COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Virum habitus perficiens aliquam potentiam sit principium activum actus, ita quod per habitum, tanquam per principium elicitivum, vel activum eliciatur actus.
D. Thom. 1. 2. quaest. 49. art. 2. et q. 51. art. 2. ubi. Cajet. Mcdina,Vasquez i. 2. d. 83. cap. i. Conimbr. C. Ethic. disp. 7. q. 2. an. 7. Gabr. Major. et alii 3. dist. 23. Occhain quodlib. 3. quaest. 20. Hervaeus quodlib. 1. quaest. 13. affirmant, et inclinat Scotus 1. dist. 3. quaest. 7. num. 20. et d. 17. quaest. 2. minii. 8. ei 3.dist. 37. ad an g. princ. et 4. dist. 49. quaest. 2. ad ult. Negant Dur. 3. d. 23. q. 2. 3. Palud. ibi q. 2. Riibion, q. 1. art. 3. con. 4. Aureol. 1. d. 17. q. 1. art. 2. Joan. Andreas quaest. 2.
Quod sic videtur : forma activa dans esse primum, est principium activum respectu actus secundi; sed habitus prudentiae est hujusmo di, quia prudentia est habitus cum vera ratione activus, sicut ars est habitus fac tivus, ex 6. Ethicorum, ubi etiam Philosophus separat prudentiam a sapientia et scientia, et ab intellectu, per hoc quod prudentia est activa ; igitur prudentia est principium activum operationis secundae, quo prudens agit opus prudentiae.
Praeterea, omne habens finem aliquem, habet operationem propriam, per quam attingit istum finem, quia aliter illum finem frustra haberet; sed omne habens operationem propriam, per quam attingit finem illum, est principium activum illius operationis; cum igitur prudentia habeat finem proprium, ut fines aliarum virtutum, sequitur quod prudentia sit principium activum respectu propriae actionis.
Confirmatur ratio sub hac forma : quidquid est intellectui habituato ratio, per quam habet aliquem finem, est sibi principium activum operationis, per quam attingit illum finem ; sed habitus est ratio, qua intellectus habituatus habet proprium finem, qui non est finis intellectus inquantum intellectus, sed inquantum habituatus; ergo habitus est principium activum eiiciendi operationem respectu illius finis.
Praeterea, habitus est forma absoluta, ut supponitur ; sed unumquodque tale habet propriam operationem in supposito, quam cum potest habere ; dicitur esse tale, cum non potest, non dicitur hujusmodi, unde ut ibidem vult, omnia sunt determinata operatione; ergo ha bitus habet propriam operationem, in quam potest, ipsam eliciendo.
Confirmatur ratio per Philosophum : pati est materiae, agere vero alterius, ut formae; sicut igitur materia est principium patiendi, ita quod in quocumque est materia, illud est natum pati, sic forma universaliter est principium agendi: igitur cum habitus sit forma quaedam absoluta, sequitur quod erit principium activum actus secundi.
Praeterea, agens in agendo assimilat sibi effectum per principium agendi: illud igitur est principium activum respeotu actus secundi, per quod effectus magis assimilatur agenti, sed actus magis assimilantur habitui quam potentia: ergo habitus magis erit principium activum respectu actus, quam potentia in qua est habitus.
Praeterea, secundum Philos. 8. Physic. et 2. de Anima, inscius qui non habet habitum scientiae, est in potentia essentiali ad actum considerandi et sciendi, sciens habens habitum scientiae est in potentia accidentali, sed quandocumque aliquis est in potentia essentiali ad aliquem actum secundum sine forma, etsi habeat formam, remanet tantum in potentia accidentali ad secundum actum, illa forma est principium respectu actus secundi, quoniam id, quo aliquis reducitur ad potentiam accidentalem respectu actus, est principium activum actus, sicut patet de calore respeotu actus calefaciendi et in omnibus aliis, ubi actus secundus sequitur actum primum: ergo scientia est principium activum respectu actusconsiderandi.
Responsio, sicut intellectus ante speciem est in potentia essentiali ad considerandum, sic ante scientiam est in potentia essentiali ad faciliter, et per scientiam est in potentia accidentali, non quidem ad considerandum, sed ad faciliter considerandum.
Contra: operatio proportionatur principio activo in hoc, quod quanto operatio est perfectior et intensior, tanto principium ejus activum est perfectius, aut majorem conatum habens, si sit tale principium cui, vel conatus ; sed operatio elicita a potentia habituata potest esse perfectior et intensior, quam operatio elicita a potentia eadem non habituata, cum aequali aut majori conatu: (unde videmus, quod virtuosus cum minori conatu potest elicere actum virtuosum fortitudinis aut temperantiae, quam non habens habitum virtutis, qui cum magna difficultate et conatu potentiae non potest talem actum elicere, sic etiam est de intellectu, et voluntate habituata) igitur principium activum talis operationis est perfectius, et magis activum, aut majorem conatum habens ; sed non est ex parte potentiae, quia cum aequali conatu aut majori, non potest actum ita perfectum elicere; ergo hoc est ratione habitus potentiam perficientis: igitur habitus in potentia est principium activum respectu operationis, ut quia plus de activitate est in potentia et habitu quam in potentia solum, ideo potentia habituata perfectiorem actum potest elicere. Vel sic potest argui: quod confert potentiae facilitatem agendi, aufert ab ea difficultatem agendi ; sed potentia agens cum conatu, si auferatur difficultas agendi, agit cum minori conatu; ergo cum habitus tribuat potentiae facilitatem agendi, potentia habituata cum minori conatu operabitur aequalem operationem, quam non habituata ; ergo cum aequali conatu operabitur operationem perfectiorem : sed operatio perfectior est a causa potentiore, hoc autem in proposito non est ipsius potentiae, quia ponitur aequalis conatus potentiae aeque perfectae; igitur est propter causalitatem habitus concurrentis.
Praeterea, Philosophus 5. Meta phys. et secundo Physicorum reducit artem ad agens causae efficientis, de arte loquens ut habitus est, a quo denominatur artifex. Unde vult, quod ad idem genus causae reducatur ars et artifex; ergo habitus factivus, qui est ars, erit principium activum respectu operationis secundae artificis.
Similiter, nono Metaphysic. cap. 2. di citur, quod potentia rationalis, ut ars etscientia factiva, sunt poten tiae factivae, quia principium transmutandi aliud inquantum aliud. Et idem vult 5. Metaphysic.
Praeterea, virtutis habitus est causa effectiva moralitatis in actu, ita quod dat actui, quod sit virtuosus et moralis ; sed moralitas actus est eadem res cum substantia actus: ergo habitus erit principium activum actus quantum ad substantiam actus. Major patet: quia quod dat actum primum, dat actum secundum, ut quod dat esse in quocumque genere, dat ageret sed habitus virtutum dat esse virtuosum ; ergo dat agere virtuose; ergo virtuositas et moralitas in actu, est ab habitu. Major probatur, quia si moralitas in actu sit aliud a substantia actus, aut igitur aliud absolutum, aut aliud respectivum : non aliud absolutum, quia tunc actus virtutis non esset formaliter simplex, sed esset ens per accidens ; nec est tantum respectus, quia tunc cum habitus sit principium illius moralitatis, sequitur quod ad solamrelationem daretur actio.
Praeterea, si habitus non sit. principium activum actus, tunc sequitur, ut videtur, opinio Pelagii, quod non sit ponere charitatem et gratiam, quia tunc sine charitate posset quis diligere Deum super omnia, et ita quidquid potest voluntas cum charitate et gratia, potest sine tali, et per consequens, ut videtur, non est necesse ponere gratiam cooperantem, nec operantem.