COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Scholium.
Probat habitum virtutis, nou efficere moralem bonitatem actus, quia haec est aggregatio omnium, quae actui secundum rectam rationem debentur ex Doctore i. dist. 17. quaest. 3. num. 4. et 2. dist. 40. et ratione hujus aggregationis nullus habitus est principium activum, nisi quatenus influit in actum secundum substantiam, quia consistit bonitas moralis in relationibus ad diversa, quae non habent aliam causam, nisi sui fundamenti. Hinc num. 11. inclinat Doctor in illam sententiam (quam docuit ut probabilem, 1. dist. 27. quaest. 2. num. 11. 12. 13. solvens argumenta contra eam, quaest. 3. num 11.) quae negat habitum esse activum, sed inclinare subjectum ad actus per modum ponderis, sicut gravitas inclinat ad deorsum, si teneatur, non esset activum.
Secundum principale, scilicet quod habitus non sit causa moralitatis in actu, probatur sic : actus praecedentes habitum virtutis non secundum rectam rationem eliciti, nunquam generarent virtuosum habitum, sed magis vitiosum: igitur cum moralitas in actu praecedat habitum, sicut.et substantia actus, habitus non potest esse causa effectiva moralitatis in actu; unde non est imaginandum, quod potentia in qua est habitus, sit causa substantiae actus, et quod habitus sit causa moralitatis, ita quod substantia actus correspondeat activitati potentiae, et moralitas in actu correspondeat habitui, sicut quidam imaginantur: sed potentia intellectiva et volitiva habituata secundum actualitatem potentiae est causa actus secundum circumstantias actus, ex quibus dicitur virtuosus. Nam ex hoc dicitur virtuosus actus, quia est conformis suae regulae quae est prudentia, scilicet intellectui : quantumcumque enim aliquis eliciat actus temperantiae aut fortitudinis, qui secundum regulam rectae rationis nati essent generare habitum virtutis, si non sint conformes suae regulae, sed eliciantur ex timore, aut ex alia causa non virtuosa, nunquam generabunt temperantiam aut fortitudinem, nec dicuntur actus virtuosi ; quamvis enim ex illis actibus naturaliter derelinquatur quaedam qualitas absoluta, non tamen dicetur virtus, quia non est conformis suae regulae, scilicet rectae rationi, scilicet habitui prudentiae ; et virtus moralis formaliter dicit respectum ad regulam suam, scilicet rectam rationem, ut patet ex definitione virtutis, prout est dictum prius in quadam collatione, et ideo si actus praecedentes habitus virtutis generativi habitus, sunt conformes rectae rationi, erunt actus virtuosi, etsi nondum habeatur habitus virtutis.
Unde quod dicit Philosophus. 2. Ethic. quod non habens justitiam, quatit vis possit operari justa. non tamen juste, hoc intelligendum quantum ad omnem conditionem actus virtuosi, quia non habens habitum non potest prompte, nec delectabiliter operari juste, et delectatio est signum generari habitus ; quod tamen non habens habitum justitiae, possit juste et virtuose operari per conformitatem ad rationem rectam, quamvis cum difficultate, non credo Philosophum velle negare.
Sed contra hoc arguitur, quia videmus quod potentia habituata magis prompta est etiam ad actum eliciendum, et delectabilius actum elicit, quam carens habitu ; ergo habitus dat potentiae facilitatem et promptitudinem ad agendum, et aufert difficultatem ; sed quod dat potentiae facilitatem et promptitudinem ad agendum in eliciendo, facit quod actus elicitus a tali potentia habituata sit delectabilis et virtuosus, et per consequens habitus videtur esse causa moralitatis saltem in actu. Dicitur quod habitus inclinat potentiam et facilitat, sed non ad patiendum, nec ad agendum : non ad patiendum et ad recipiendum actum, quia tunc actus reciperetur in toto composito ex potentia et habitu, quod est falsum, quia actus praecedentes habitum, ex quo sunt ejusdem speciei cum actibus sequentibus habitum, habebunt idem receptivum ; actus vero praecedentes habitum recipiuntur in nuda potentia: igitur similiter et actus sequentes habitum ; nec etiam habitus inclinat ad agendum, ut praeostensum est, sed dicitur, habitus inclinat potentiam secundum quod prior forma dicitur inclinare subjectum suum ad formam posteriorem, cum qua convenit naturaliter forma prior, et per quam quodammodo perficitur et salvatur forma prior. Exemplum, si ponatur quod gravitas non sit principium activum, quo grave movet se deorsum, tunc gravitas non inclinat grave ad movendum se effective deorsum, nec etiam gravitas inclinat passive grave ad recipiendum ubi deorsum, quia sola quantitas est principium recipiendi ubi, sicut et replendi locum ; ideo gravitas dicitur inclinare grave ad ubi deorsum, sicut forma prior ad formam posteriorem per quam salvatur, nam grave naturaliter quiescit et salvatur in ubi deorsum.
Aliud exemplum de ligno sicco ad recipiendum calorem ab igne, in quo siccitas non inclinat ad agendum, nec etiam ad subjective recipiendum, ita quod siccitas sit ratio subjectiva in recipiendo calorem. Sed dicitur inclinare : quia naturaliter siccitas salvatur cum forma caloris, et ideo dicitur siccitas inclinare ignem ad calorem, sicut ad formam cum qua convenit, et per quam perficitur et salvatur. Sic in proposito habitus perficitur et augetur per actum, et ideo dicitur habitus inclinare potentiam ad actum sic at ad formam, per quam salvatur et perficitur.