferunt. Sed talia Christus
Veridicis aperit convincens pectora verbis:
Si gemina regnum distractum parte dehiscat,
Et scissa adversum sese divisio pugnet,
((615)) Disruptis propere labentur cuncta medullis.
220 Horridus et daemon si daemone pellitur atro,
Adversa sibimet scissus virtute repugnat.
0198A Quis poterit praedam tectis auferre virorum,
Ni prius aggressus custodum brachia nodis
((620)) Vinciat, ut facilis veniat direptio praedae?
Quisque meis aberit discretus miles ab armis,
Hostis in adversa consistet fronte duelli.
Quisque meis gregibus cogendis liber aberrat,
Disjicit ille mei pecoris per devia pastus.
((625)) Sed quicumque hominum fuerit super omnibus error,
221 Dimitti poterit: tantum ne Spiritus unquam
Vocibus insana laceretur mente profusis.
Sive furens hominis Nato convicia quisquam
Ingeret, haec etiam poterunt peccata remitti.
((630)) Spiritus at sanctus tantum cuicumque profana
0199A
0199B
632. Reg.,
torrebitur igni, quod editum fuit a Fabricio, et mihi arridet, quia magis concinit Matthaeo XII, 32:
Qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo, neque in futuro. Alii:
Suppliciis nunc et semper torrebitur ignis.
633. Rom.
venenifici: alii,
veneniferi, quod magis Latinum est, et ab Ovidio, libr. III Metam. vers. 85, usurpatum. Fabricius, mendose,
suae, pro
saeva.
634. Ott., a pr. m.,
mitiscere; a sec. m.,
mitescere.
635. Reg.,
promuntur congrua justis.
637. Rom., Ald., Bas., referunt hunc versum:
Verborum meritis dabitur sub judice vita, et omittunt versum sequentem. Ott. Solum habet:
Verborum meritis dabitur
sub judice poenae, supra
poena, et in principio paginae idem versus describitur cum voce
poena. Hic solus versus
sub judice poena exstat in Torn. In Reg. sunt hi duo:
Verborum meritis veniet sub judice vita,—Verborum meritis dabitur sub judice poena. In Daventr., inverso ordine,
Verborum
0199C
meritis veniet sub judice poena,—Verborum meritis dabitur sub judice vita, sed mendose
sub indice vita. Poelm., Hadam., Fabr.:
Verborum meritis dabitur sub judice vita,—Verborum meritis veniet sub judice poena. Matth. XII, 37:
Unusquisque enim verbis suis justificabitur, aut verbis suis condemnabitur. Hinc scriptura Reg. aut Hadam. praeferenda est. Praeterquam quod frequentes erant apud veteres poetas istiusmodi repetitiones.
639. Bas.,
faciat: lege
faciet.
641. Ottob., pr. m.,
tribuit: a sec. m.,
tribuet, cum reliquis mss. et editis.
642. Ott., Ald., Bas.,
emortua. Reg., Hadam. et plerique editi,
demortua. Rom., male,
Genitor sua mortua corpora. Verbum Ciceronis est
demortuus; sed mihi non displiceret
emortua in Juvenco, de quo vocabulo confer, si lubet, quae notavi ad Dracontium, libr. II, vers. 623. Solemne est nostris christianis
poetis, ut ratione caesurae brevem producant: quod
0200B fortasse ut effugeret aliquis librarius, mutavit
Genitor emortua in
Genitor demortua. Sed quoniam fide codicis ms. Reg. tueri possumus
demortua, id libenti animo retinemus. Ott.,
reddet: alii,
reddit.
644. Reg.,
ad lumen surgentia. Ald.,
ducit, quod fuit in Ott., ex quo factum
ducet, quae est communis lectio. Legerem, si per mss. liceret,
Quae vult, ad Superos surgentia corpora ducit, ex Joann. V, 21:
Sic et Filius, quos vult, vivificat. Reuschius fatetur, in Graeco textu esse tempus praesens; sed putat, Juvencum ad judicium novissimum id retulisse.
645. Reg., Rom., Poelm., pro d. s.,
quemquam vestri. Ott.,
quicquam vestri. Plures editi,
quemquam vestrum. Reg.,
quaerit; caeteri,
quaeret. Magis accedit ad verba Evangelii
quaerit. Joann. V, 22:
Neque enim Pater judicat quemquam: sed judicium omne dedit Filio.
650. Fabr.,
figit, cum Poelm. et Ottob., a pr. m., ex quo in Ott. videtur factum
figet, quod habent alii mss. et editi. Joannes ait:
Qui verbum meum audit,
0200C
et credit ei, qui misit me. Reuschius textum sacrum secutus, cessante enallage, quam in praecedentibus admiserat, praesens pro futuro recepit. Nec refert,
quod vers. seq. sit
patescent. Ita enim Latini loqui amant,
Si das, accipies.
651. Codex Un.,
Mox me emittentis. Reuschius ex codd. restituit
dona patescent, quod nostri mss. Rom., Reg., Ott., comprobant. Veteres editiones
dona videbit. Omisit Juvencus dandi casum
ei: quod aliis etiam scriptoribus familiare est.
652. In Ottob., a pr. m., videtur fuisse
Aeternumque, quod more adverbii non esset contemnendum.
654. Torn., Rom.,
lumina, quod Schoettgenio displicet. Plerique mss. et editi,
limina. Non dissimulabo tamen, h. l. vers. 519, a Juvenco dictum
lumine lucis.
655. Reg., Ott., Rom.,
tempus cum mortua. Ald., Hadam., Poelm., Fabric.
tempus quo mortua. Accommodatius
0201B videtur ad textum Evangelii
cum, quam
quo. Joannis V, 25:
Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et in versione antiqua, ex ms. Cantabr., apud Sabatierium:
Quoniam venit hora, et nunc est, cum mortui audient, etc. Non tamen ineptum est
quo: simili enim modo nonnulli Patres eum locum exhibent.
0199D
631.
Irrevocatis: hac voce Horatius et Ovidius utuntur. Juvencus
irrevocatis ponit pro
irrevocabilibus.
635.
Thesauris justis: Evangelista ait,
De bono thesauro.
636.
Venenum saepe in malam partem accipitur; sed ex prima significatione vox est media, quae in utramque partem sumi potest. Libr. L
Dig. tit. 16, de verbor. signif. leg. 236:
Qui venenum dicit, adjicere debet, utrum malum, an bonum: nam et medicamenta venena sunt. Cicero, pro Cluentio cap. 54, ex veteri lege:
Qui venenum malum fecit, fecerit.
637. Sabatierius observat, Juvencum praetermisisse vers. 36 Matthaei:
Dico autem vobis, quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii: Sed Juvencus hoc et seq. vers. satis sententiam hanc ipsam Evangelii comprehendit.
0200D 639. Caput XXV.
Quaecumque Pater fecerit, facturum et Filium, et nunc esse horam, qua mortui audient vocem filii Dei, et alia item multa dicit
Jesus Judaeis.
Joan. V, 19.
Sectabitur idem est ac faciet, imitabitur, exsequetur.
645. Notandus est ablativus absolutus
se judice, nempe ipse judex. Plura similia ex Avito, Aratore, Fortunato profert Arntzenius ad Sedulium, l. IV, vers. 8,
Se judice praestat. In inscriptionibus non rarum est
se vivo, fecit. Quaerit, in quaestionem vocat, inquirit in quemquam. Satis vulgata est haec significatio verbi
quaero: ex quo
quaestio, et
quaesitores dicuntur.
648.
Repulsus honore pro
repulsus ab honore. Ovidius, III Amor., eleg. 11, vers. 9:
Ergo ego sustinui foribus tam saepe repulsus, etc. Adde Horatium, Serm. l. II, sat. 7:
Foribusque repulsum—Perfundit gelida.
Verborum rabie violabitur, irrevocatis
Suppliciis, nunc et semper torrebitur igni.
Quando veneniferi serpentis saeva propago
Sermonum dulci poterit mitescere fructu?
((635)) Nam bona thesauris promuntur dulcia justis,
Et mala lethifero procedunt ore venena.
222 Verborum meritis veniet sub judice vita,
Verborum meritis dabitur sub judice poena.
Quae Genitor faciet, sectabitur omnia Natus.
((640)) Namque idem Nato manifestat cuncta videnda,
Et potiora dehinc tribuet miracula rerum.
Sicut enim Genitor demortua corpora reddit
Ad claram vitae lucem, sic omnia Natus,
0200A Quae volet, ad superos surgentia corpora ducet.
((645)) 223 Nec Genitor quemquam vestri, se judice, quaerit,
Sed dedit haec Nato quaerendi jura per orbem,
Gloria quo maneat similis Natoque, Patrique.
Namque repulsus erit vestro si Natus honore,
Improbitate pari Genitorem despicietis.
((650)) Sed sui nostra fidem sermonis gratia figit,
Mox me mittentis Genitoris dona patescent.
Aeternamque dabit praesens constantia vitam.
Judiciumque illi non est, sed migrat ab atra
Morte procul, lucisque vigens ad limina tendit.
((655)) Adveniet tempus, cum mortua corpora vocem
0201A
0201B
657. Rom.,
Genitor sibi vitam possidet: alii,
Genitor vitam sibi possidet.
659. Reg., Rom., Poelmann., pro d. s.,
In terras, quod edidit Reuschius, quia Joannes indicare vult reum, non locum judicii. Ott. cum plerisque editis,
In terris, quod retinuit Gallandius. Nonnulli sic interpungunt
jus dicere jussit.—In terras hominis, vel
In terris hominis. Ald., Daventr., Bas., Torn., Gallandius,
cum corpore. Mss. nostri cum Hadamar., et multis aliis editis,
de corpore. Sententia eadem est.
662. Hi duo versus
Justorumque, Judicioque omissi erant in Ott., sed suppleti sunt eadem veteri manu
0201C in fine paginae.
663. Torn.,
Judicioque gravi: corrige
Judicioque.
664. Torn., cum mss. Reg., Rom.,
tribuit: Ott.,
tribuat: editi plures,
tribuet. Reg.,
voluntas: alii,
potestas. Utraque lectio sustineri potest. Joannis V, 30:
Non possum ego a me ipso facere quidquam. Sicut audio, judico: et judicium meum justum est: quia non quaero voluntatem meam,
sed voluntatem ejus qui misit me.
Magis placet
tribuit, quam
tribuet; rejiciendum vero est
tribuat.
668. Reg., Ott., Daventr., Ald.,
Falsa loquar, aliusque itidem quia. Sic Rom., sed
inde minus bene pro
itidem. Hadam., Poelm., Fabr.:
Falsa loqui possem: ast alius quia. Sic Torn., sed
est pro
ast. Sabatierius edidit
Falsa loqui possem: est alius, qui testis
0202B
habetur, nescio, an casu, an de industria: nam in mss. et editis solum reperio
quia testis. Verba apud Joannem, V, 31, sunt:
Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum. Itaque retineo
Falsa loquar. Illico vers. seq.:
Alius est, qui testimonium perhibet de me, et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me. Fortasse legendum est
Falsa loquar, alius itidem quia testis habetur, omissa conjunctione
que post
alius, quae superflua est. Ratione caesurae produci potest secunda in
loquar, et tertia in
alius, quod non advertentes librarii lectionem veram corruperunt.
669. Ald.,
Pro vobis: emenda
Pro nobis. In Bas.,
tum vero, mendum, pro
temnere. Reg.,
semper pro
recte, non male. Rom.,
temnere talia, sed corrupte
tenere pro
temnere. Plerique mss. et editi,
talia temnere.
672. Ott.,
testes, bene ibidem correctum per
testis.
673. Rom., Ald., Fabr.,
demisit: alii
dimisit,
0202C eadem significatione.
676. Rom.,
poterat: Ott. cum plerisque
poterit, pro d. s.,
potuit. Bene est
potuit: sed suspicabar
potis est: quam phrasin nonnulli librarii non intelligentes in quibusdam mss. exemplaribus, aliam lectionem invexerunt. Verba Joann.
V, 38, tempus praesens innuunt:
Et verbum ejus non habetis in vobis manens.
679. Reg.,
Perpetuam cuncti vita quam, et glossa in
putatis: vobis, quod aut obscurum, aut corruptum est. Rom.,
Perpetuam cuncti vitam qua ferre putatis. Id satis accedit ad textum Joann. V, 39:
Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere. Communis lectio eodem recidit:
Perpetuam cunctis vitam quam ferre putatis.
0201D
656.
Accipient, audient, intelligent. Obvia haec significatio verbi
accipio apud Ciceronem, et alios.
Tenebunt, assequentur. Usus verbi
teneo mirum quantum patet. Hic est
obtinebunt. Obtinebunt ergo vitam
cum voce, cum dicto, ut supra, vers. 597.
659. Joannes, loc. cit.:
Et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est. Christus Filius est hominis, quia ex Maria virgine natus est, adeoque hominis de corpore venit.
663.
Miseros pravos: ut l. IV, vers. 304:
Aeternum miseri poena fodientur iniqui. Vide lect. var. ad vers. 237 l. h.:
Miseri fugere superbi.
666. Joannes:
Quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
669.
Talia temnere, calumnias Judaeorum, et falsiloquia, seu falsa hominum de me judicia.
0202D 671.
Testatio, testimonii dictio. Verbum in jurisconsultorum libris frequens.
672.
Adhaeret, pro me stat, meas partes agit. Elegantissima metaphora, ait Reuschius.
675. Joannes, loc. cit.:
Nec speciem ejus vidistis. Versio vetus in nonnullis mss., et aliqui Ss. Patres, paulo aliter,
neque figuram ejus, vel
neque formam ejus, vel
neque faciem ejus.
676.
Per vestra sedere pectora, vestris pectoribus insidere, infigi.
677. Joannes:
Quia quem misit ille, huic vos non creditis. Varius est usus hujus vocis
substantia apud Juvencum. Vide l. I, vers. 416. Cyprianus, de Bono patientiae, p. 216, patientiam vocat
sustinendi tolerandique substantiam.
224 Accipient nostram, et vitam cum voce tenebunt.
Nam sicut Genitor vitam sibi possidet in se,
Sic tribuit Nato vitam, et jus dicere jussit
In terris, hominis quoniam de corpore venit.
((660)) Nec vobis mirum videatur, corpora cuncta
Vocis ad auditum propriis exsurgere bustis,
Justorumque animas redivivo corpore necti,
Judicioque gravi miseros exsurgere pravos.
Nec mihi judicium tribuit mea sola potestas;
((665)) Arbitrio quoniam Genitoris cuncta jubentur,
Qui me justitiam terris disquirere jussit.
Namque ego si proprio testis pro nomine surgam,
0202A Falsa loquar; aliusque itidem quia testis habetur.
225 Pro nobis, recte mihi talia temnere fas est.
((670)) Nam veris operum signis manifestior omni
Luce nitet praesens nostris testatio factis.
Talia concedens Genitor mihi testis adhaeret,
Qui me dimisit terris sua ponere jussa.
Hujus enim vocem numquam comprendere quistis,
((675)) Nec speciem propriam concessit visere vobis.
Nec sermo ipsius potuit per vestra sedere
Pectora, credendi quoniam substantia nulla est.
Quaeratur veterum scriptorum lectio vobis,
Perpetuam cunctis vitam quam ferre putatis.
((680))
0203A
0203B
682. Mss. Rom., Reg., Ott.,
Contingat gratia vitae. Editi,
contingant gaudia vitae.
684. Reg., Rom., Ottobon.,
Namque ego quod summi: hoc ipsum videtur voluisse Aldus in nexu litterarum. Alii
Namque ego, qui summi.
685. Mss. nostri cum Ald., Bas., Daventr.,
Respuitur vobis, et glossa in Reg.,
scilicet mea praedicatio. Vel intellige, respuitur a vobis, quod ego veni, etc. Alii habent
Respuor a vobis: quod concinit verbis Joannis V, 43:
Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me. Poelm., Fabr.,
veniet sed dyscolus alter: sic Ald., Daventr., Bas., Badius, Hadam., qui scribunt
discolus. Nostri codices mss. Rom., Ott., a sec. m., vel pro d. s., cum Torn., Reuschio,
veniet sed discolor alter: quod magis placet, quasi varius, diversus, dissimilis. Cap. cit.
0203C Joann. vers. cod. 43:
Si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. Nullus hic est locus vocabulo
dyscolus, pravus, difficilis, quod ad barbara a Forcellino rejectum est. In membranis vaticanis Reg. et Ottob., a pr. m.,
veniet sed decolor alter, quasi turpis. Sic. Cant. unus.
687. Editi et mss.,
Alternae in vobis. Vera tamen mihi lectio est
Alternae vobis captatur, ut vers. 683.
Non mihi captatur terrenae gloria laudis. Sacer textus:
Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam, quae a solo Deo est, non quaeritis? Forte,
Alternis vobis.
689. Rom., Ald., Hadamar.,
Nec vos: Poelm.
0204B cum aliis,
Ne vos, pro d. s.,
Nec vos. Utrumvis elige.
691. Alii,
Moyses; alii
Moses scribunt. Ald., Poelm., pro d. s.,
servastis: plerique
servatis.
693. Reg.,
Mosei; Ott.,
Moysei; Rom.,
Moysi; alii,
Mosi, quod in editis maxime apparet.
697. Ott.
Polluta malis, quod a Fabricio post Daventr. editum est: caeteri
Polluta magis. Matthaeus:
Generatio mala et adultera signum quaerit, etc. Koenigius conjiciebat etiam
Polluta malis, ex l. IV, vers. 564:
Polluta malis consurgat in iras—Relligio.
700. Reg.
absumit: retine
absumpsit. Ott.,
penetrabilibus: ita etiam Reg., sed in hoc scite correctum
penetralibus.
701. Ald.,
diversa, quod error videtur pro
demersa.
0204C 702. Poelm.,
Advenit tempus: Rom. cum plerisque,
Adveniet tempus, quod consentancum est verbis Evangelii Matth. XII, 41:
Viri Ninivitae surgent in judicio cum generatione, etc. Ex quo rejici debet
surgit in Rom., et legi
surget cum aliis.
704. Rom.,
Nec istam: lege
Haec istam.
705. Rom.,
Sed maris: corrige
Quod maris.
706. Bas.,
Communita, mendose, pro
commonita.
707. Rom.,
Sic et: alii,
Hic et.
709. In Ott. ex
surgit probe factum
surget, ex Evangelii sententia. In Rom., ad marg., pro
oras diversa lectio, sive correctio, exhibetur
auras: sed
oras alii praeferunt.
0203C
688. Sacer codex:
Et gloriam, quae a solo Deo est, non quaeritis. Cantabr.,
Et gloriam ab unico Deo non quaeritis. Hilarius, lib. X de Trinit.:
Et honorem ejus, qui est solus Deus, non quaeritis. Huic lectioni favet Juvencus.
0203D 690. Joannes:
In quo vos speratis.
692.
Si crederet error: si vos, qui nunc erratis, quia non creditis, crederetis, nobis etiam crederetis, adeoque cessaret error.
694. Caput XXVI.
Pharisaeis, signum petentibus, Jonae et Ninivitarum signum tradit. Matth. XII, 38 seqq.; Luc. XI, 29; Marc. VIII, 11.
695.
Comitor cum dativo, ut libr. IV, vers. 219:
Et sponso tantum comitatur factio prudens. Consule lect. var. ad eum versum.
699.
Cetus, ceti, in singulari,
cete in plurali.
703.
Gens hominum, Ninivitae. Inter gentes terrae a Rabbinis Ninivitas numerari observat Omeisius.
In fletum dedita: Ovidius, II Met. 384:
Datque animum in luctus.
0204C 704.
Crimine, accusatione: ita enim
crimen non raro accipitur.
706. Qui lacrymis aliquid obtinere volunt, plerumque projecti, seu prostrati flent. Caesar, l. VII Bell. Gall. cap. 26:
Matresfamilias repente in publicum
0204D
procurrerunt, flentesque projectae ad pedes suorum; et l. III Bell. civil. cap. 98:
Passisque palmis, projecti ad terram, flentes ab eo petierunt salutem. Reuschius ex Livio allegat,
Se in muliebres fletus projicere: explicat vero
reflexit, animum ad Dominum revocavit, vel mente Dominum respexit.
Reflecto proprie est incurvo.
707. Joannes:
Et ecce plusquam Jonas hic. Hilarius, in psalm. II:
Et ecce major Jona hic. Sed ex textu Graeco constat,
hic in Latinis versionibus non esse pronomen, sed adverbium, videlicet
hoc in loco. Recte ergo Juvencus per adverbium reddit, et explicat:
Hic et Jonaeis monitis potiora jubentur.
709. Itala versio et Vulgata constanter exhibent
regina austri. Idem ventus qui Latinis auster dicitur,
0205C graecis est
notus, quo vocabulo poetae Latini frequenter utuntur. Quod Juvencus ait
vitales surget in oras, sacer textus refert
surget in judicio.
226 Haec etiam nostrum testatur lectio donum.
Nec tamen audetis propius consistere nobis,
Ne verae vobis contingat gratia vitae.
Non mihi captatur terrenae gloria laudis.
Namque ego quod summi Genitoris nomine veni,
((685)) Respuor a vobis: veniet sed discolor alter,
Nomine quem fultum proprio gens vestra sequetur.
Alternae vobis captatur gloria famae,
Unius et solam fugitis disquirere laudem.
Nec vos arguerim coram Genitore, sed illic
((690)) Accusator erit, quem spes modo vestra celebrat,
227 Moses, quem fidei nullo servatis honore.
Ejus enim scriptis vester si crederet error,
0203B Crederet et nobis, Mosei quem scripta frequentant.
Talia tum contra scribarum verba sequuntur:
((695))
0204A Vocibus indubitata fides comitabitur istis,
Si virtus certis firmet miracula signis.
Ille dehinc: Polluta malis generatio quaerit
Signa sibi: rebus stabunt sed signa futuris,
Namque propheta cavo quantum sub pectore ceti
((700)) Temporis absumpsit, terrae in penetralibus altis
Progenies hominis tantum demersa manebit.
Adveniet tempus, cum surget reddita vitae
Gens hominum, propriis in fletum dedita gestis.
Haec istam digno damnabit crimine gentem,
((705)) 228 Quod maris e fundo surgentis voce prophetae
Commonita, in lacrymas Dominum projecta reflexit.
0204B Hic et Jonaeis monitis potiora jubentur,
Contemnitque feris animis gens impia lucem.
Et regina noti vitales surget in oras.
((710))
0205A
0205A
710. Reg., et Ott.
speciem, pro d. s.,
specimen, cum Rom. et editis. Defendi potest
speciem, sed praeferendum est
specimen pro exemplo. In Rom.,
plebes corrigi videtur per
proles. Reliqui,
plebes.
712. Reg.,
Ut Salomona regem: metri lex id prohibet, fortasse praestiterit legere
Ut Salomon regem.
0205B Sed cum idem Reg., pro d. s., referat
Ut Salomona pium, consentientibus aliis mss. et editis, id sane retineamus, accipiamusque
pium pro pacifico, miti: de qua significatione hujus vocis plura dixi in notis ad Dracontium, libr. I, vers. 11. Nonnulli scribunt
Solomona, et paulo post
Solomone, quod etiam accidit in quibusdam veteribus exemplaribus Bibliorum, nimirum ex Graeco textu. Confer var. lect. ad vers. 680
l. I.
714. Reg.,
Et tamen obtuso caecatur pectore plebes. Alii,
Et tamen obtusae caecantur pectora plebis; sed in Ott. scribitur
obtunsae, quod perinde est. Nec mihi displiceret:
Et tamen obtusa caecantur pectora plebis. Virgilius, I. Aen. 571:
Non obtusa adeo gestamus pectora Poeni.
715. In Ott. fuit
expulsis, bene inde factum
expulsus.
716. Reg., Ott.,
purgato pectore. Ott., pro d. s., Daventr., Ald.,
purgato corpore. Rom.,
purgato e pectore. Poelm., et alii editi,
purgato e corpore. Codex
0205C Un.
Quem purgat sanctus prolato e corpore flatus, ubi forte legendum
proluto e corpore, ut conjicit Reuschius: qui tamen commodum sensum inde erui posse negat: ut de pleonasmo ne quid dicamus.
717. Torn.,
venenatus: ita etiam edidit Aldus, sed in Emendatis recte correxit
venenatis, id enim longe elegantius est.
719. Aldus cum aliis editis:
Si requiem placidae sedis non repperit, ardens. Mss. Reg., Ott., Rom.,
Nec requiem placidae sedis sibi repperit ardens: sed
0206A in Reg.,
placitae pro
placidae. Scriptura nostrorum codicum magis congruit Evangelii verbis Matth. XII, 43:
Ambulat per loca arida, quaerens requiem, et non
invenit. Reuschius mavult
Si pro
postquam, cum: quia Juvencus numero oratorio conclusit, quae dictione simplici grammatica Christus protulit.
0206B 720. Reg.
repetit suetae quaerens habitacula, sed corrupte
habicula pro
habitacula: alii omnes,
repetit suetae sitiens habitacula.
721. In Ott. videtur prius fuisse
Ac si pro
At si. Rom.,
Et si.
723. Poelm., Had.,
similis, Rom. cum plerisque editis,
similes.
724. Editi,
homini. Mss. Rom., Reg.,
hominis: ita etiam fortasse fuit in Ottob., ubi nunc est
homini. Praeferam
homini. Rom.,
penetrat qui viscera serpens: retine
penetratque in viscera serpens.
725. Ott.:
Sic genus hoc vero mentis cum degener errat: alii,
sensu pro
mentis. Suspicor
hoc veri sensu cum. Reuschius in suis mss. invenit etiam
vero mentis, quam lectionem non inconcinnam dicit, nempe
a vero, a veritate. Ante hunc versum
Sic genus, in Rom. legitur hic alius abnormis:
Sic erit haec generatio deteriora priorum. Idem versus, cum hoc solo discrimine
Sic ista generatio, etc., exstat in Reg. post hunc versum
Sic genus. Fortasse aliquis versus
0206C a poeta additus fuit, ut explicaret verba Matth. XII, 45:
Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Nam quae sequuntur,
Sic erit et generationi huic pessimae, comprehenduntur his duobus versibus,
Sic genus, et
Vincula.
727. Poelm., pro d. s.,
Atque haec; in textu,
Atque ea. Ald., Bas., Rom.,
dum: alii
cum.
729. Ott., a pr. m.,
misceri: probe factum
miscere.
0205C
710.
Ad specimen, comparatione facta cum ea. Omeisius commentatur, ad illius respectum, probationem, exemplum.
0205D 711. Matthaeus ait:
Quia venit a finibus terrae. Juvencus Libyam designat. Eam reginam,
Nicaulam nomine, ex Aethiopia Hierosolymam adiisse multi narrant. Alii eam Arabiae reginam fuisse aiunt, et ab Arabibus
Balkis nuncupatam memorant. Juvencus priorem opinionem tenet, et Libyae nomine universam Africam intelligit, ut Virgilius, l. I
Georg. vers. 240:
Mundus ut ad Scythiam, Rhiphaeasque arduus arces—Consurgit, premitur Libyae devexus in austros. Ex Libris Reg. solum constat, reginam Saba eam dictam.
713. Matthaeus:
Et ecce plusquam Salomon hic, ubi
hic est adverbium, ut paulo ante, vers. 707. Ac potuit sane scripsisse Juvencus:
Audiret: potior hic est Salomone potestas. Sententia fere eadem cum
0206C
nunc. Sed si alio modo, quem dixi, Juvencus scripsisset, nihilominus exscriptores ejus rei ignari versum corrupissent.
716.
Turbat, exturbat: verbum simplex pro composito.
Sanctus flatus, quia Christiani in more habent in exorcismis insufflare daemonas: de quo vide
0206D comment. ad Prudentium hymn. 10, Perist. vers. 920:
Insufflat, ipsos ceu videret daemones.
720.
Suetae mentis, ut libr. I, vers. 150:
Mox etiam assuetam penetrant spiracula mentem.
722.
Ridentia; nota, sed elegans metaphora.
723.
Glomerando: confer not. ad vers. 579.
Furores, spiritus nequiores se, ut ait Matthaeus, vel spiritus furentes, ut
scelus pro scelesto.
727. Caput XXVII.
Matrem, et fratres esse eos, qui audiunt, et faciunt verbum Dei. Matth. XII, 46. seq.; Marc. III, 31.; Luc. VIII, 20, 728.
Pro foribus: consule lec. var. advers. 299 hujuslibri.
728. Et foris orant miscere cominus sermonem. Matthaeus:
Stabant foris, quaerentes loqui ei.
Illius ad specimen damnabitur effera plebes,
Finibus extremis Libyae quod venerit illa,
Ut Salomona pium, praeceptis dedita justis,
229 Audiret: potior nunc est Salomone potestas
Et tamen obtusae caecantur pectora plebis.
((715)) Expulsus siquando fugit de pectore daemon,
Quem turbat sanctus purgato corpore flatus,
Ille venenatis collustrat passibus oras,
Qua nulla excurrit fontani gurgitis unda,
Nec requiem placidae sedis sibi repperit ardens.
((720)) Tunc repetit suetae sitiens habitacula mentis.
0206A At si forte suis obnoxia corda venenis,
230 Ornatuque levi ridentia limina cernit,
Associat septem similes glomerando furores
Vis inimica homini, penetratque in viscera serpens.
((723)) Sic genus hoc vero sensu cum degener errat,
Vincula perpetuis deflebit subdita poenis.
Atque ea dum populis vitalia dicta frequentat,
Pro foribus mater cum fratribus astitit illic,
Et miscere foris sermonem cominus orat.
((730)) Talia tum matris mandatis dicta remittit:
0207A
0207B
731. Ott., a sec. m.,
resident: verum lex metri exigit
residunt, a
resido, residis. Virgilius, libr. VIII, vers. 467:
Congressi jungunt dextras, mediisque residunt —Aedibus. Sic alii vulgo. in Reg. glossa, aut diversa lectio est
mecum et germana, pro
mecum germana.
732. In Rom., ad marg., annotatur tamquam diversa scriptura
propria, et
cujuscumque pro
patria, et
cuicumque: utrumque ineptum. Sententia clara est apud Matth. XII, 50:
Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse meus frater et soror, et mater est.
735. Schoettgenius volebat
Egreditur tecto, quia Matthaeus ait:
In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare. Multi codices mss. versionis Italicae omittunt
de domo. Nihilominus probabilis est conjectura Schaettgenii, nisi dicamus, Juvencum verba illa
de domo exposuisse de domo Dei, seu templo.
736. Torn,
residit: melius
resedit.
737. Rom.,
cinxere pro
fluxere: fortasse,
illum
0207C
plebis cinxere.
738. Reg., Rom.,
scandens in proxima puppim. Ott., Hadam., Poelm., in textu,
scandens, quae proxima, puppim. Ald., Poelmann., pro d. s.,
scandens celeri pede puppim.
739. Torn., mendose,
complectit pro
complenti.
740. Ott.,
propria, alii,
proprio. Scriptura
propria confirmatur ex Lucae VIII, 5:
Exiit qui seminat, seminare semen suum. Accedit versio Itala in ms. S. Germani 1, apud Sabatierum:
Ecce exiit qui seminat, seminare semen suum. et in ms. Cantabr.
Exivit seminator seminare semen suum, et in Graecis exemplaribus: Ἐξῆλθεν ὁ σπείρων τοῦ σπεῖραι τὸν σπόρον αὑτοῦ: et auctor operis imperfecti in Matth. hom. 25:
Exivit seminator seminare semen suum. Lectio communior est
proprio, quae etiam comprobatur ex vers. 798, 816., et Ambrosio in Psalm. XXXVI:
Ecce exiit qui seminat, seminare agrum suum.
741.
Diversa melius, quam
divisa in nonnullis
0207D apud Reuschium: illa enim semina non quidem in se, sed pro varia sorte, seu conditione soli diversa
0208B erant, seu diverso modo proveniebant. In Bas.,
sole error est pro
solo. Hadam., Poelm., in textu, Fabr.,
sortesque. Mss. et pleraeque editiones,
sortemque.
742. Daventr., Westh., in textu, Ald.,
etenim si ubi trita. Reg., Ott.,
nam sic ubi trita. Rom., Westhem., ad marg., et multi alii editi,
nam sicubi trita. Rom., minus bene,
serunt pro
ferunt.
743. Codex Un., non incongrue,
solito pro
solido.
744. Hadam., Poelm.,
dant vilem semina. Ott., a sec. m.,
avibus nudam dant semina; Ald.,
avibus dant nudam semina. Reg.,
avibus dant nuda semina, male; nec melius Rom.,
avibus dant nudaque semina. Reuschius cum Aldo facit, et hunc verborum et sententiae ordinem collocat: Sicubi tellus densetur sub pedibus solito, vel
solido limite, trita viarum dant, exponunt semina, praedam avibus. Vix dubito quin legendum sit
avibus dant nudam semina, aut
avibus nudam dant semina aut potius
avibus nuda dant semina, scilicet
a in
nuda productio ratione caesurae,
0208C quod frequens est christianis poetis. Sententia liquet ex Matth. XIII, 4 seq:
Et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres coeli et comederunt ea. Alia autem ceciderunt in petrosa,
ubi non habebant terram multam,
etc. Semina ergo quae ceciderunt secus viam, nuda erant, quia terra non erant cooperta, cum eo loco neque aratro subacta
fuerit terra: adeoque facile volucres coeli ea comederunt. Hanc interpretationem confirmat versus sequens,
Ast ubi pertenui velantur pulvere saxa: camdemque eodem vocabulo Prudentius expressit vers. 1031, libr. II, contra Simm.
Et ne jacta viae spargantur in aggere grana:—Haec avibus quia nuda patent, passimque vorantur.
746. Conjiciat aliquis
viridis depromunt germinis.
747. Reg.,
subest duris substantia: editi,
subest siccis substantia. Rom.,
subest succi substantia: quae lectio si vera non est, certe acumine non caret.
0208D 750. Melius
Seminibus aliis.
0207D
731.
Germana corpora: sic l. IV, vers. 20:
Septem germana fuerunt—Corpora. Vide not. ad vers. 157. l. h.
733.
Connectit de conjunctione consanguinitatis. Tacitus, Annal. l. IV, cap. 66:
Claris majoribus, et Varo connexus.
735. Caput XXVIII.
Sedens in navicula Jesus turbis parabolas exponit. Matth. XIII, 1 seqq.; Marc IV, 1. Luc. 8, 5.
736. Recte littus vocat
extremam maris, terraeque oram.
743. Sensus est: Sicubi, vel ubi tellus trita viarum solido limite sub pedibus densetur, etc.; vel etiam: tellus trita sub
pedibus densetur solido limite
0208D viarum.
Densetur hoc loco est a
denso, densus. Dicitur etiam
denseo, denses.
747.
Substantia hic accipitur pro succo, in quo aristae vita consistit. Confer vers. 631 l. I.
748.
Filum de re quapiam subtili et filo simili dicitur. Ovidius, l. I Fast. vers. 342:
Nec fuerant rubri cognita fila croci. Martialis, libr. XI, epigr. 53:
Porris fila resecta suis. Columella, libr. X, vers. 375:
Asparagi corruda simillima filo.
749.
Labuntur letho, moriuntur: metaphora nota de herbis, quae arescunt.
Apicum acumina, acumina aristarum. Intelliguntur aristae ipsae, culmis.
Hic mecum genitrix, mecum germana residunt
Corpora. Nam patria impletur cuicumque voluntas.
231 Ille meo proprium connectit sanguine corpus,
Et matris, generisque mei sub nomine habetur.
((735)) Progreditur templo terrarum lumen Iesus,
Et maris extrema, terraeque resedit in ora,
Innumeraeque illuc plebis fluxere catervae.
Ille sed excelsam scandens, quae proxima, puppim,
Littora complenti depromit talia plebi:
((740))
0208A Ecce sator proprio commendat semina ruri,
Illa cadunt diversa solo, sortemque locorum
Pro virtute ferunt. Nam sicubi trita viarum
232 Sub pedibus solido densetur limite tellus,
Aeriis avibus nuda dant semina praedam.
((745)) Ast ubi pertenui velantur pulvere saxa,
Farra quidem viridem depromunt germinis ortum;
Sed quia nulla subest siccis subtantia glebis,
Inserto arescunt radicum fila calore.
Cunctaque mox apicum labuntur acumina letho,
((750)) Seminibusque aliis contingunt aspera rura:
Sentibus hic, spinisque feris velocius exit
0209A
0209B
752. Bas.,
augens: quod emendandum est per
angens.
753. Rom., Ald., Bas., Fabr.,
dantur quae: alii,
quae dantur.
754. In Reg. et Ott. videtur, a pr. m., fuisse
frequentant. At sensus postulat
frequentat. In Rom. satis clare est
frequentant, cum hac tamen distinctione
cui laeta frequentant—Incrementa sui, centeno copia foetu.
755. Torn.,
centena: lege
centeno, ut metro sensuique consulas.
759. Rom.,
ammota credentum plebe profatus. Suspicari aliquis possit, an legere oporteat
amota. Postea quidem inter discipulos et plebem in fine parabolae haec fit distinctio vers. 796:
Haec tum discipulis plebique haec insuper addit; et clarius libr. III, vers. 74 seqq.:
Ille ubi credentum turbas in valle remota —Convenisse videt . . . . Discipuli Christo suadent dimittere turbas. Revera Reuschius legit
amota, idque ex mente poetae rectius esse judicat. Non tamen ausim mutare
admota in
amota, praesertim quia
0209C ea, quae in Evangelio et Juvenco sequuntur, non apte cadunt in plebem credentum, nisi credentes dicantur ii qui, vers. 772,
Auribus assistunt clausis, oculisque gravatis. Juvencus
plebem et
populum de discipulis saepe dicit. Confer l. II, vers. 564; l. III, vers. 494; l. IV, vers. 52.
763. Reg., Rom., Poelm., pro d. s.,
lumina mentis. Ottob.,
limina mentis. Ald. cum plerisque editis,
limina vitae. Magis ex Evangelii sententia est
lumina mentis. Matth. XIII, 11:
Vobis datum est nosse mysteria regni coelorum: illis autem non est datum. In aliis versionibus veteribus,
Scire arcana Dei, scire mysterium
0210B
regni coelorum. Tertullianus, libr. de Praescript., cap. 22:
Illis datum est cognoscere arcana, quae populo intelligere non liceret. Koenigius praefert
limina vitae, quia praecessit
consistere adytis, et l. IV, vers. 443, Juvencus ait:
Si numquam terris tetigisset limina vitae.
764. Mss. Reg., Rom., Ott. cum Ald., Daventr.,
Si quis habet dignus. Hadam., aliique editi.
Si quid habet dignus. Praefero
Si quis, ex loc. cit. Matth. XII:
Qui enim habet, dabitur ei. In Reg. sic legitur hic versus:
Si quis habet dignus meritis, potiora capesset: correctum videtur
mentis pro
meritis.
768. Editi omnes,
Promitur in populum. Mss. nostri Reg., Ott.,
Praestringit populum; Rom.,
Perstringit populum. De diversa hac scribendi ratione
praestringo, et
prestringo, dixi ad Prudentium vers. 507 Psychom. Hoc loco
praestringit est leviter tangit, veluti transeundo attingit, in transcursu radit, quia gratia sermonis non plene cum populo communicabatur.
Hanc significationem librarii ignorantes, e
0210C suo ingenio exscripserunt
Promitur in populum. Schoettgenius, et Reuschius edunt
Perstringit, aut
Praestringit, sed exsponunt hebetat, obtundit, excaecat.
769. Ott.,
recurrant: quod solum posset sustineri, si legeretur
dicta pro
dictum.
770. Ald.,
populi mentis: rectius
populi mentes.
771. In mss. nostris et Ald. scribitur
Obicibus, non
Objicibus.
775. Ald., Torn., Bas.,
veterum: alii,
veteres. Rom.,
veteres sancti, justique prophetae.
776. Omeisio non displicet
optarunt cernere, uti est in Had.
0209C
752. In Reg., glosa,
angens—suffocans. Scilicet augmentum spinarum angens, seu suffocans, internecat frugem. Idem accusativus
frugem regitur a
0209D verbo
internecat, et a participio
angens: quod saepe in Juvenco observatur. Barthius, libr. XXXV Advers. cap. 19, col. 1621, advertit, in hoc Juvenci versu
internecare esse necare, aut enecare. Eodem verbo usus est Prudentius, Apoth. praefat. 2, vers 49:
Ne forte culmum fibra inanis spiceum—Simul revulsa internecet. De verbo
angens pro
suffocans disserit idem Barthius, l. XXIV, cap. 19, col. 1272 seq. Columella, l. X,
herbam angentem nominat. Proprie
angere est strangulare, suffocare, sed translate sumitur pro contristari, vexare. Simile quid accidit in
suggillo, quod est strangulo, suffoco, et translate molestia afficio, constringo. Ex quo intelligitur, quod ait Lucas, XVIII, 5:
Tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens suggillet me: Confer, si placet, Ducangium, verbo
suggillo, et not. ad l, III, vers. 448.
754.
Pulchram segetem: dictum de eo epitheto ad vers. 150.
756.
Gestat, ejusdem fere significationis ac
gerit.
0210C 761.
Dei penetralia: Matthaeus:
mysterium regni coelorum. In nonnullis mss. antiquae Italicae versionis,
arcana Dei, aut
arcana regni coelorum.
0210D 766.
Retentant, frequentativum a
retineo, ejusdemque significationis. Sumitur etiam pro retracto, resumo.
769.
Recurrat, verum esse ostendatur. Vide vers. 215, l. I,
770.
Crassis objicibus, ex Matthaei textu:
Incrassatum est enim cor populi, etc. Apuleius, init. l. I Metam.:
Tu vero crassis auribus et obstinato corde respuis, quae forsitan vere perhibeantur.
771. Glossa Reg.,
Objicibus—obstaculis dubietatis. Matthaeus:
Ne quando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos. Hinc
munera vitae, vitam.
776.
Clarent, manifesta sunt. Lib. IV, vers. 148:
clarebunt. Nescio cur antiquum verbum vocet Koenigius. Lucretius, l. VI, vers. 937:
Quod in primo quoque carmine claret. Claudianus, de IV consulat. Honorii 191:
Ventura potestas—Claruit Ascanio. Alio sensu
clarere est lucere, alio illustrem, celebrem, seu clarum esse.
233 Roboris augmentum, frugemque internecat angens.
Uberibus vero quae dantur semina glebis,
Illa ferunt pulchram segetem, cui laeta frequentat
((755)) Incrementa sui centeno copia foetu.
Audiat haec, aures mentis qui gestat apertas.
Talia discipuli mirantes dicta, requirunt,
Implicitis populo cur clauderet omnia verbis,
Ille sed, admota credentum plebe, profatur:
((760)) Vobis, qui firmo robustam pectore mentem
234 Ad capienda Dei penetralia constabilistis,
Concessum est adytis penitus consistere regni.
0210A Illis pro merito clauduntur lumina mentis.
Si quis habet dignus, capiet potiora redundans.
((765)) Qui vero expertes coelestis muneris errant,
Amittent etiam, proprium quodcumque retentant,
Idcirco obscuris cooperta ambagibus, illum
Praestringit populum sermonis gratia nostri,
Ut dictum Isaiae merita de plebe recurrat.
((770)) En populi mentes velantur ad omnia crassis
235 Objicibus, sensu ne tangant munera vitae.
Auribus assistunt clausis, oculisque gravatis,
Ne conversa bono sanetur noxia plebes.
Quam vestrae nunc sunt aures, oculique beati!
((775)) Nam multi veteres justi, sanctique prophetae,
Quae vobis clarent, orarunt cernere dona.
0211A
0211B
777. Reusch., Ald.,
quis sit: alii,
qui sit. Litteram
s in fine, et initio vocum concurrentem exscriptores interdum non duplicabant: quae tamen merito duplicanda, ut ait Reuschius.
778. Mss. nostri,
dimittit: editi partim,
dimittit, partim
demittit. Hadam., Fabr., Poelm., in textu,
in auras. Mss. nostri cum Aldo,
in aures. Haec est genuina scriptura. Matth. XIII, 19:
Omnis, qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, etc. Hoc est
verbum Domini summas dimittere in aures. Nam, ut sermo bene intelligatur, debet intimas aures penetrare, et non in externa parte residere. Hoc sensu Seneca, libr.
I de Ira cap. ult:
Non ex alto venire nequitiam, sed summo, quod aiunt, animo inhaerere, videlicet non penetrare. Virgilius, libr. XII, vers. 434:
Summaque per galeam delibans oscula, fatur. Hinc proverbium
Summis labris aliquid degustare. In eadem parabola explicanda Prudentius, l. II contra Symm. vers. 1055:
Jus coeleste Patris non summa intelligit aure,—Sed simul et cordis segetem disponit,
0211C
et agri,—Ne minus interno niteant praecordia cultu. Adisis comment. ad hunc locum.
779. Reg.,
Nec velox recipit; et glossa,
desiderio fervens. Eadem lectio exstat in Rom. Editi cum Ott:
Nec sensus recipit: intelligo
stabili vigore sensus, sive interni auditus aut etiam mentis, et intelligentiae. Matthaeus:
Omnis, qui audit verbum Dei, et non intelligit.
780. Reg.
Illius eripiet totum: Matthaeus in praesenti
rapit.
781. Mss. cum pluribus editis,
Hic agro est similis, duro qui germina calle: quae lectio proba est; innuitur enim semen, quod secus viam accidit. Ald.,
Talis agro est
similis duro, qui germina farris. Aldo concinit Basileensis editio, sed in hac desideratur
qui.
785. Reg,
mentem tribulatio cordis, quod ab aliquo fortasse factum, qui nescierit quid sit
strictura coercens, vel glossam in textum invexerit. Favet tamen huic scripturae evangelicus textus Matthaei:
Facta
0211D
autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur. Strictura proprie est massa ferri rudis, quae malleo stringitur: hinc ponitur a Prudentio,
0212B l. II contra Symm. vers. 286, pro ipsa tunsione massae candentis, et metaphorice ab aliis pro quavis constrictione, seu
compressione, ut a Coelio Aureliano, l. I Acutor., et alibi. Verum in Juvenco restituendum puto
tritura ex textu graeco θλίψις,
tribulatio, tritura.
786. Reg., Ottob., Rom., Poelm., pro d. s.,
credita letho: senium, et
mors herbis passim tribuitur. Alii cum Aldo et Daventr.,
credita farra.
792. In Reg. nunc quidem est
stant viribus arva: sed aliud apparet abrasum.
793. Ott.
clare, pro d. s.,
clara. In Rom. et Ald. etiam scriptum est
clare, non
clarae, ut in plerisque editis invenitur: et melius certe est
clare, vel
clara.
794. Rom.,
animam: alii,
animum. Reg., Rom,
tractata: ita etiam fuit in Ott., sed hic factum cum editis est
tractante.
795. Rom.,
Centiplicemque: ita etiam scribitur pro
Centuplicem. Vide comment. ad Prudentium hymn. 7 Cathem. vers. ult.
Ditatque fructus foenerantem
0212C
centuplex, ubi pariter nonnulli scribunt
centiplex.
798. Poelm., mendose,
jacet pro
jacit.
799. Rom.,
Quod post: alii,
Sed post. Ald., et plerique editi,
subripiens (homini insidiando) saporem. Poelm., pro d. s., Torn.,
hominum insidiando sapori. Ott., Rom.,
hominum insidiando sopori: quo respicit Reg.,
hominum insidiare sopori. Sabatierius edidit
homini insidiando soporem: sed fortasse voluit edere
saporem. Genuina lectio est
hominum insidiando sopori, ex Matth. XIII, 25:
Cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, etc. Verum pro
subripiens malo
subrepens, ex conjectura. Reuschius, in lectione vulgata
surripiens intelligit bona semina, quod ex Evangelio non constat, aut in lectione alia
surripiens saporem, hoc est, sensum et intelligentiam.
800. Hadam., Fabr., Poelm., scribunt
inspargit: mss. et alii editi,
inspergit.
801. Hadam., Fabric., Poelm.,
culmus cum spiceus (horror)—Processit. Mss. nostri, Ald., Daventr.,
0212D Bas., recte,
culmis cum spiceus horror— Processit: et glossa in Reg.,
horror—asperitas. Vide supra, vers. 791.
0211D
781.
Callis, ex Servio ad IV n. vers. 405:
est semita tenuior, callo pecorum praedurata. Sumitur pro quavis via.
782.
Sine fruge, quia antequam semen in frugem evadat, volucres illud comedunt.
786.
Produnt letho, perdunt, quia a doctrina suscepta recedunt.
789.
Pressant, premunt. Gaudet hujusmodi frequentativis Juvencus, ut
receptant, retentant.
791. Paulo post, vers. 801:
Culmis cum spiceus
0212D
horror. Horror est asperitas.
797. Caput XXIX.
Parabola de tritico et zizania. Matth. XIII, 14 seq.; Marc. IV, 26. Christianis poetis
Tonans est Deus. Confer not. ad Dracont. l. I, vers. 1.
800. Lolium amarum est.
Zizania, ait Cornelius a Lapide, ad cap. XIII Matth.,
sua amaritie et malignitate terram, et consequenter triticum ex ea germinans, inficiunt, corrumpunt, strangulant.
Accipite ergo animis, qui sit de semine sensus.
Quisque meum verbum summas dimittit in aures,
Nec sensus recipit stabili praecepta vigore,
((780)) Eripit illius totum de pectore daemon.
236 Hic agro est similis, duro qui germina calle
Exponit rapidis avibus sine fruge rapinam.
Sunt alii, laeto qui pectore nostra receptant,
Sed brevis est illis perceptae gratia frugis.
((785)) Nam si dura premat mentem strictura coercens,
Continuo trepidi produnt sibi credita letho.
His saxosus ager simili levitate virescit.
At spinosus ager curarum mole gravatis
Respondet, pressant quos pondera divitiarum.
0212A Semina sic nostri sermonis pressa gravantur,
Nec fructus sequitur spinarum horrore necatus.
Pinguia sic itidem paribus stant viribus arva.
Illis, qui clare capiunt praecepta salutis,
Quae penetrant animum sensu tractata tenaci,
((795)) 237 Centuplicemque ferunt virtutis robore frugem.
Haec tunc discipulis, plebique haec insuper addit.
Agricolae simile est regnum sublime Tonantis.
Ille jacit proprio mandans bona semina ruri:
Sed post subrepens hominum insidiando sopori
((800)) Trux inimicus adit, loliumque inspergit amarum.
Ecce sed ad fructum culmis cum spiceus horror
Processit, lolio messis maculata redundat.
0213A
0213B
804. Planius esset
bonum semen terrae per terga.
807. Reg.,
nitor, electa sorde, nitebit; et glossa,
seorsum lecta. Ott.,
nitor, selecta sorde, resistet. Rom.,
nitor, selecta sorde, nitebit. Sic editi, nisi quod Hadam., Poelm., pro
nitebit praeferunt
nitescet. Pro
selecta, vel
electa, bene etiam esset
secreta sorde, ut vers. 811:
Secretum lolium, vel
collecta, ex Matth. XIII, 28:
Vis, imus, et colligimus ea? nempe
zizania. Non autem probo
nitor nitebit, aut
nitor nitescet. Obscurum est
triticeus nitor resistet: sed id magis placet, ac fortasse ideo ab ignaris exscriptoribus mutatum est, quia ab eis non intelligebatur.
Resisto significat manere, permanere. Cicero, l. V Tuscul, c. 28:
Vita beata . . . . virtutibus omnibus sine ullo animi terrore ad cruciatum profectis, resistet extra fores, ut ante
dixi, limenque carceris. Plautus, Trin. IV, 4:
Hic meo hero amicus solus firmus restitit, neque demutavit animum de firma fide.
810. Poelm., in textu
messis, pro d. s.,
messor, minus bene.
0213C 812. Ald., Bas.,
messis: alii,
messor.
817. Fortasse,
Seminibus illud.
818. Rom., Reg., Ott.,
at justi mox incrementa viroris: in Reg. videtur fuisse
ac, et in Ott. scribitur
ad pro
at. Editi omnes,
at justi mox ut crementa viroris: quam scripturam Barthius approbat libr. IV, cap. 24, col. 205, similibus exemplis Aratoris et Strabonis, Fuldensis poetae.
Utitur etiam vocabulo
crementum Dracontius, Satisfact. vers. 237. Confer. notam ad eum locum. Sed cum mss. nobis exhibeant
incrementa, id retinere praestat Rom., pro
viroris, ad marg., habet
nitoris. Opportunius certe esset
vigoris.
0214B Sed
viror verbum est bene Latinum, quod ostendi in not. ad Dracontium, Satisfact. vers. 231:
Numquid mox natas segetes viror armat aristis? Koenigius auctoritate Palladii, l. III, tit. 24, et Apuleii, in Floridis, rejicit Burerum, qui nimis liberaliter asseruerat,
nullum exemplum hujus vocabuli reperiri.
821. Reg.,
Conludat; et glossa,
ibi habitans. Cohaeret Rom., in quo scribitur
Colludat. Alii,
Considat.
822. Rom., ad marg.,
par erit.
823. Poelm., in textu, Hadam.,
Quod condit magna mulier. Mss. et editi magno numero,
Quod magna condit mulier.
824. Reg.,
colore; recenti manu,
calore.
826. Ald., Bas., Poelm., pro d. s.,
dum: reliqui,
tum.
827. Reg., Ott.,
possint: Rom. cum editis,
possent. In Reg.,
veteres error est pro
veteris: nam glossa, in
prophetae—David psalmographi aperte postulat
0214C
veteris. Mendum etiam est in Had.,
quo poscent.
830. Ott.,
Convolvit, ex quo videtur factum
Cum volvet. In Rom.,
vani sermonis, corrige per
varii sermonis.
831. Ald., Torn., Bas.,
sero: elegantius alii,
serus, nam poetae adjectiva interdum loco adverblorum usurpant. Lucanus, Horatius,
serus pro
sero. Rom.,
reliquit: Reg., Ott., utramque lectionem repraesentant,
relinquit et
reliquit: editiones variant. Sententia eadem est. Reg., Ott.,
Explicit liber secundus. Incipit liber tertius.
0213C
804.
Terrae per terga: recole not. ad vers. 671, l. I.
811.
Secretum, separatum a tritico.
814. Caput XXX.
Parabola de grano sinapis. Matth. XIII, 31 seqq.; Marc. IV. 31; Luc. XIII, 19.
0213D 815.
Praeparvi: non liquet, alium ante Juvencum hoc vocabulo usum. Alii dicunt
perparvus: sed Juvencus alio modo solet haec nomina formare, ut
praesolidus, etc.
816.
Insinuans, inserens, injiciens, ac velut in sinum terrae condens. Eleganter ita poni hoc verbum, ait Koenigius.
817.
Virentum, substantivi more. Confer not. ad l. I, vers. 682.
820. Dracontius, l. II, vers. 240:
Exilit inde volans gens plumea laeta per auras.
822. Caput XXXI.
Parabola de fermento. Matth. XIII, 33 seq.; Lucae XIII, 20.
825. Glossa Reg.,
Conducto—mixto simul. Reuschii nota haec est: Ex quantitate farinae discreta fit
0214D panis quantitas continuata.
828. Supra, vers. 346,
concurrere tempus.
830.
Ructans, ex sacro codice:
Aperiam in parabolis os meum: eructabo abscondita a constitutione mundi. Hanc metaphoram e sacris litteris petitam indecoram non esse in Latino idiomate, probavi contra Cellarium in comment. ad
Prudent. vers. 93, Apoth.:
Protulit imperium patrio ructata profundo. Eadem est ratio de phrasi
evomere verba, quam inter hebraismos nonnulli recensent.
Tum Domino famuli, mirantes talia, fantur:
Nonne bonum terrae semen per terga dedisti?
((805)) Unde igitur lolio turpi tua rura gravantur?
Sed jam, si jubeas, messem purgabimus omnem,
Triticeusque nitor, selecta sorde, resistet.
238 Tum Dominus miti contra sermone profatur:
Hic dolus est, inimice, tuus, sed farra sinamus
((810)) Crescere cum lolio: pleno nam tempore messis
Secretum lolium connexo fasce jubebo
Ignibus exuri: at nostro de semine messor
Horrea nostra dehinc purgata fruge replebit.
Haud aliter simile est, cordis si panditis aures,
((815)) Praeparvi grano regnum coeleste sinapis,
Quod proprio insinuans disponit cultor agello.
Seminibusque illud minus omnibus esse virentum
0214A Creditur: at justi mox incrementa viroris
239 Sumpserit, erecto-transcendit vertice cunctas
((820)) Agrorum fruges, ramis ut plumea turba
Colludat, possitque umbras habitare virentes.
Fermento par est munus coeleste salubri,
Quod magna condit mulier sub mole farinae.
Illa dehinc modico fermenti mixta calore
((825)) Conducto, unius coalescit corpore massae.
Talia tum populo perplexis condita verbis
Promebat, veteris quo possent dicta prophetae
Ordine seclorum jussis concurrere rebus:
Os aperire meum dignabor, condita mundi
((830)) Convolvet ructans varii sermonis imago.
Inde domum repetit serus, turbasque reliquit.