De hoc quod religiosi de loco ad locum discurrunt.
Nunc tertio videamus, quomodo religiosos incusant de discursu, inducentes illud quod apostolus dicit II thess.
Ult., 11: audivimus quosdam inter vos ambulare inquiete. Ex quo eos gyrovagos appellant.
Item. In eorum irrisionem inducunt quod Augustinus in Lib. De operibus monach.
Quosdam monachos notans ait: nusquam missos, nusquam fixos, nusquam stantes, nusquam sedentes.
Item. Marc. VI, 10: quamcumque intraveritis domum, illic manete: Glossa: alienum est a praedicatore per domos cursitare, et hospitii iura mutare.
Item. Luc. X, 7: in eadem autem domo manete: Glossa: non est de domo in domum vaga facilitate demigrandum, ut in hospitali amore servetur constantia.
Item. Ad hoc facere videtur quod dicitur Isai. XXX, 7: ideo clamavi super hoc: superbia tantum est, quiesce: Glossa, in terra tua.
Item. Ierem. XIV, 10: populus hic dilexit movere pedem et domino non placuit.
Haec autem irrisio non est nova: sicut enim dionysius narrat in epistola ad apolophanium, ipse gentilis existens Paulum irridebat, vocans eum mundi circuitorem, quippe qui praeceptum domini diligenter implebat dicentis Marc. Ult. 15: euntes in mundum universum, praedicate evangelium omni creaturae: et Ioan. XV, 16, dominus discipulis dixit: ego elegi vos... Ut eatis, et fructum afferatis.
Hic etiam praedicatorum discursus significatus fuit iob XXXVII, 11-12: nubes spargunt lumen suum, quae lustrant cuncta per circuitum, quocunque eas voluntas gubernantis duxerit ad omne quod praecepit illis super faciem orbis terrarum: Glossa: nubes lumen spargere, est praedicatores sanctos exempla vitae et agendo et loquendo dilatare: quae lustrant cuncta per circuitum, quia praedicationis luce mundi fines illuminant.
Item. Iob XXXVIII, 25: quis dedit vehementissimo imbri cursum? quod de cursu praedicationis Glossa exponit, et Gregorius in Moral..
Item. Zach. VI: qui autem erant robustissimi, exierunt, et quaerebant ire et discurrere per omnem terram: quod Glossa de apostolicis praedicatoribus exponit.
Item. Ad Rom. Ult. Super illud, salutate eos qui sunt ex Narcissi domo, Glossa: Narcissus iste dicitur fuisse presbyter, qui, sicut in aliis codicibus legitur, peregrinando confirmabat socios fratres.
Item. Isai. XXVII, 6: qui egrediuntur impetu a Iacob: Glossa: ad praedicandum: implebunt faciem orbis semine: Glossa: semine praedicationis; et in Psalmo: in omnem terram exivit sonus eorum.
Item. Prov. VI, 3: discurre, festina, suscita amicum tuum: Glossa: a somno peccati. Excitatur autem aliquis a somno peccati per praedicationem. Ergo discursus praedicantium ad salutem animarum est commendandus.
Item. Ezech. I, 13: haec erat visio discurrens in medio animalium: super quod dicit Gregorius in 5 homil. Primae partis super Ezech.: hi qui animarum custodes sunt, et pascendi gregis onera perceperunt, mutare loca minime permittuntur. Hi autem qui amore domini in praedicatione discurrunt, rotae eius ignis ardens sunt: quia cum ex eius desiderio per varia loca discurrunt, unde ipsi ardent, et alios accendunt. Ex hac auctoritate duo habentur: scilicet quod alii possunt praedicare quam praelati; et quod illi alii praedicatores debent per diversa loca discurrere, non in uno loco manere.
Item. Super illud cum ambularent, sonus erat multitudinis, quasi sonus castrorum, homil. 8 dicit Gregorius: alii sunt castra praedicantium, qui huc illucque pro colligendis animabus in sancti operis procinctu laborant.
Ex omnibus igitur praedictis patet quod praedicantium discursus ad salutem animarum procurandam commendandus est.
Sciendum tamen, quod discursus tripliciter in sacra Scriptura vituperatur.
Uno modo quando ex inconstantia mentis procedit, vel animi levitate; et hoc praecipue accidit in illis qui sine aliquo fructu discurrunt. Alio modo quando ex concupiscentia terrenorum ad lucra quaerenda discurritur. Tertio modo quando incitantur malitia ad aliqua mala procuranda.
Et de his tribus habetur in canon.
Iudae 11-12: vae illis qui in via cain abierunt, et errore Balaam mercede effusi sunt: in quo ostenditur intentio nocendi. Hi sunt in epulis suis maculae, convivantes sine timore, semetipsos pascentes, nubes sine aqua, quae a ventis circumferuntur: in quo tangitur concupiscentia impellens ad motum: arbores autumnales, infructuosae: in quo ostenditur quod ex levitate sine fructu discurrunt.
Quod ergo apostolus arguit quosdam de inquietudine, discursum ex levitate procedentem reprehendit, vel etiam ex concupiscentia; quod patet ex hoc quod in Glossa subiungitur: qui foeda cura pastum sibi quaerebant per curiosam inquietudinem.
Similiter quod dicit Augustinus quosdam monachos nusquam fixos, nusquam missos, nusquam stantes, nusquam sedentes, arguit eorum discursum ex levitate procedentem, vel potius ex cupiditate: unde subiungit, quod propter lucrum quaerendum discurrebant, et in hoc reprehensibiles erant.
Quod etiam dicitur Marc. VI, 10 et Luc. X, 7, manifeste prohibet discursum de domo in domum, idest de hospitio in hospitium, ad quod frequenter concupiscentia inducit: ut scilicet contingit in illis quibus ea quae habent, non sufficiunt, lautiora quaerentes, unde de domo in domum discurrunt.
Quod autem dicitur Isai.
XXX, 7 pertinet ad animi levitatem, per quam homo qui in deo fixus non est, ad diversa discurrit, in quibus quietem invenire possit. Unde hoc ad litteram dicitur contra Iudaeos, qui divino auxilio non contenti, in Aegyptum descendere volebant, ut Aegyptiorum patrocinio salvarentur.
Similiter quod dicitur Ier. XIV, 10, ad discursum ex levitate procedentem referendum est: quod patet ex hoc quod dicit: qui dilexit movere pedes suos. Eis enim qui ex levitate moventur, hoc ipsum quod circueunt, appetibile videtur: unde Glossa exponit ibi motum pedum de motu affectuum.