COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Utrum voluntas creata possit peccare?
Alens. 2. part. quaest. 100. m. 3. 2. D. Thom. 1. part. quaest. 105,art. 5. Scot. 2. dist. 37. quaest. 1. num. 6. et quaest. 2. num. 9. et alii ibi citati.
Quod non,quia peccatum non est de se necesse esse, nec habet aliquam causam efficientem sui: igitur non potest esse. Antecedens patet quoad primum; quoad secundum probatur per Augustinum de Civit. lib. 12. cap. 8. vel 7. Peccatum non habet causam effectivam. Item, peccatum est actus voluntarius contingens effectus, non necessarius. Tunc sic : vel voluntas non potest non peccare, quando peccat: vel potest non peccare, quando peccat : si primum, tunc esset effectus necessarius non contingens, et ita non peccatum ; similiter quando peccat, non potest non peccare: ergo. Dico quod sic : Ad primum, peccatum habet causam non per se efficientem sed deficientem, et quodammodo per accidens. Ad secundum, quando peccat potest peccare, et similiter quando non peccat in sensu divisionis: quando peccat, nec peccat necessario simpliciter, sed secundum quid, et conditionaliter tantum.
Contra hoc quod dicitur, quod peccatum habet causam defectivam: aut igitur defectivam defectu necessario, aut defectivam causa contingenti: si sit aliqua causa peccati necessaria, tunc non erit peccatum, quia erit necessarius defectus: si sitdefectus voluntarius, erit peccatum, et peccati illius erit alia causa defectiva, et sic peccatum erit ante peccatum.
Contra aliud : quandocumque aliquid repugnat alicui entitati positive, illud non potest poni illo positivo manente: sed voluntati, ut peccans est incompossibilis ista entitas, quae est non peccare; ergo voluntate peccante impossibile est non peccare inesse voluntati. Si de ratione voluntatis, ut voluntas est, quod possit non peccare: ergo nunquam ponitur peccare in ipsa.
Ad primum non est dare primum sine secundo in eodem ordine ; et dico quod aeque primo voluntas est totius actus defectibilis; ergo conceditur major. Ad aliud, defectibilitas necessario sequitur voluntatem creatam, et illa defectibilitas est in libero arbitrio, sicut causa quare potest peccare, non autem defectibilitas est tota causa: ergo peccatum non est necessarium. Ad aliud, hoc posito non potest oppositum poni simul in sensu compositionis.
Contra ista, quod peccati non sit aliqua causa. Probatio, quia si sic voluntas prima posset aliquid contingenter causare,inde et peccare: sed prima voluntas non vult aliquid contingenter, quia illa contingenter non potest velle aliquid libere, nec intrinsece, nec in objecto volito, sive in extrinseco, quia illud objectum extrinsecum ponitur volitum, nec sub velle, cum voluntas necessario poneret illud in esse. Item cui entitati, de ratione sui ponendae in esse repugnat habere aliam causalitatem a se: si non est a se, impossibile est ipsum esse. Sed secundum Anselmum te casu diaboli, causam quare Angelus voluit appetere similitudinem Dei, non est dare, nisi quia peccare voluit, nec est causa quare voluit, nisi quia voluit. Ad primum vult contingenter multa, et haec contingentia non est in actu suo absoluto, sed in connotato.
Contra, connotatum est objectum: ergo objectum est illud in quo est contingentia, scilicet A, ut terminans actum, sive aeternum terminans; ergo in objecto fuit contingentia ab aeterno. Dico, contingentia est in voluntate, a voluntate divina, et per ipsum velle positum contingenter inesse voluntati.
Contra : voluntas necessario est sub velle; ergo necessario ponit volitum. Dico, velle respectu extrinseci est contingens, unde causa est necessaria in se, tamen non necessario causat, imo minus necessario se habet ad aliud a se quanto est magis necessaria in se. Ad aliud, non fuit altera causa, ut actus secundus respectu velle mali, sed tantum actus primus, sicut ante illum non alius actus secundus malus; unde quia voluit, id est, voluit per velle, non quod aliud velle malum fuerit causa primi velle mali, sicut adversarii volunt.