De hoc quod religiosi se vel suam religionem commendant.
Nunc restat videre quomodo iudicium de rebus pervertunt, ea quae bene et male fieri possunt praecise reprehendendo.
Reprehendunt enim religiosos primo de hoc quod se vel suam religionem commendant, vel commendari per epistolas aliorum procurant.
Secundo quod detractorum suorum verba non sustinent, sed eis resistunt.
Tertio de hoc quod iudicio contendunt.
Quarto de hoc quod persecutores suos puniri procurant.
Quinto de hoc quod hominibus placere volunt.
Sexto de hoc quod gaudent de his quae deus magnifice per eos facit.
Septimo de hoc quod curias regum et potentum frequentant.