Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
1. Incipit Samech littera decima quinta, quae interpretationem habet, Audi. Est et alia ejus interpretatio, quae dicitur, Firmamentum. Quid est, Audi? Non otiose dicitur quod commune est omnibus, et suppetit universis ipso jure naturae. Et ideo non est otiosum quod admoneris ut audias; cum etiam inviti, et aliud agentes, sonum tamen, aut vocem audire soleamus. Sed quia non est solum audire hoc quod suppetit officio naturae: sed etiam illud quod majus est, ut audias non usu tantum corporis, quantum intellectu 1410C mentis; ideo diligentius considera istius litterae interpretationem, seriemque versuum qui sequuntur.
2. Ut noveris autem mysticum esse audire, ut audias et intelligas mysteria, de Judaeis scriptum est: Aure audietis (Esai. VI, 9) ; quia mysteria legis audierunt, 1158 sed non intellexerunt. Unde ait Dominus: Audi, populus meus, et loquar (Psal. XLIX, 7) . Lex utique spiritalis est, audi ergo spiritaliter. Denique qui scivit audire, ait: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV, 9) , id est, cognoscam quid locutus in me fuerit Deus. Ideoque alibi ait: Quanta audivimus, et cognovimus ea (Psal. LXXVII, 3) ; ut comprehenderet non solum audisse se, sed etiam intellexisse. Nemo enim cognoscit, nisi prius intellexerit. Audi ergo, ne si te videat negligentem, veniat Petrus, arripiat 1410D gladium, abscindat auriculam tuam: quod superfluo habeas aurem corporis, qui audire et examinare non noveris. Et fortasse virtutem animae qua examinantur quaecumque audiuntur, habeant amputatam, qui ea altitudine qua scriptum est, audire non possunt.
3. Meritoque hanc litteram firmamentum alii interpretati sunt: quod cum superiore interpretatione 1411A concurrit; nisi enim unusquisque audierit quid sequi debeat, nemo firmatur. In officio igitur audiendi omnium firmamentum est.
4. Dicit igitur tibi in Threnis Hieremias propheta per litteram, audi. Et ut scias mysticum esse quod audire debeas, subjecit hujusmodi seriem huic litterae: Abstulit omnes fortes meos Dominus de medio mei. Vocavit in me tempus; ut contereret in me electos meos. Lacum calcavit Dominus virgini filiae Judae (Thren. I, 15) . Non tunc abstulit omnes Judaeae fortes Dominus, quando in Babyloniam regionem captivus ductus est populus Judaeorum, sed quando Christus advenit, et libertatem animae suae captiva non vidit, nesciens gravibus incurvatam peccatis mentis suae erigere cervicem, et quaedam fidei colla ad lucem cognitionis 1411B attollere. Ideo lacus factus est Judaeis passio Salvatoris, quae gentibus portum salutis ostendit; quia crux Domini non credentibus praecipitium est, vita credentibus. Hac ratione praemisit, Audi, ut futura cognosceret.
5. Alio quoque loco litterae huic ista subjecit: Tenuerunt super te manus omnes transeuntes per viam: sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Hierusalem. Haec est civitas, dicentes, corona gloriae, et jucunditas universae terrae (Thren. II, 15) . Passionem Salvatoris prophetari liquet, et defleri ab Hieremia excidium Judaeorum, quod cum ex aliis, tum ex illo intelligi potest; quia in posterioribus habet: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus, comprehensus est in interitu nostro, sub cujus umbra, diximus, 1411C vivemus inter gentes (Thren. IV, 20) . Quid hoc manifestius, quando et nomen expressum est, et comprehensio inter manus persequentium perfidorum est declarata, et umbra vivificans, et gratia gentibus conferenda descripta est?
6. Sed etiam ipsa verba significant quae in Evangelio de passione Domini legimus, quia hoc loco mors ejus annuntiata est per Prophetam. Sic enim Matthaeus scripsit: Transeuntes autem blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Vah qui destruebat templum Dei, et in triduo illud reaedificabat! Libera te, si filius Dei es (Matth. XXVII, 39 et 40) . Vulgus populi 1159 cum insultat alicui, sibilare consuevit. Simul quia vocem non habebant, qui Verbum negabant, sicut irrationabilia animalia sibilabant. Et ideo transibant 1411D viam, qui in via stare debuerant. Non stabant ergo quasi constantes: sed transibant quasi mobiles. Justi autem pedes stabant in atriis Hierusalem, in quibus perfidi stare non poterant; et ideo praeteribant, sicut Marcus significavit (Marc. XV, 29) . Praeterit umbra, 1412A non veritas. Dies ejus sicut umbra praeterit, qui obliviscitur, qui derelinquit. Sed et transire infideles legimus, sicut est illud: Et vindemiant eam omnes transeuntes viam (Psal. LXXIX, 13) . Quis enim nisi perfidus despoliat vineam Christi? Sed et alibi scriptum est: Et non dixerunt transeuntes viam: Benedictio Domini super vos (Psal. CXXVIII, 8) . Stantibus enim dicitur: Ecce nunc benedicite Domino (Ps. CXXXIII, 1) . Tamen et in bono legimus transire; ut est illud Moysis: Transiens videbo hoc visum magnum (Exod. III, 3) . Et qui vidit impium exaltatum ultra cedros Libani, Transivi, inquit, et ecce non erat (Psal. XXXVI, 36) . Et nemo dicit servo: Transi, recumbe (Luc. XVII, 7) .
7. Quae ergo distinctio sit consideremus; nisi 1412B forte illa, quia ubi in bono accipitur transire, absolute lectum est: non dixit, hoc aut illud transiens, sed tantummodo transiens. Ubi in malo: Transeuntes, inquit, viam (Psal. LXXIX, 13) . Via enim bona est, quae a commeantibus frequentatur, non facile incursatur a latronibus, qui aversa viarum obsidere consuerunt: regale iter munitum est. Moyses autem non transivit viam, sed in via stetit, cui dictum est: Tu autem hic sta mecum (Deut. V, 31) . Stetit cum illo qui ait: Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. XIV, 6) . Hanc qui viam transit, labitur. Moyses autem non lapsus est: sed pertransivit a saecularibus ad spiritalia, a temporalibus ad aeterna. Et qui vidit impium, nec remansit, sed pertransivit, evasit (Psal. XXXVI, 36) ; quia non adhaesit impio, ne fieret unum corpus, sed se ab 1412C eodem separavit. Et cui dicitur: Transi, recumbe (Luc. XVII, 7) , evadit utique laboriosam praesentium servitutem; ut habeat gloriosam futurorum quietem. Et Sponsae dicitur: Ades huc a Libano, Sponsa, ades huc a Libano, transibis et pertransibis a principio fidei (Cant. IV, 8) . Transit et pertransit, quae festinat ad Sponsum. Pertransit saeculum, et festinat ad Christum.
8. Nunc discutiamus quid sit movere caput. Quis est populi caput, nisi Christus? Caput enim mulieris vir, caput autem viri Christus (I Cor. XI, 3) . Sed etiam Lex caput intelligibilis mulieris. Denique mulier sub Lege tamquam sub viro fuit. Mortificato autem ritu Judaico qui erat secundum litteram Legis, innupsit ei mulier qui a mortuis resurrexit. Unde quidam mystice interpretati, mortificato ritu Judaico, tamquam 1412D fratri defuncti ritus veteris Evangelio mulierem illam intelligibilem nubere ex Lege voluerunt; quia Lex Evangelium fraterna quadam praedicatione praecessit. Ergo Synagogae caput mortuum est, hoc est, caput ejus Lex mortua est, observatio videlicet Legis: 1413A evacuata est Legis littera, spiritalis ejus intellectus astruitur. Hujus commotionis meminit David in quadragesimo tertio psalmo, dicens: Posuisti nos in parabolam gentibus, commotionem capitis in populis (Psal. XLIII, 15) ; eo quod a Lege in Evangelium 1160 sit facta commotio, quasi transitus quidam. In vicesimo autem et primo psalmo, in quo totius prophetatur series passionis, sic habet: Omnes qui conspiciebant me, aspernabantur me et locuti sunt labiis, et moverunt caput. Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum; quoniam vult eum (Psal. XXI, 8 et 9) . Moverunt ergo Legem, quae immobilis videbatur; et ideo finis Legis Christus intravit.
9. Qui moverunt capita Pharisaei fuerunt, id est, a veritate divisi; unde et in veritatem non crediderunt. 1413B Sed et sic potest accipi: Moverunt caput suum Christum, qui in sua venerat: sed moverunt eum, quia sui eum non receperunt. Moverunt autem, dicentes: Tolle, tolle, crucifige eum (Joan. XIX, 15) . Et moverunt caput suum, qui opera sua movere nolebant; cum ligarent onera gravia, et aliis imponerent: Ipsi autem digito, inquit, ea movere nolunt (Matth. XXIII, 4) . Quod est mysticum; quia corporalis ritus observationem numquam mutare voluerunt, et introducere intellectum spiritalem. Digitum enim pro spiritu legimus, ut Lex digito Dei scripta est (Deut. IX, 10) , et ideo Lex spiritalis est. Noluerunt ergo onera sua movere, quae sunt gravia, et leve Christi jugum atque onus ejus suave suscipere.
10. Verum quia passio Salvatoris omnes redemit, 1413C non absurdum est intelligere ita hos movisse capita sua, sicut prophetabat princeps ille Synagogae: Expedit unum hominem mori pro populo (Joan. XI, 50) . Aliud dicere volebat, aliud significabat. Et isti aliter movebant caput quasi insultantes, et aliud annuntiabant; quia ipse erat qui venit, ut pigrum illud atque terrenum principale hominum commoveret, quo evacuata observatione litterae, mysterium quaereremus in verbis. Unde ait: Posuisti nos in parabolam gentibus, commotionem capitis in populis (Psal. XLIII, 15) . Quod in bono utique accipitur; quia praemisit: Et in nationes dispersisti nos (Ibid., 12) . Dispersi sunt enim Judaei; ut reliquiae eorum salvae fierent secundum electionem gratiae: in parabolam autem positi; ut ea quae per parabolam dicta sunt, revelata esse 1413D illorum exitu disceremus, vel eorum exemplo admoneremur cavere perfidiam. Tunc enim cognovit magis Hieremias Judaeam esse deflendam: et ideo Hierusalem captam esse tunc temporis prophetavit, quando Redemptorem proprium non recepit. Illi igitur insultatur, de qua dicent, inquit: Haec est civitas . . . universae terrae (Thren. II, 15) ; eo quod ubi erat ante fidei jucunditas, ibi nunc sit amaritudo perfidiae: vel certe movendo caput suum, et de corporalibus ad spiritalia transeundo mereatur audire; cum crediderit in Christum, quod corona sit gloriae.
11. Quae est autem corona gloriae, nisi Ecclesia, quae caput suum Christum coronat? Quae jucunditas universae terrae, nisi domus populi Christiani, aula sanctorum, 1414A de quibus scriptum est: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5) ? Ergo quia corona gloriae est. Ecclesia; ideo dicitur in Canticis: Egredimini . . . . et videte regem Salomonem in corona, qua coronavit eum mater ejus in die sponsalium ejus, et in die jucunditatis cordis ejus (Cant. III, 11) . Ad animas dicitur ut e gurgustiis 1161 et claustris exeant corporalibus, extra corporis cogitationes exeant, egrediantur a cupiditatibus, et a curis, et a caeteris carnis istius affectibus et lubricis passionibus, supra mundum ascendant, de hoc mundo exeant, Christo occurrant, paratae adsint facibus ardentibus relucentes. Quasi angeli Christi haec loquuntur: Non potestis videre claritatem ejus, gloriam ejus, nisi egrediamini humanae 1414B fragilitatis curas, filiae Hierusalem. Quasi dicant; Quid viventem inter mortuos quaeritis? Non intra hunc mundum quaeritur Christus, qui supra mundum suos voluit esse discipulos. Quae est corona qua coronatur Christus, nisi corona gloriae? Joseph coronam habuit castitatis, Paulus justitiae, Petrus fidei. Singularum virtutum coronae sunt. Solus Christus habet coronam gloriae, qua eum Ecclesia coronavit. In hac corona omnes coronae sunt; quia gloria non portio unius coronae, sed praemium omnium coronarum est.
12. Tertia traditione moverunt caput suum, hoc est Christum, qui est caput suae plebis. Caput ejus aurum cephas (Cant. V, 11) . Unde et Aquila petram aurum dixit: Symmachus lapidem aureum, quod 1414C significat stabilem, eminentemque sapientiam. Corpus Christi Ecclesia est. Hujus caput aurum, id est, sapientia pretiosa sanctorum est, hoc est, viri justi atque prudentes. Crines ejus abietes nigrae, sicut corax (Ibid.) ; de quo alibi ait: Capillamentum tuum, ut grex tonsarum (Cant. VI, 4) . Ideo capillamentum, quia virtus omnium sensuum in capite est. Oculi enim sapientis in capite ejus (Eccles. II, 14) . Profunda igitur doctorum prudentia, quae potest ea quae obscura sunt revelare, et alta aperire sensuum. Et hujusmodi disputatores crines Ecclesiae sunt, sicut pulli corvorum, quibus Dominus escam dat, sicut dedit sancto Jacob a juventute ejus, et eum pavit. Hos altos ac profundos ubertate doctrinae pascit Dominus coelestibus sacramentis.
1414D 13. Oculi quoque ejus sicut columbae (Cant. V, 12) : oculi sunt viri, videlicet spiritalibus ornati sensibus, qui ad videnda mysteria sunt acuti, et parati ad penetranda Scripturae secreta divinae, rationabili lacte fulgentes, in quibus non sit aliqua doli maculosa confusio, sed simplicis affectus pura et immaculata sinceritas. Ideo in aquarum abundantia lotas has columbas in lacte memoravit (Ibid.) .
14. Jam certe dentes, et genas, et sicut coccinum resticulum labia sponsae (Cant. VI, 5) , intelligimus animae esse virtutes, doctorumque diversitates: qui vel spiritalem menti alimoniam dispensatione sedula subministrent: vel praedicatione Dominicae crucis, sicut verbi quadam linea alligent audientem: vel 1415A modesti ac verecundi, et juventutis flore gratissimi etsi a tractatu pudore revocentur, redoleat tamen in his odor Christi, et sicut in genas quasi de capite sacerdotali descendit unguentum, eluceat pulchritudo doctrinae. Et hoc caput movit Synagoga; et ideo abstulit Dominus mirabilem consiliarium, et prudentem architectum, 1162 et sapientem auditorem: Caput, inquit, et caudam (Esai. IX, 14) ; quoniam qui caput non tenuerunt, novissima habere non possunt. Sed jam ea quae annexa sunt, consideremus.
15. (Vers. 113.) Iniquos odio habui: et legem tuam dilexi. Quanto erga Dominum se protendat affectu sanctus propheta David hoc versiculo declaravit; quia cum suos inimicos nequaquam sit persecutus (ut 1415B pote qui et regis Saul, a cujus insidiis periculum salutis cavere vix poterat, nec vitam putaverit appetendam, et mortem aestimaverit vindicandam, et parricidae filii ingemuerit interitum, et multorum persequentium se flagitiis appetitus ignoverit, ut ipse ait (Psal. VII, 5) , quia vicem injuriae laedentibus non rependerit) praevaricatores tamen divinae legis exosos horrescat: in quo utique et clementia morum ejus, mansuetudoque pietatis, et vehemens devotionis aperitur intentio, evangelici praecepti conveniens disciplinae, quam prophetico spiritu praevidebat. Etenim Dominus Jesus et nostrorum inimicorum dilectionem nobis expetendam esse praecepit (Matth. V, 44) , et Dei hostes, etiamsi nobis aut parentum, aut filiorum, aut conjugii germanitatisque 1415C necessitudine copulentur, odio prosequendos. Sic enim scriptum est: Si quis venerit ad me, et non oderit patrem, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc etiam et animam suam, non est me dignus (Luc. XIV, 26) .
16. Quod si quis otiosis accipiat auribus, fortasse dicat: Tu Domine Jesu, legem dedisti dicens: Dilige Dominum Deum tuum, dilige proximum tuum (Deut. VI, 5) ; et ut impleres hanc legem, venisti: dixisti per Legem: Honora patrem et matrem (Levit. XIX, 18) ; et in Evangelio jubes ut parentes oderim (Matth. XV, 4) . Quomodo sibi conveniunt ista praecepta? Sic mitis et humilis corde venisti? Non possum salvo pietatis jure odisse patrem, cui debeo quod creatus sum, matrem longo decem mensium 1415D fastidio pii foetus onera portantem, cui in absolutione plus periculi, in dilatione plus taedii est. Quid dulcissimi merentur filii, ut a paterno excludantur amore; cum sit impium mori nolle pro liberis? Quid 1416A uxor charissima quaedam vitae cohaeres, et consortium commune naturae? Quid fratres iisdem concreti visceribus, atque formati eodem naturae hospitio in hunc usum lucis emissi? Oderim ergo pignora charitatis? Ita Evangelii lenitate rigorem praedurae Legis inflectis, ut quorum Lex condemnat injurias, eorum tu Evangelio tuo condemnes gratiam?
17. Video istiusmodi assertioni me respondere non posse: sed tu, Domine, responde; nec enim indiges ut excuseris, qui non eguisti ut diceres. Respondebit igitur: Egone condemno pietatem, qui odi iniquitatem? Ego parentes praecipio non amandos, qui inimicos suadeo diligendos? Sed non legisti: Tempus amandi, et tempus odio habendi, et tempus belli, et tempus pacis (Eccl. III, 8) ? De quo 1416B hoc dicit Ecclesiastes? Nonne de eo quod ratione temporis fiat; ut aliquos pie et amare et odisse possimus: et quos dilexeris, odisse; et quos oderis, 1163 amare conveniat? Non ergo parentum infudi odia pectoribus filiorum: nec conjugum suasi fastidia mentibus maritorum. Naturam interroga quid exegerim, quae utique auctoris arbitrium genitali singularum necessitudinum testatur affectu. Amare patribus filios lex naturae est: maritis conjuges, lex divina est, quae conjugii charitatem in naturam vertit; ut fiat una caro et unus spiritus. Diligere fratribus fratres naturae praerogativa est, quae eodem domicilio diu fotos assuefacit ad gratiam charitatis.
18. Non ergo necessitudinum intestina bella mandavi, 1416C sed illecebram suspectam habui. An non jure suspectam; cum serpens ille callidus et astutus ad construendas nequitiae suae artes, quo incorruptae ac rudis naturae dote fundatum primogeniti Adam labefactaret affectum, femineis magis illecebris quam suis commisit venenis? Itaque femina virum, quem serpens tentare non ausus est, cibo oris et vi amoris inflexum, molli quadam et conciliatricula uxoriae sedulitatis affectione traduxit. Et adhuc Eva liberos non habebat, quorum gratia, ut dulcis ad amorem, ita facilis ad lapsum, plurimos a martyrii consummatione saepe revocavit? Denique saepe cognovimus, quoniam quem formidolosa carnificum pompa non terruit, nec divisi lateris sulcus infregit, nec ardentes laminae a triumphalis fortitudinis rigore 1416D deducere potuerunt, eum inter sacra jam praemia constitutum uxor tenerae sobolis oblatione miserabilis unius lacrymae miseratione decepit. Samson captus est per uxorem, numquid tu fortior? Salomon 1417A captus est in uxore, numquid tu sapientior? Ille igitur cujus sapientia totis celebratur saeculis, factus est insipiens; quia nimium amavit uxorem.
19. Quid de fratribus dicam? Experta est in liberis et Prophetae domus detestabiliora oscula, quam odia esse fraterna. Itaque parricidium pater quidem flevit, sed magis est indignatus incestum. Denique licet parricidam, percussorem tamen incesti revocabat.
20. Tempus igitur amandi, tempus odio habendi, hoc est, tempus martyrii, quando ea quae divina sunt, omni charitati necessitudinum praeferenda sunt. Tempus belli, quo etiam bellum pro Christi nomine perfidis pignoribus inferamus. Tempus pacis; quia in pace locus ejus (Psal. LXXV, 3) . Denique ipse 1417B in Evangelio evidenter exposuit qua ratione nostros debeamus odisse, dicens: Qui diligit patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus (Matth. X, 37) . Non dixit indignos esse, qui parentes suos diligunt: sed eos indignos ait, qui plus parentes quam Christum diligunt. Si enim ideo deferimus parentibus amorem, quia nostrae generationis auctores sunt: quanto magis Christum amare debemus qui ipsorum est auctor parentum? Isti dederunt quod non potestatis est, sed ministerii sui: Christus donat salutem, qui parentum beneficia conservat.
21. Pulchre autem dixit: Iniquos odio habui, legem autem tuam dilexi; quia si legem amamus, odisse debemus adversarios legis, qui operibus suis praecepta 1417C 1164 legis impugnant. Graecus melius eos et proprie nuncupavit dicens, παρανόμους· παράνομος exlex vocatur, quia extra legem est. Hos ergo odit, qui in lege Christi est, quia legis mandata non servant. Non solum enim qui legem nescit, sed etiam ille qui non agit secundum legem, exsors legis est; quia Non auditores legis . . . . sed factores legis justificabuntur (Rom. II, 13) . Redarguit me ipse David si aliter intelligam. Quomodo iniquos homines oderat, qui parricidam filium commendabat praeliatoribus, ne eum aliquis occideret? Qui Saul regis mortem etiam vindicavit in eum, qui a se nuntiavit occisum?
22. Ergo non iniquos homines, sed iniquos sermones oderat. Denique: Iniquos, dixit, odio habui, 1417D non addidit, viros. Deinde cum dicat Jesus in Evangelio: Diligite inimicos vestros (Matth. V, 44) , dicat Apostolus: Benedicite eos qui persequuntur vos, et nolite maledicere (Rom. XII, 14) , quomodo excusaretur iste vir sub evangelica vivens disciplina, si iniquos homines odisset? Nisi intelligas quod iniquitatem odio habuit, non eos qui, etsi operarentur iniquitatem, possent tamen evangelica praedicatione 1418A converti. Aut certe nisi ita accipiamus: quia sicut ille qui non honorat patrem, iniquus est, idem tamen secundum illud exosus patrem quod scriptum est: Qui non odit patrem, aut matrem . . . . aut fratres, aut sorores, aut animam suam, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 26) , etiam laudabilis habetur: sic et iste iniquos odio habuit Eodem modo et eos oderat, quo patrem praevaricantem, aut animam suam: praeferens videlicet vitae hujus suavitati gratiam Christi.
23. (Vers. 114.) Sequitur: Adjutor, et susceptor meus es tu: et in verbum tuum spero. Adjutor per Legem, susceptor per Evangelium. Quos Lege adjuvit, in carne suscepit; quia scriptum est: Hic peccata nostra portat; et ideo in verbum ejus spero (Esai. 1418B LIII, 4) . Graecus tamen ἐπήλπισα habet, quod est supersperavi: quod de eo dicitur qui semper addit ad sperandum; et cum speraverit aliquid, iterum sperat, et spe proficit, extendens se semper ad superiora, et ea quae praeteriit obliviscens.
24. Pulchre autem ait: In verbum tuum speravi, hoc est, non in prophetas speravi, non in Legem: sed in verbum tuum speravi, hoc est, in adventum tuum; ut venias et suscipias peccatores, delicta condones, ovem lassam tuis in cruce humeris bonus pastor imponas. Si quis sperat in Christum, separare se debet a consortio perfidorum.
25. (Vers. 115.) Ideoque dicit: Discedite a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei. Cujus versiculi testimonio significatur, quia ubi malignitas est, 1418C ibi custodia mandatorum coelestium esse non possit; In malevolam enim animam non intrat sapientia (Sap. I, 4) . Et alibi: Quaerent me mali, et non invenient (Prov. I, 28) . Simplicem mentem, purum ac defaecatum animum diligit Christus, nec potest immaculatae virtuti ullum cum maculosis contubernium esse flagitiis. Odit, refugit, aspernatur contagia, qui dicit: Discite a me quia mitis sum (Matth. XI, 29) . Malignos repellit, laborantes vocat. Dicit illis Jesus: Discedite a me omnes 1165 qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 23) ; istis ait: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis (Matth. XI, 28) , non utique malignitate mentis, sed infirmitate carnis onerati: onerati, inquam, alieni haereditate peccati. Laborantibus subvenio: fraudulentis prodesse 1418D non debeo, ne pluribus noceant. Hos poena compescat: illos emendet gratia. Malitia enim fons peccati est: culpa infirmitatis est lapsus. Illi debeo subvenire, qui laborat: illum etiam odisse qui decipit. Malas igitur operationes repellit. Nam nisi ita accipias, videtur dicere: Discedite a me; quia mundus sum, quia purus sum. Hoc pharisaeus dicebat, sed reprehensus a Christo est. Non ergo Propheta dicit: 1419A Mundus sum, sed, Cor mundum crea in me, Deus (Psal. L, 12) .
26. (Vers. 116.) Ideoque relegato consortio malignorum, quasi qui ante permixtus illis suscipi non posset a Domino, dicit: Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam: et non confundas me ab exspectatione mea. Si vivit qui in sinu est patriarchae Abrahae, ut ille Lazarus pauper; quanto magis vivit qui suscipitur a Christo? Quomodo enim potest non in aeternum vivere, quem sempiterna vita suscepit, quem totum sibi Christus assumpsit, qui totus Verbi est, cujus vita abscondita est in Christo Jesu? Sed et qui in sinu Abrahae sedet, susceptus a Christo est. Intolerandae autem praesumptionis videretur dicere Deo, Suscipe me, nisi promissum 1419B ejus adjungeret, hoc est: Ut hoc auderemus, ipse fecisti, tuo te chirographo convenimus, qui nostrum chirographum sustulisti. Nos fecimus chirographum mortis, tu scripsisti chirographum vitae.
27. Ergo non confundas ab exspectatione sua servulum tuum, quia in te spero; spes enim non confundit. Et si tribulamur, patientiam subministras, ut ferre possimus; ut quia te exspecto, non opprimar infirmitatibus, non succumbam tentationibus, non afflgiar procellis, in quibus est probanda patientia, ut probatio consequatur, quae spem confirmat et roborat, quae non confundit; hoc est: Frangimur frequenter laboribus, fatigamur: si spes desit, confundimur, et tota mente turbamur. Sed esto, sint aliqui duri ad labores, firmi ad injurias perferendas: 1419C si spem auferas, non potest perpetua esse patientia. Ipsa patientia non probatur, si fides desit, cujus radix spes est. Quae enim potest probatio esse, nisi pro Christi nomine vel incommoda, vel pericula universa sustineas? Ideo spes est sola quae nostrum non confundit affectum. Ubi est spes, apostolicum illud: Foris pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5) , nocere non possunt.
28. Alia interpretatio habet: Non erubescere facias. Non erubescet qui sperat in Christum. Ideo qui bene sperat, dicit: In te confido, non erubescam (Psal. XXIV, 2) . Et bene ait, Confido; robur enim spei nostrae, et quaedam sperantis auctoritas confidentia est. Spera igitur semper, et nemo te ab exspectatione confundit. Exspectatio nostra vita aeterna 1419D est. Exspectatio nostra, regnum Dei, Angelorum consortium, benedictiones sunt spiritales. 1166 Spera quotidie. Finem ista res non habet, nescit inducias. Spera etiam positus in adversis. Si quis dicat tibi aliqua forte necessitudinum amissione percusso: 1420A Quid tibi prodest justitia tua; tu tamen spera, non deficiat fides tua. Si quis dicat tibi: Quid tibi quotidiana profuere jejunia; quid castitas corporis, pudor mentis? Ecce sicut injustus et impius vulneratus es. Non deficiat fides tua. Nam etiamsi infirmus es, fidelis tamen sollicitus est pro te Christus. Dicit ad discipulos suos: Date illis vos manducare (Matth. XIV, 16) , ne deficiant in via. Habes apostolicum cibum, manduca illum, et non deficies. Illum ante manduca, ut postea venias ad cibum Christi, ad cibum corporis Dominici, ad epulas Sacramenti, ad illud poculum quo fidelium inebriatur affectus; ut laetitiam induat de remissione peccatorum, curas saeculi hujus, metum mortis, sollicitudinesque deponat. Hac ergo ebrietate corpus 1420B non titubat, sed resurgit: animus non confunditur, sed consecratur.
29. (Vers. 117.) Sequitur: Adjuva me, inquit, et salvus ero: et meditabor justificationes tuas semper. Qui sperat, praesumit juvari: ubi autem adjumentum Dei, ibi certum salutis auxilium. Supra dixit: Adjutor et susceptor meus es tu (Sup. v. 112) : hic iterum juvari petit, quasi dicat: Sine cessatione me adjuva. Non mihi satis est quod poposci, iterum peto ut salvus fiam. Hic non magna, non vera est salus: tunc salvus ero, cum fuero in paradiso, cum vivere coepero inter electos tuos angelos, cum laqueos terrae hujus evasero.
30. Sed ne forte adjuti in necessitatibus, postea in prosperis positi negligamus, docet nos immemores 1420C beneficiorum coelestium nequaquam esse debere, sed meditari justificationes Domini; ut et cum boni operis aliquid fecerimus, semper tamen ei nostra peccata fateamur; haec enim est justificatio Domini. Denique pharisaei non justificaverunt Deum, qui baptizari baptismo poenitentiae noluerunt (Luc. VII, 30) . Ergo ille justificat, quem suorum poenitet delictorum. Quem enim poenitet, confitetur, ut est illud: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci; ut justificeris in sermonibus tuis (Psal. L, 6) . Ideoque Publicanus magis justificatus exivit e templo (Luc. XVIII, 14) ; quia Pharisaeus se justificabat, suas justitias praedicando: Publicanus autem justificabat Deum, iniquitates proprias confitendo. Ergo qui meditatur justificationes Domini, semper humiliatur. 1420D Non hodie humiliatur, et cras exaltatur: sed semper humilis corde et mitis affectu est. Plus est autem semper, quam die ac nocte, vel tota die; hoc enim supra tempus est. Ergo vel inter angelos annumeratus dicas oportet justificationes Dei semper, 1421A et illam quam adeptus es gloriam, non tuis meritis arroges, sed divinae miserationi semper ascribas; ne tibi dicatur: Quid autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (II Cor. IV, 7) ? Omnis enims creatura quaecumque bona habet, accepit a Christo, qui totius est auctor creaturae.
1167 31. (Vers. 118.) Sprevisti, inquit, omnes qui discedunt a justificationibus tuis; quia iniqua cogitatio eorum. Omnis superbus immundus est in conspectu Domini; quia non potest per superbiam suam mundare peccata, qui arroganti spiritu coacervat errorem. Ideoque spernitur atque despicitur, quia despectui habet divina mandata. Bene autem coelestis servatur praerogativa clementiae; quia nullum repellit, sed quicumque noluerint peccata propria 1421B confiteri, ipsi discedunt a Domino Deo nostro. Denique ille discessit, qui peregre profectus, omne quod acceperat a patre, fidei et gratiae patrimonium dissipavit. Et quia eum discessisse poenituit, postea est regressus ad patrem, quem reliquerat cum peccatum proprium nollet confiteri. Non ergo intervallo locorum Deus relinquitur, sed pravitate morum, et deformitate gestorum. Discedit a Domino, qui se elongat ab eo, quemadmodum audita praesentia Dei, Adam latere cupiebat. Sed discedens a Domino salutem habere non poterat; quoniam scriptum est: Ecce qui elongant se abs te, peribunt (Psal. XXVII, 72) . Unusquisque igitur suis studiis sese aut jungit, aut separat. Denique quam plerosque nec locorum intervalla secernant, vel finitima et vicina connectant, indicio 1421C est quia sunt plerique in corpore siti, qui peregrinantur a corpore, et adsunt Deo; ut ille qui dicenti Deo: Quem mittam? respondit: Ecce ego, mitte me (Esai. VI, 8) . Audet et Paulus adesse Deo, quia nihil in se praeter carnis materiam videbat esse corporeum. Exivit et Cain a facie Dei, postquam, commisso parricidio, gerendam peccatorum suorum poenitentiam non putavit.
32. Recte autem ait: Ad nihilum deduxisti praevaricatores. Non peccatores dixit, sed praevaricatores. Nam quae nobis spes foret, quando omnes sub peccato sumus? Etiam illud pulchre: Omnes ad nihilum deduxisti praevaricatores. Sive ille dives sit, nihil illi divitiae suae prosunt: sive honoratus, nihil dignitas: sive potens, nihil potentia. Sed aliud est 1421D praevaricatorem esse discedentem a justificationibus Dei: aliud praevaricatorem esse terrae. Illud gravius, hoc levius.
33. (Vers. 119.) Ideoque subjecta ne te turbent, vide; nam subjecit his: Praevaricatores aestimavi omnes peccatores terrae: propterea dilexi testimonia tua semper. Recte praevaricator dicitur, qui discedit a Domino. Denique graece a discedendo apostata nominatur. 1422A Unde et ille: Vinum et mulieres faciunt, inquit, apostatare (Eccli. XIX, 2) . Cavenda ergo incentiva et lenocinia delictorum, ne in scelus vergant. Praevaricater autem latine et transgressor vocatur; eo quod a lege Domini transeat ad errorem, et transgrediatur mandata coelestia, cui dictum est ut adhaereat Domino Deo suo (Deut. X, 20) . Adhaereto igitur individuo semper affectu; ne te ab eo vis ulla possit evellere. Si quid rarum, si quid intermissum adversarius viderit, statim se immittit in pectus et cor tuum; ut te laqueo teneat suae fraudis, et hostilis vinculo potestatis innexus, a devotione retraharis. Sed non solus ille praevaricator est, qui posthabita Ecclesia, ad cultus transgreditur idolorum: sed 1168 etiam quicumque Legis mandata non servat. Omnis 1422B ergo peccator, praevaricator. Unde illud: Omnis praevaricatio . . . justam accipit remunerationem (Hebr. II, 2) . Nomen commune, sed diversa merita delictorum; et pretia ergo diversa culparum.
34. Quid sibi vult quod ait: Peccatores terrae. Sunt ergo et coeli peccatores, sicut ille qui ait: Pater, peccavi in coelum, et coram te (Luc. XV, 21) . Sunt qui dicant quia is qui coelestia non servat oracula, praevaricator est coeli. Sed sive hoc, sive quia minuit gratiam quam accepit e coelo, quam Spiritus sanctus infudit: sive quia avis coeli factus, non debes in terram redire de coelo. In coelum ergo peccas, si coeli incola coelum relinquas. Diversitas igitur est eorum. Alii peccatores coeli, alii peccatores terrae sunt.
35. In matutinis, inquit, interficiebam omnes peccatores 1422C terrae (Psal. C, 8) . Quomodo unus omnes interficere poterat peccatores terrae? Sed si consideres justum, cui nox praecessit, dies appropinquavit; potes videre quomodo exoriente tibi sole justitiae, de luce vigilans interficias fomenta omnia delictorum. Utinam mihi aspiret haec gratia, ut gladio spiritali, qui est verbum Dei, ab Ecclesia Domini incentiva universa possim abolere vitiorum, et terrena auferre delicta, quibus in foveam quamdam lubrici praecipitamur erroris, ut de civitate Dei expellatur iniquitatis operator. Civitas Dei Ecclesia est: Ecclesia corpus est Christi. Peccat in coelum, qui coelestis civitatis jura contaminat, et immaculati corporis violat sanctitatem suorum colluvione vitiorum.
36. Et vide ne forte sint qui coeli et terrae peccatores 1422D sint. Nam utique Adam cum in paradiso esset, coelestis erat: post lapsum autem terrenus est factus, et de paradiso expulsus est et ejectus. Unde et Apostolus ait: Primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis (I Cor. XV, 47) . Abjiciatur ergo a nobis imago terreni, suscipiatur imago coelestis, non fuco expressa, non ceris, non coloribus adumbrata, sed moribus, in qua Christus se agnoscat.
1423A 37. (Vers. 120.) Confige clavis a timore tuo carnes meas; a judiciis enim tuis timui. Qui diligit Domini testimonia, configit clavis carnes suas, sciens quia vetus homo suus cum Christo confixus cruci luxuriam destruat carnis; ne cupiditates ejus indomito fervore lasciviant, ne radix avaritiae serpentibus se fundat radicibus. Confige ergo clavis, et destrue fomenta peccati: moriatur in carne tua omnis illecebra delictorum: libertatem vagandi cupiditas voluptatum cruci affixa non habeat. Est quidam clavus spiritalis, qui patibulo crucis Dominicae affigat has carnes. Et fortasse sint carnes quaedam animae, sicut corpus est animae. Carnes animae sunt carnales cogitationes. Configat has carnes timor Domini et judiciorum ejus, et servituti redigat. Quod si carnes istae rejiciunt clavos divini timoris, haud dubie 1423B dicitur: Non permanebit spiritus meus in his hominibus; quoniam carnes sunt (Gen. VI, 3) . Nisi igitur affigantur cruci hae carnes, et 1169 configantur clavis a timore Dei nostri, non permanebit in his spiritus Dei.
38. Sicut sunt aculei timoris, quibus compungimur: ita sunt clavi timoris, quibus configimur. Qui compungitur, excitatur: qui configitur, mortificatur; ut peccato deficiat, Deo vivat. Ut sciamus autem clavos spiritales esse, etiam stimuli spiritales sunt, de quibus scriptum est: Durum tibi est adversus stimulum calcitrare (Act. IX, 5) . Hoc stimulo Paulus stimulatus surrexit e terra, et se levavit, ut conversaretur in coelo. Confixus est clavis apostolus Thomas, ut diceret: Nisi videro in manibus ejus 1423C fixuras clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum (Joan. XX, 25) . Clavi erant bonae cupiditatis: clavi erant etsi non perfectae fidei, tamen fidei incrementa quaerentis.
39. His configitur clavis, qui Christo commoritur, ut cum Christo resurgat. His configitur clavis, qui mortificationem Domini Jesu in corpore suo portat. His clavis configitur, qui meretur audire, dicente Jesu: Pone me ut signaculum in cor tuum, ut sigillum in brachium tuum; quia valida est ut mors charitas, durus sicut inferi zelus (Cant. VIII, 6) . Infige ergo pectori tuo et cordi tuo hoc signaculum crucifixi, infige et brachio tuo: ut opera tua peccato mortua sint. Nihil in his criminis reviviscat, nihil erroris resurgat. Fortasse hanc imaginem clavi non 1423D solum timoris, sed etiam charitatis affigunt; quia valida est ut mors charitas, durus sicut inferi zelus. Non te ergo offendat duritia clavorum, quia est duritia charitatis: nec validus clavorum rigor, quia valida est etiam charitas sicut mors. Charitas enim culpam et omnia peccata mortificat: charitas sicut mortis ictus interimit. Denique morimur flagitiis atque peccato, dum Domini mandata diligimus. Charitas est Deus, charitas Dei verbum est, quod est 1424A validum, et acutius omni gladio acutissimo, usque ad divisionem quidem animae, ac spiritus, artusque, et intima penetrans medullarum. Est durus ergo zelus charitatis, qui non cedat inferis; cum pro Dei zelo unusquisque nec suis parcat. His clavis charitatis configatur anima nostra et caro nostra, ut et ipsa dicat: Quia vulnerata charitate ego sum (Cant. V, 8) . Habet ergo clavum suum charitas: habet gladium suum, quo anima vulneratur. Felix qui hoc gladio meruerit vulnerari. Haec sunt vulnera quae osculis praeferuntur: Utiliora vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6) .
40. His nos vulneribus offeramus, quibus quicumque mortuus fuerit, mortem gustare non poterit. Talis enim eorum mors, qui Dominum sequebantur, de quibus dictum est: Sunt aliqui de istis 1424B astantibus qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo (Matth. XVI, 28) . Merito Petrus non timebat hanc mortem; non timebat enim qui dicebat, quia etsi oporteret eum pro Christo mori, non eum relinqueret aut negaret (Matth. XXVI, 35) . Tollamus ergo crucem Domini, quae configat carnes nostras, peccatum destruat. Est timor qui configit carnes: Nisi quis tulerit crucem suam, et seculus me fuerit, non est me dignus (Matth. X, 38) . Ille enim dignus qui habet Christi timorem; ut crucifigat 1170 carnale peccatum. Hunc timorem sequitur charitas, quae consepulta cum Christo non divellatur a Christo, moriatur in Christo, attumuletur Christo, resurgat cum Christo.