COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Scholium.
Sicut problematicus mansit Doctor in hac quaest. 1. dist. 17. quaest. 2. et 3. magis tamen inclinans in sententiam tribuentem activitatem habitui, ita manet et hic, licet magis in oppositam partem inclinare videatur, quia solvit omnia argumenta alterius sententiae contra eam, et non e contra. Solvit etiam alia argumenta contra eamdem, dist. quaest.3.num. 11. et quaest. 2. num. 12. explicat optime, quomodo quatuor conditiones quae conveniunt habitui, salvari possint sine illa activitate. Solvit novem argumenta in principio collationis posita, per selectam et claram doctrinam, ut noto in margine, addit et solvit decimum argumentum.
Ad primam rationem principalem dicendum, quod prudentia dicitur activa et ars factiva, non quia sit principium agendi, aut faciendi proprias actiones potentiae in qua sunt, tunc enim scientia, et alii habitus speculativi essent principium activum respectu propriarum operationum ; sed ideo dicuntur isti duo habitus principium agendi et non habitus speculativi, quia dirigunt circa operationes exteriores, quomodo non faciunt habitus speculativi ; prudentia enim dirigit circa actus virtutum moralium, qui actus sunt in voluntate aut in appetitu sensitivo, ars autem dirigit circa operationem transeuntem exteriorem materiam.
Ad secundam, quando arguitur quod omne habens finem, habet operationem propriam per quam attingit finem, dicendum quod non semper est verum, quia natura non dedit principium activum intrinsecum cuilibet attingendi suum finem, sicut homo non habet ex se sufficiens principium activum ad attingendum Beatitudinem. Similiter potentia sensitiva, si ponatur passiva, non habet principium activum ad eliciendum actum suum qui est finis ejus: sed haec vera est: omne habens finem, habet in se principium activum attingendi finem suum, vel in natura est aliquid cujus adjutorio potest finem attingere, et sic habitus prudentiae finem suum potest attingere per activitatem suae potentiae intellectivae quam perficit.
Ad tertiam, quando arguitur quod omnis forma absoluta habet propriam operationem, dicendum quod falsum est : non enim omnis forma absoluta est activa, quantitas enim est forma absoluta, non tamen principium activum, unde formae rerum naturalium per quas agunt, sunt determinatae propriis operationibus, de quibus loquitur Philosophus 4. Metaph. cum dicit, quod omnia sunt determinata operatione.
Et quando arguitur in confirmatione, quomodo natura ipsius materiae est pati, ita natura ipsius formae est agere : dicendum quod si loquitur proprie de materia prima et forma sibi conveniente, quae est perfectio ejus, vera est propositio, quod sicut materiae primae proprie est pati, ita formae substantialis perficientis materiam, est agere; pono enim formam substantialem esse activam, et esse principium operationis specificae. Si vero accipiatur materia improprie pro quocumque habente modum materiae, sic falsa est haec, quod ubique materiae est pati, aliqua enim forma activa respectu alterius habet modum materiae et potentialis, et tamen est activa, et sic etiam falsa est, quod ubicumque cujuscumque formae est agere.
Ad quartam, quando arguitur quod actus magis assimilatur habitui quam intellectui: ergo habitus magis est principium activum actus quam intellectus : dicendum quod actus magis assimilatur objecto quam habitui, et objectum est principium assimilandi actum, et ideo sequitur, quod objectum cum intellectu sit principium activum actus, quod concedo.
Ad quintam, quando arguitur per Philosophum quod intellectus per scientiam reducitur de potentia essentiali ad potentiam accidentalem, dicendum quod aequivoce accipitur scientia a Philosopho ; nam ibi accipitur scientia pro specie impressa ab objecto, quae potest dici habitus et scientia, quia habet rationem quiescentis et permanentis in intellectu, vel etiam principium activum cum intellectu ad intelligendum, et acquirendum notitiam simplicem, prout habet vicem objecti. Sed alio modo accipitur scientia, et habitus pro quadam qualitate derelicta ex actibus sciendi, et ista scientia non est principium activum reducens intellectum de potentia essentiali ad accidentalem, et sic etiam dicendum est de habitu prudentiae, quia species impressa in intellectu a primo objecto practico est principium reducendi intellectum de potentia essentiali ad actum prudentiae, et potest dici habitus prudentiae illa species propter causam praedictam ; sed habitus, qui qualitas est derelicta ex actibus prudentiae, non est principium activum eiiciendi actum prudentiae.
Ad sextam, quando arguitur quod operatio perfectior et intensior requirit principium activum intensius, vel majorem conatum in principio activo, dicendum quod est verum, sed tamen quilibet experitur, quod habens habitum cum minori conatu potentiae, aequalem actum elicit quam carens habitu, et habitus amovet difficultatem agendi: unde videtur, quod habitus sit principium agendi quando est diversitas a parte susceptivi ; sicut igitur ignis aequali actione intensiorem calorem causat in ligno sicco quam in ligno viridi, propter diversitatem suppositi vel susceptivi, sic in proposito ; licet enim habitus non sit ratio susceptivi, ita quod compositum ex potentia et habitu sit proprium susceptivum actus, tamen propter convenientiam habitus cum actu, actus receptus in potentia habituata est perfectior quam in potentia nuda receptus ; unde sicut siccitas in ligno inclinat ad recipiendum calorem intensiorem propter convenientiam quam habet, sic et habitus inclinat potentiam respectu actus, et secundum hoc patet, quomodo habitus dicitur amovere difficultatem.
Ad septimam, cum arguitur per Philosophum quod ars reducitur ad causam agentem, dicendum, sicut supra dictum est, quod ibi non accipit artem pro qualitate derelicta ex actibus, sed pro specie rei artificialis impressa ab objecto, quomodo loquitur Philosophus 6. Metaphysic. cum dicit : ab arte fiunt quorumcumque species est in anima, speciem autem dico, quod quid erat, etc. et ista species potest dici ars, et habitus propter causam supra dictam.
Ad octavam, cum dicitur quod habitus sit causa moralitatis in actu, quia dat esse virtuosum: igitur dat agere virtuose, dicendum quod non sequitur. Quantitas enim dat esse primum, et tamen non est principium alicujus operationis secundae, et ideo non est verum quod dans esse primum, dat esse secundum, scilicet operationem, nisi quando ad esse primum sequitur actus secundus, quod non contingit in proposito.
Ad nonam, dicendum quod non sequitur opinio Pelagii; quia Pelagius dixit, quod homo ex puris naturalibus potest mereri, quod non ponit ista opinio; licet enim sine charitate posset habere substantiam actus, quam habet cum charitate, non tamen potest mereri sine charitate. Charitas enim requiritur propter rationem merendi, ut scilicet habens charitatem acceptetur a Deo.
Contra, aliquis dicitur mereri propter aliquid quod est in potestate sua ut praeparatione quam habet ; si igitur charitas non sit principium agendi, tunc sequitur quod non sit principium merendi, dicendum quod major falsa est. Deus enim acceptat te non propter actionem tuam, sed quia dat tibi charitatem propter quam acceptat te, et non propter opus tuum.
Praeterea, adhuc arguitur ad principale: actus proprius prudentiae excedit actum intellectus non habentis prudentiam, ita quod actus intellectus habituati per prudentiam excedit actum intellectus sine prudentia, quia actus intellectus solum est intelligere aliqua dividendo vel componendo, non referendo ad ulteriorem finem, sed actus intellectus informati per prudentiam est referre in finem prudentiae; ergo actus intellectus habituati excedit actum intellectus non habituati: illud plus in quo excedit, a quonam est? Non est ab intellectu, quia tunc non excederet actum intellectus sine habitu existentis: ergo relinquitur quod sit ab habitu, et ita habitus erit principium activum respectu illius. Respondeo, quod intellectus sine habitu potest habere illum actum referendi in finem, aliter non posset habere actum virtuosum praecedentem habitum, ex quo habitus generetur sine habitu: sed non potest habere actum ita intensum, non propter majorem conatum, sed propter diversitatem a parte susceptivi.