De hoc quod contradicentibus et detractoribus suis resistunt.
Nunc secundo videamus, quomodo secundo nituntur ostendere quod religiosi suis detractoribus resistere non debent.
I Cor. XII, 3, super illud, nemo potest dicere, dominus iesus, dicit Glossa: humiliari debent christiani, ut patiantur se argui; non quaerant adulationibus deliniri. Ergo religiosi qui non sustinent se argui, ostendunt se non esse veros christianos.
Item. II Cor. Ult.: signa apostolatus mei facta sunt super vos in omni patientia. Glossa: patientiam primam memorat, quae ad mores pertinet. Ergo illi qui apostolorum officium praedicando exercent, praecipue debent esse patientes, secundum illud Psalmi: bene patientes erunt, ut annuntient. Ergo debent sustinere in patientia suos detractores, et non eis resistere.
Item. Gal. IV, 16: ergo inimicus factus sum vobis, verum vobis dicens, Glossa: nemo carnalis se vult argui errantem.
Ergo qui se ipsos argui non patiuntur, ostendunt se carnales esse.
Praeterea. Phil. III, 2, super illud, videte canes etc. Dicit Glossa: idest, cognoscite illos esse canes, non ratione, sed consuetudine contra insolitam veritatem latrantes, et infra: sicut canes magis consuetudinem sequuntur quam rationem, ita pseudoapostoli contra veritatem irrationabiliter latrant et mordent. Et ita illi qui mordent de novo reprehendentes sua vitia, sunt pseudoapostoli.
Item. Gregorius dicit in pastorali: qui prava studet agere, et tamen ad haec ceteros vult tacere, ipse sibimet testis est, quia plus veritate se appetit diligi, quam contra se non vult defendi. Veritas autem deus est, ut dicitur Ioan. XIV, 6. Ergo illi qui non sustinent se argui, ostendunt se plusquam deum diligere, et ita in statu damnationis esse.
Item. Adhuc potest melius obiici pro parte ista. Prov. IX, 8: noli arguere derisorem, ne oderit te: argue sapientem, et diliget te. Item. Eccli. XXI, 7: qui odit correptionem, vestigium est peccatoris. Item.
Rom. XII, 14: benedicite persequentibus vos, benedicite, et nolite maledicere. Item. Luc.
VI, 28: benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos. Item. I cor.
IV, 12: maledicimur et benedicimus, blasphemamur et obsecramus. Ex quibus omnibus videtur quod perfecti viri, et praecipue qui officio praedicationis vacant, non debeant maledicentibus resistere.
Quod autem apostolici viri aliquando maledicentibus resistere possint, patet per id quod habetur Rom. III, 8: non sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere: faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio iusta est. Glossa: quidam perversi homines non intelligentes, et ad reprehendendum proclives, ita imponunt nobis; et horum damnatio iusta est, et ideo non est eis credendum: in quo manifeste detractoribus suis resistit.
Item. In III Canon. Ioan.: si venero commonefaciam eius opera, quae facit verbis malignis garriens in nos: ubi Glossa dicit: sicut linguas detrahentium nostro vitio non debemus excitare, ne pereant; ita per suam nequitiam excitatas debemus aequanimiter tolerare, ut meritum nobis crescat; aliquando etiam compescere, ne dum de nobis mala disseminant, eorum qui bona audire poterant, corda corrumpant.
Item. II Cor. X, 10-11: epistolae, inquiunt, graves sunt et fortes; praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis.
Hoc cogitet qui eiusmodi est, quia quales sumus in verbo per epistolas absentes, tales et praesentes in facto. In quo etiam patet quod apostolus his qui de se mala disseminabant, restitit.
Item. Gregorius in homil. 9 primae partis super Ezech.: hi quorum vita in exemplum imitationis est posita, debent, si possunt, detrahentium sibi verba compescere: ne eorum praedicationem non audiant qui audire poterant; et in pravis moribus remanentes, bene vivere contemnant. Perfecti autem viri sunt quorum vita in imitatione est posita. Ergo ipsi debent compescere linguas detrahentium cum possunt.
Item. Augustinus in II de trinitate: gratanter suscipit osculum columbinum pulcherrima et modestissima caritas; dentem autem caninum vel evitat castissima cautissimaque humilitas; vel retundit solidissima veritas. Ex quo patet quod canini dentes detractorum quandoque sunt evitandi, quandoque retundendi.
Item. Hoc patet multorum exemplo sanctorum, ut Gregorii Nazianzeni, Hieronymi, bernardi, et multorum aliorum, qui apologeticos fecerunt (libros) et epistolas quibus se excusarent ab his quae eis imponebantur.
Est ergo in reprehendentibus distinguendum: quia aut ordinate reprehendunt, et intentione correctionis, et sic sunt non solum ferendi, sed diligendi; aut reprehendendo falsa imponunt, apud alios detrahentes: et tunc quandoque sunt patienter sustinendi, quando talis detractio non multum aliis nocet, generando scandalum in cordibus auditorum; quandoque autem, si fieri potest, sunt repellendi, non amore privatae gloriae, sed communis utilitatis.
Si vero repelli non possunt, nihilominus patienter tolerandi sunt: unde Gregorius in praedicta homil. Dicit: iusti sicut sine arrogantia loquuntur aliquando bona quae agunt, ita sine zelo privatae gloriae detrahentium sibi linguas redarguunt, quia noxia loquuntur. Cum vero linguae detrahentium corrigi nequeunt, aequanimiter sunt per omnia tolerandae; nec obtrectationis sermo timendus est; ne dum vituperatio perversorum metuitur, recti operis via deseratur.
Ad primum ergo dicendum, quod veri christiani patiuntur se argui ab his qui ad correctionem arguunt; resistunt autem his qui ad subversionem arguunt; et praecipue quando non solum personae, sed veritas blasphematur.
Ad secundum dicendum, quod apostolici viri semper debent habere patientiam. Quod autem aliquando resistunt detractoribus, non est ex impatientia, sed ex zelo veritatis, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod illi qui iniquos reputant caritative corrigentes, carnales se ostendunt; non autem illi qui resistunt detractoribus veritatis.
Ad quartum dicendum, quod Glossa illa loquitur de illis qui sine ratione contra veritatem latrant, mordendo praedicatores veritatis. Illi vero qui falsitatem praedicantes sustinerent sub praetextu patientiae, essent mutis canibus comparandi: de quibus Isai. LVI, 10: canes muti non valentes latrare.
Ad quintum dicendum, quod sicut probatur plus se diligere quam veritatem qui non vult veritatem contra se defendi; ita ostenditur plus se diligere quam veritatem qui veritatis adversariis non resistit, ut sibi pacem quaerat: et ita ex amore veritatis sancti viri detractoribus resistunt.
Ad omnia autem quae sequuntur, patet responsio: quia in sequentibus auctoritatibus praecipitur ut recte corrigentes diligantur, et prohibetur ne perverse detrahentes ex odio vel impatientia persequamur, sed eos magis diligamus, et pro eis oremus: quod etiam sancti viri complent in illis quorum detractionibus resistunt.