COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Scholium.
Arguit subtilissime intellectum possibilem non esse activum : primo, quia secundum Philosophum agentis est agere, et possibilis pati. Respondet possibilem pati et agere. Contra, quia sequeretur eum perfectius agere quam agentem, quod est inconveniens, cum possibilis sit imperfectior agente. Respondet agentem non tantum concurrere ad speciem, sed ad ipsam operationem immediate cum possibili. Contra, uterque intellectus sunt una natura simplex, ex 2. d. 16. ergo non concurrunt in eumdem actum, quodam ordine, ita ut agens sit perfectior et nobilior causa, quia causae subordinatae habent diversitatem in reali nobilitate. Respondet, instando quod voluntas et intellectus sunt una simplex natura, tamen subordinantur, et voluntas movet intellectum, et est nobilior eo, ex 4. dist. 49. quaest. 4. Contra, quia si nulla est diversitas realis, una potentia non est realiter nobilior alia, et illa subordinatio est tantum secundam actus, inter quos est realis diversitas nobilitatis. Praeterea instatur, quia possibilis se habet ad suum actum, sicut sensus ad suum ; ergo sine concursu immediato agentis eum efficiet. Vide Doctorem quodlib. 15. n. 13. ubi ponit quatuor argumenta pro hac parte.
Arguitur quod non: intellectus agens non potest pati: ergo nec intellectus possibilis potest agere. Consequentia probatur ex 3. de Anima, sicut intellectus agens est omnia facere, sic intellectus possibilis est omnia fieri.
Dicitur quod consequentia non valet; quia licet agens aliquid agendo, non moveatur, non prohibet tamen quod idem quod movetur, moveat, et quod illud quod patitur, agat, sic est de intellectu agente et possibili.
Contra, probatio, quod si intellectus agens tantum agat, quod intellectus possibilis tantum patiatur, quia possibilis intellectus, si sit activus respectu actus intelligendi, sequitur quod magis activus quam intellectus agens, consequens est falsum. Probatio consequentiae : actus intelligendi est qualitas quaedam perfectior et actualior, quam species abstracta a phantasmate per actionem intellectus agentis: sed effectus nobilior et perfectior est semper ab agente nobiliori, et magis activo producente secundum ultimum potentiae suae ; si igitur actus intelligendi producatur per actionem intellectus possibilis, et species repraesentans per actionem intellectus agentis, sequitur quod intellectus possibilis sit magis activus quam intellectus agens, et nobilior intellectu agente, cum tamen semper patiens sit ignobilius suo agente ; et intellectus agens tantum dicitur agens respectu possibilis, et non respectu phantasmatis, quia nihil imprimit in phantasmate, sed cum phantasmate agit in intellectum possibilem.
Dicitur quod adhuc non sequitur, quod intellectus possibilis sit magis activus, quia etiam respectu intellectionis, et actus intelligendi intellectus agens est magis activus, et non solum respectu speciei impressae in intellectu possibili.
Contra, impossibile est quod in una natura simplici respectu unius effectus simplicis producendi, sint causalitates duarum causarum essentialiter ordinatarum : sed intellectus agens, et possibilis sunt una natura simplex, quia natura animae, supponendo quod potentiae animae non sint aliqua accidentia absoluta superaddita: ergo impossibile est quod intellectus agens, et possibilis concurrant ad productionem actus intelligendi sub quodam ordine, ita quod intellectus agens sit causa principalior quam possibilis. Major probatur per hoc, quod causae essentialiter ordinatae, habent diversitatem in reali nobilitate, cum in causis essentialiter ordinatis una sit nobilior alia, reali nobilitate : sed impossibile est quod in natura simplici sit diversitas realis nobilitatis, tunc enim eadem natura esset realiter nobilior seipsa, quod est impossibile ; ergo impossibile est, ut in aliqua natura simplici sit causalitas nobilitatis duplicis essentialiter ordinatae.
Dicitur quod major falsa est, quia voluntas est potentia nobilior quam intellectus, vel e contra, et tamen sunt una essentia animae, et una nihilominus habet causalitatem nobiliorem alia, tanquam causae essentialiter ordinatae, cum voluntas possit intellectum movere. Contra, illud non evacuat probationem majoris, quia cum impossibile sit in natura simplici, quod sit diversitas nobilitatis realis, oportet quaecumque duo sunt una natura simplex, quod unum non sit nobilius alio reali nobilitate: ergo si intellectus et voluntas sint una natura simplex in tertio, ut jam supponitur, sequitur quod impossibile sit voluntatem esse nobiliorem intellectu, aut e converso, reali nobilitate; et ideo si intellectus et voluntas sint una essentia animae, quaestio quae quaerit, quae potentia sit alia nobilior, nulla est, nisi per comparationem ad actus: quia cum sint una natura, unum eorum non potest esse nobilius alio reali nobilitate, et ideo nunquam duo ex parte animae possunt esse causae essentialiter ordinatae ad effectum aliquem producendum, et simul stat quod potentiae animae excedant, quantum ad actus, sed non quantum ad nobilitatem realem in se absolutam, quia una natura potest esse causa etiam agens secundum ultimum potentiae suae respectu diversorum effectuum, quorum unus sit perfectior altero, dummodo tamen sit causa aequivoca, sicut Sol respectu diversorum ab ipso productorum: et sic anima potest esse causa unius actus ut volendi, et actus alterius ut intelligendi, quorum unus sit nobilior alio, et ut eliciat unum, quod sit una potentia, vel ut alium, alia potentia, licet in se non habeat potentia diversitatem in nobilitate reali.
Item, quod dicitur, quod voluntas movet intellectum et agit in ipsum, hoc non est intelligendum immediate, sed voluntas causat actum volendi qui est quaedam qualitas, et per istam qualitatem potest agere in intellectum, movendo ipsum et alias potentias, et hoc est voluntatem movere secundum imperium suum, ut supra dictum est.
Item, intellectus possibilis non est minus sufficiens ad causandum actum suum, quam potentiae sensitivae inferiores; sed potentia sensitiva praesente suo objecto, ut visus cum objecto visibili sibi praesentato, causat actum videndi, nec requiritur visus agens: ergo similiter praesentato objecto intellectui possibili, intellectus possibilis cum objecto erit sufficiens causa ad praesentialitatem objecti causandam, et propter hoc videtur solum Philosophus ponere intellectum agentem ; quod etiam intellectus sit activus, et habeat propr am operationem, et quod forma hominis, a qua homo est homo, sit activa, non solum forma accidentalis, dicit Albertus super 1. Ethic. tractatu quarto, cap. 5.
Praeterea, si intellectus agens dicatur activus respectu actus intelligendi, hoc non est, nisi quia movet intellectum possibilem ad intelligendum ; sed hoc videtur falsum, quia tunc per istam motionem intellectus agens aliquid causaret in intellectu possibili : aut igitur actum intelligendi, aut speciem ; non actum, quia prius intellectus possibilis movetur ab agente secundum dictam responsionem, quam actus intelligendi elicitur: et non speciem, quia post impressionem et abstractionem speciei a phantasmate, intellectus agens ponitur secundum istos movere possibilem ad intelligendum: ergo, etc.