Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Sermo Decimus Septimus. Phe.
1. Phe littera decima septima, quae latine significat, Erravi, sive, Os aperui. Merito ergo haec lacrymabilis series psalmi subjecta est huic litterae: Respice in me, et miserere mihi . . . . . et non dominetur 1440D mei omnis iniquitas. Faciem tuam illumina super servum tuum (Infra, vv. 132, 133 et 135) ; ut ei qui erat in umbra mortis, populo coelestis misericordiae lumen oriretur, adveniret Christus remissio peccatorum, captivorum redemptio, subsidium laborantium. Sed quia venire tardius desiderantibus videbatur: Exitus, inquit, aquarum deduxerunt oculi mei (Infra, v. 136) .
1441A 2. In Hieremiae quoque Threnis lacrymabilior series sub hac littera est: Expandit Sion manus suas: non est qui consoletur eam (Thren. I, 17) . Dignam remunerationem recepit; ut quae expandentem manus audire neglexit, et sub alas ejus succedere, ipsa postea expanderet manus, et consolantem invenire non posset. Nam etsi ante adventum Domini Hieremias captivitatem Judaeorum a Babyloniis illatam deflere videatur, tamen prophetico spiritu istam magis captivitatem praevidens, qua eos intelligibilis Babylonius in perpetui erroris vincula subjecit, et domesticae virtutis extorres de statu paternae devotionis eliminans, longinquae affecit peregrinationis exsilio, miserabili dolore deplorat. Nulla enim patria verior quam fides, quae eos qui longe erant, 1441B prope esse fecit,
3. Alibi quoque Hieremias dicit sub hac littera: Aperuerunt in te os suum omnes inimici tui, sibilaverunt, fremuerunt dentibus, et dixerunt: Deglutivimus eam; tamen haec est dies quam sperabamus, invenimus eam, vidimus eam (Thren. II, 6) . Et hic sicut Judaeorum populus os aperuit in Christum, quemadmodum 1185 in vigesimo primo psalmo de ejus passione legisti, quod aperuerunt os suum maledicentes (Psal. XXI, 14) : dignae
4. Sequi noluerunt, audire noluerunt: ideo decedente pastore, vestigia eorum atque aures suis faucibus occupavit; quia faciem sanctorum non receperunt, et nobilibus misericordiam non dederunt (Thren. IV, 16) , ut tertio Hieremias sub hac littera dicit in Threnis. Qui erant nobiles, nisi qui non secundum obscuram hanc vitam, sed in lumine sanctitatis egerunt. 1441D Et omnibus quidem misericordia inopibus jure debetur: sed major quidam, cum ex divitibus atque nobilibus in ultimum statum atque egestatis necessitatem aliquos aerumna dejicit, miserationis pulsat affectus.
5. Hieremias ergo flebiliter satis dolet, utpote qui 1442A perpetuae aculco mortis deploraret amissos: David vero moderate, quasi qui obreptionem doleret erroris, remedium non desperaret correctionis; ut contristaretur, non absorberetur.
6. (Vers. 129.) Denique confirmatus sobrietate poenitentiae, et spe veniae provocatus, sic coepit: Mirabilia testimonia tua, propterea scrutata est ea anima mea. Moralis oratio, ut quoniam eum puderet erroris, Deum tamen propriae miserationis testimoniis conveniret. Hoc est dicere: Ego in exordio sermonis loquens mea peccata, non audeo levare oculos meos ad te Deum vivum: sed tu, Domine, me ad sperandam veniam tantarum indulgentiarum titulis provocasti. Mirabilia testimonia tua:
7. (Vers. 130.) Manifestatio sermonum tuorum illuminat me, et intellectum dat parvulis. In Evangelio, cum mitteret discipulos suos Joannes ad Dominum Jesum, dicebat: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus (Matth. XI, 3) ? Respondit Jesus caecos videre, claudos ambulare, audire surdos; hoc enim 1442D adventus sui testimonium fore, per Esaiam prophetam significaverat (Esai. LXI, 1) . Haec ergo quae annuntiavit per prophetas, in Evangelio manifestavit: et quod ipse locutus est per prophetas, in Evangelio ipse complevit. Ipsius ergo sermo erat propheticus sermo, sicut habes scriptum: Audi, coelum, et percipe 1443A auribus, terra; quoniam Dominus locutus est (Esai. I, 2) .
8. Intellectus ergo datus est etiam his qui perfectam sapientiam non haberent, dum muti loquuntur, mortui resuscitantur. His enim signis intellectum est ab iis qui rudes erant, et adhuc quasi in cunabulis fidei constituti, ut erat populus nationum, ipsum venisse qui exspectabatur. Illuminat igitur fidei claritate, resurrectionis suae gloria, et divinorum operum potestate: Et intellectum dat parvulis. Quibus utique, nisi de quibus in Evangelio gratias agit Patri, in eo quod ipse operabatur Filius, quod mysteria sua Deus abscondisset a sapientibus, et parvulis revelasset (Matth. XI, 25) : ostendens citius plebem ex gentibus, vel status inferioris viros, quam scribas et 1443B principes Judaeorum, et divites hujus saeculi credituros? Ideo, Divites eguerunt et esurierunt (Psal. XXXIII, 11) : pauper autem clamavit, et exauditus est.
9. (Vers. 131.) Sequitur tertius versiculus: Os meum aperui, et duxi spiritum; quoniam praecepta tua concupiscebam. Habemus in Evangelio quod Dominus Jesus aperuit os suum, cum benedictiones ediceret (Matth. V, 2) . Sed ille os aperuit, ut daret aliis spiritum: David aperuit, ut acciperet. Denique Jesus dicit: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22) ;
10. Intellige ergo quid os sit: utrum cor, an interioris hominis habitus. Habet os anima, quae habet membra. Hoc os aperi non solum Christo, sed etiam Christi discipulo, qui os suum Christo implendum praebuit; et ideo dicit: Os nostrum patet 1187 ad vos, o Corinthii: cor nostrum dilatatum est (II Cor. 1443D VI, 11) . Ideo imitatores nos sui esse debere admonet (Philip. III, 17) , sicut ipse Christi est. Qui sanctior est, Christo aperuit os suum: qui inferior, Apostolo. Prius propheta legitur, et apostolus, et sic Evangelium, in quo verba lucida, sed validiora praecepta. Lex dicit: Diliges proximum tuum (Levit. XIX, 18) ; et Evangelium dicit tibi: Diliges inimicum tuum (Matth. V, 44) .
11. David ergo quasi perfectus propheta os suum Christo aperuit; et ideo in parabolis aperuit os 1444A suum (Psal. LXXVII, 2) . Aperuit os, duxit spiritum. Merito ergo ait: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua; super mel et favum ori meo (Sup. v. 113) ! Sponsa Christi os suum Sponso aperuit: percepit omni melle dulciora praecepta. Et ideo testata est, dicens: Fauces ejus dulcedinis, et totus desiderium (Cant. V, 16) . Delectata igitur tenuit eum, et non dimisit eum. Et introduxi, inquit, eum in domum matris meae, et in secretum ejus, quae me concepit (Cant. III, 4) . Fortasse domus est, in qua praefulget moralium disciplina: secretum autem illud est, in quo sunt altiora mysteria. Merito ergo concupiscebat praecepta Domini, in quibus divinae gratiae mella redolebant. An non omni melle dulcior peccatorum remissio? Nonne omni flore gratior resurrectio mortuorum?
1444B 12. (Vers. 132.) Quartus versiculus: Respice in me, et miserere mei, secundum judicium diligentium nomen tuum (Exod. XIV, 24 et 25) . Pulchre addidit: Respice in me, et miserere mei (Gen. XIX, 21) ; quia respicit et iratus, ut respexit super castra Aegyptiorum, et ligatis axibus curruum, omnes eos dejecit in fluctus. Respexit super Sodomam et Gomorrham, quarum utraque peccatorum suorum luitura supplicium, divinae pretium solvit offensae. Scriptum est etiam: Aspicit super terram, et facit eam tremere (Psal. CIII, 32) . Et contra, Respexit super munera Abel: super Cain autem munera non respexit (Gen. IV, 4 et 5) . Quo exasperatus Cain, parricidali crimine cruorem fratris effudit.
13. Quid sit autem respicere Deum, evidentissime 1444C illo testimonio declaratur: Quia respexit super filios pauperum, et non despexit preces eorum (Psal. CI, 18) ; oculus enim Domini non aspernatur justorum munera. Denique oculos nostros cum in aliquem movemur, avertimus; quasi indignum eum aspectu judicemus, quem oderimus affectu.
14. (Vers. 133.) Sequitur versus quintus: Gressus meos dirige secundum verbum tuum: et non dominetur mihi omnis iniquitas.
14. Et Moyses ait: Transiens videbo hoc visum magnum (Exod. III, 3) . Etenim ut Deum videret, progressione quadam virtutis ad ulteriora processit. 1445B Pastor erat ovium, et dux factus est civium. Et ad Sponsam dicitur in Canticis: Speciosi facti sunt gressus tui in calceamentis, filia Aminadab: moduli femorum tuorum similes torquibus opere artificis (Cant. VII, 1) . Non est dubium gressus hic quoque Ecclesiae, vel animae profectus significari: Quam speciosi pedes sunt evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Esai. LII, 7) ! Utique speciosos dicit Evangelicae praedicationis et disputationis progressus, ut alibi dicitur: Transgredere flumina (Esai. XLVII, 2) : hoc est, fluentia et lubrica istius mundi transcurre stabili mentis incessu.
1445C 15. Sed revertamur ad Sponsae gressus. Quid sibi vult quod addidit in calceamentis speciosos esse gressus Ecclesiae? Legimus itaque dictum ad Moysen: Solve calceamentum pedum tuorum (Exod. III, 5) ; quo videtur admonitus, ne corporalibus vinculis teneretur astrictus. Ergo speciosam significat in Canticis animae pulchritudinem, quae carne tamquam calceamento utitur, et in ipso calceamento impedimentum non patitur: sed incessus decore praecellit.
1189 16. Ideo ad Moysen dictum est: Solve calceamentum (Josue V, 16) . Dictum est et ad Jesum Nave: ad Christum autem non est dictum, sed magis scriptum est, dicente Baptista: Post me venit vir . . . . . cujus non sum dignus calceamenta portare (Matth. III, 11) ; quia illi bene admonentur, ut solvant calceamentum suum, qui sine peccato esse non poterant. Hic autem
17. Et fortasse quando sapientiam inter perfectos loquitur, speciosa est in superioribus membris; quando autem etiam inferioris status, aut doctrinae homines verbum sequuntur, fidei seriem non obliviscuntur, sacerdotis praecepta custodiunt; speciosa est in calceamentis. Plerumque clerus erravit,
18. Meritoque additum est in Canticis: Moduli femorum tuorum similes torquibus opere manuum artificis (Cant. VII, I) ; ut posteritatis Ecclesiae ornamenta canerentur. Per femur enim insigne generationis agnoscimus, juxta illud: Accingere gladium tuum circum femur, potentissime (Ps. XLIV, 4) ; quo significatur quod Filius Dei cum semetipsum exinanisset, Verbi accinctus divinitatem, et generationem calceatus humanam, prodiret ex Virgine, omnibus 1446D daturus salutem. Moduli autem dicuntur ornamenta pretiosa quae suspendi matronarum cervicibus solent. Tantus ergo processus Ecclesiae significatur; 1447A ut ornamentis pretiosissimis comparatus sit, et torquibus triumphantium; haec enim ornamenta sunt bellatorum. Unde et Symmachus ἐπιτραχήλια dicit, hoc est, quae sunt circa collum. Sive ergo generatio Christi ex Virgine, sive Ecclesiae propagatio, specie quidem tamquam manu artificis torquibus adornatis, verae autem virtutis insignibus spiritalibus cervices fidelium coronavit.
19. Denique tota ista descriptio membrorum Ecclesiae plena decoris et laudis est. Nam et umbilicus ejus tamquam crater tornatilis praedicatur, mixto non deficiens (Cant. VII, 2) ; eo quod in omni doctrina tornatus, plenitudine cognitionis, et potu non deficiat spiritali; et venter ejus non solum acervo tritici, id est, cibis fortioribus coelestis mysterii saginetur, verum etiam tamquam liliis quibusdam, moralium 1447B suavitate repleatur.
1190 20. Unde et ipsa tamquam bene merita regina Christi sanguine coronatur, sicut scriptum est: Et ornatus capitis tui sicut purpura (Ib. 5) . Sanguis Christi purpura est, qui inficit sanctorum animas, non solum colore resplendens, sed etiam potestate; quia reges facit, et meliores reges, quibus regnum donet aeternum.
21. Meritoque ad tantum Ecclesiae decorem, cui Christi sanguis irrutilat, Spiritus sanctus exclamat: Quam puchra et suavis facta es, charitas, in deliciis tuis (Ib. 6) ! Pulchra decore virtutis, suavis jucunditate gratiae, remissione vitiorum, quam nulla vexat amaritudo peccati: et ipsa jam charitas, quae diligendo Deum, ipsius et nomen acceperit; quia Deus charitas est (Joan. IV, 16) .
1447C 22. Recte ergo David petit gressus suos dirigi secundum verbum Dei; ut fiant et ipsi speciosi, et non dominetur ei iniquitas;
23. Et fortasse quaerendum sit, qua ratione ante 1448A puerum dixit, postea filium nominavit; cur non in utroque, aut puerum dixit, aut filium? Si viveret, puer erat; quia parricidio petebat patrem. Non ergo pietatis nomen accipere debebat, sed infirmitatis. Ideoque vir justus quod religionis fuit, tacuit; quod infirmitatis, aspersit. Ubi vero est mortuus, apud pium patrem personae crimen defecit, naturae nomen remansit.
24. (Vers. 134.) Sequitur: Libera me a calumnia hominum; ut custodiam mandata tua. Non unum genus est nostrae afflictionis; est et tentatio, est et calumnia; sed tentatio levior, calumnia gravior: siquidem tentatio potest esse calumnia, calumnia in se et tentationem habet. Est et humana tentatio, quam ferre possumus; calumnia autem gravis est. Et ideo Dominus, quae sunt graviora suscepit, et calumniis appetitus silentium detulit triumphale (Matth. XXVI, 1448B 63) . Calumnia autem eo gravior est, quia non solum falsa componit; verum etiam quae pie gesta sunt decolorat; ut Joseph non solum
25. Ideo ait Propheta: Libera me a calumnia hominum; ut custodiam mandata tua: qui enim opprimitur 1448D calumnia, non facile potest custodire mandata divina. Tristitiae necesse est plerumque aut timori cedat, et affligatur vel metu calumniae, vel dolore.
26. (Vers. 135.) Sequitur septimus versus: Vultum 1449A tuum illumina super servum tuum; et doce me justitias tuas. Illuminat Dominus sanctos suos, et lucet in corde justorum. Itaque cum sapientem videris, cognosce quia descendit super eum Dei gloria, illuminavit ejus mentem scientiae fulgore, cognitionisque divinae. Illuminavit autem etiam corporaliter faciem Moysi, et transfigurata est gloria vultus ejus, quam videntes Judaei trepidaverunt; et ideo factum est ut Moyses velamen imponeret super faciem suam; ne in eam filii Israel intenderent, et perturbarentur (Exod. XXXIV, 29 et seq.) . Simul declarabatur mysterium, quod illud velamen quod in facie Moysi corporaliter ponebatur, in cordibus Judaeorum mystice poneretur; eo quod veram Legis claritatem videre non possent. Vultus enim Moysi fulgor est Legis; fulgor 1449B autem Legis non in littera, sed in intellectu est spiritali. Itaque quamdiu vixerat Moyses, et alloquebatur Judaeorum populum, velamen habebat in facie sua; mortuo autem Moyse, Jesus Nave jam non per velamen, sed facie revelata, et presbyteros alloquebatur et populum, et nemo trepidabat (Josue I, 10) : cum utique et ipsi dixerit Deus, quod cum ipso ita esset futurus, ut fuit cum Moyse, et eum similiter illuminaret, gestorum utique, non vultus gloria (Ibid., 5) : hoc significante Spiritu sancto, quod venturus esset verus Jesus, ad quem si quis converteretur, et eum vellet audire, de corde suo velamen auferret, et revelata facie verum Salvatorem videret.
27. Ergo Deus omnipotens Pater, qui in Moysi facie 1449C excaecavit populum Judaeorum, non duritia, sed praescientia; nec malitia, sed aequitate atque justitia; ipsi enim sibi velamen posuerunt, qui Legem intelligere noluerunt: Lex enim spiritalis est, sicut dixit Hebraeus (Rom. VII, 4) . Is utique secundum illud quod dat unicuique nostrum, in quo non tribuentis,
28. Ideo ergo dicit David ad Dominum Jesum: Vultum tuum illumina super servum tuum. Faciem 1449D Christi videre cupiebat; ut mens ejus illuminari posset. Et secundum Incarnationem potest accipi. Multi enim prophetae et justi videre voluerunt (Luc. X, 24) , ut ipse Dominus declaravit. Quod autem negatum Moysi fuerat (Exod. XXXIII, 20) , non quaerebat: ut corporaliter Dei vultum videret incorporei; si tamen et Moyses, tam sapiens et eruditus hoc potuerit simpliciter magis, quam in mysterio postulare; humanum tamen est desideria supra nos extendere. Nec immerito faciem ejus advenientis ex Virgine quaerebat 1450A videre; ut illuminaretur in corde, sicut illuminabantur etiam illi qui dicebant: Nonne cor nostrum ardebat in nobis . . . . cum aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV, 32) ? Quod si quis ad Deum Patrem dictum vult videri, potest accipi vultus Patris, Filius; qui enim videt Filium, videt et Patrem.
29. Illuminat tamen vultus Dei secundum quod oculi ejus super justos habentur. Quod cum spiritaliter sit probandum; tamen quia incidit illuminationis vultus Moysi historia, ne quis non putet corporaliter id fieri potuisse, cognoscat. Etenim usu solis multis etiam pallore confectis totius corporis figura mutatur, et ignis vapore calefactis species vultus rutilantis ostenditur. Oriente die, rubent terrae croceo colore perfusae,
30. (Vers. 136.) Sequitur versus octavus: Decursus aquarum descenderunt oculi mei; quia non custodivi legem tuam. Granditer affectum poenitentiam gerentis expressit, dicens quod aquarum decursus oculi sui descenderint: sive quia per eos tamquam meatus undantium fluentorum, ita exuberantium lacrymarum se quidam ductus effuderit, et fletus irrigui continuum quoddam et juge profluvium: sive 1450C quod ipsi descenderint oculi. Habet enim hoc vis summi doloris, ut cum lacrymis oculi quodammodo ipsi videantur descendere; eo quod tanta vis lacrymarum sit, ut putentur oculi in fletus resolvi, et in lacrymas effundi.
31. Oculi ergo ipsi tamquam in decursus descenderunt aquarum, quo verbo impetus deplorantium vehemens expressius declaratur, secundum illud quod in Canticis scriptum est: Fons hortorum, puteus aquae vivae, et impetus descendens a Libano (Cant. IV, 15) .
32. Si quis igitur hunc impetum supervenientis e coelo gratiae vult mereri, descendat etiam ipse oculis in decursus aquarum. Qui hunc primum impetum fuderit, illum merebitur. Descendit oculis suis in hos ductus aquarum, quae lacrymis irrigavit in Evangelio Domini pedes (Luc. VII, 38) : et ideo fidei suae pretio emit animae suae et corporis sanitatem jam non sanguinis proflua, sed gratiae spiritalis (Luc. VIII, 44) .
33. Descendit ergo David propheta; ideo de peccato gratiam retulit. Descendit in aquarum ductus, hoc est, replevit eos, et decurrentium aquarum lacrymis 1451B suis fluenta cumulavit: aut inanes et vacuos ductus solis replevit fletibus: aut quod elocutionis moralis quidam sensus ostendit, descendit in aquarum ductus, transivit eos. Et possemus dicere: Transcendit eos, et supergressus est: sed minuitur vis eloquii, quo vis major affluentiae descendentis, quam ascendentis exprimitur. Vide, rogo, quid de usu verba habeant, ut impetum suum sermo Propheticus non amittat; licet usus ipse scriptorum sensui servire majore decore consueverit. Diverse hoc et saepe significavit, et propemodum incrementa semper assumpsit. Dixit enim primo: Lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrymis stratum meum rigabo (Psal. VI, 7) . Dixit iterum: Fuerunt mihi lacrymae meae panes (Psal. XLI, 4) . Dixit etiam: Et 1451C potum meum cum fletu miscebam (Psal. CI, 10) . Hic addidit dicens: Decursus aquarum descenderunt oculi mei.
34. Hoc secutus in Threnis Hieremias, affectum doloris expressit, vim oculi descendentis imitatus; sic enim habes: Defecerunt in lacrymas oculi mei:
35. Sunt tamen codices qui habeant: διεξόδοις ὑδάτων κατεβίβασαν οἱ ὀφθαλμοί μου, hoc est, Ductus aquarum direxerunt oculi mei. Sed ego in Graeco 1194 codice meo
36. Et habuit quidem multa quae fleret, vel incestum 1452A filiae, vel interitum filiorum: sed hic non hoc flevisse se dicit, sed quia non custodivit legem Domini. A sancto viro plus culpa, quam aerumna defletur. Flevit itaque quando ei Nathan de Uriae morte indignationem Domini nuntiavit: et peccatum suum de praevaricatione legis agnovit. Denique filio in aegritudine constituto, neque cibum sumpsit, neque regium thronum aut cubile conscendit: sed stratus in terra, jejuna ora lacrymis diluebat, non tam filii mortem, quam peccati sui poenam in illo levare desiderans (II Reg. XII, 16 et seq.) . Flevit, quando numerato populo, repente corde perculsus est. Denique Peccavi, inquit, graviter, peccavi stulte (II Reg. XXIV, 10) . Flevit igitur primo, quia elatus regia potestate, quaerendo numerum plebis, mensuram egressus est 1452B conditionis humanae: Deinde quia