CONTRA IMPUGNANTES

 Prooemium

 Pars 1

 Pars 2

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Pars 3

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Pars 4

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Pars 5

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

Capitulus 6

De hoc quod religiosi gaudent in his quae deus per eos magnifice facit.

Argumentum 1

Sexto videamus quomodo nituntur ostendere, quod religiosi non debent gaudere de his quae deus per eos magnifice operatur.

Luc. Enim X, 20, dicitur: in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subiiciuntur.

Ergo eadem ratione nec de aliis magnifice per eos factis gaudere debent.

Argumentum 2

Item. Iob XXXI, 25-27, dicitur: si laetatus sum super divitiis meis multis, et quia plurima reperit manus mea. Si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare, et laetatum est in abscondito cor meum; quasi dicat, male mihi accidat: quod exponens Gregorius dicit: quia sanctum virum intelligentiae scientia non corrupit, de multis divitiis gaudere despexit.

Quia vero eum magnitudo operis non inflavit, solem fulgentem non vidit. Quia autem illum nec fama laudabilis extulit, clare incedentem lunam minime attendit. Ergo patet quod non debent nec de scientia nec de fama nec de operibus gaudere.

Argumentum 3

Item. Gaudio alicuius rei gloria circa rem illam adiungitur. Sed homo non debet gloriari de bonis propriis, secundum illud Ier. IX, 23: non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis. Ergo nec de bonis quae per eum fiunt, aliquis gaudere debet: et sic videtur ostendi, quod nullo modo aliquis gaudere debeat de bonis quae deus per eum facit.

Corpus

Sed quod hoc sit falsum, manifeste ostenditur per illud Act. XI, 21-23, ubi dicitur, quod multus numerus credentium conversus est ad dominum, scilicet ad praedicationem quorundam fidelium. Pervenit autem sermo ad aures ecclesiae super istis; et miserunt barnabam usque ad Antiochiam: qui cum pervenisset, et vidisset gratiam domini, gavisus est. Gaudebant ergo apostoli de hoc quod per eorum fratres et socios fructus in ecclesia fiebat.

Item. Act. XV, 3, dicitur de Paulo et barnaba, quod deducti ab ecclesia pertransibant per Phoenicem et Samariam, narrantes conversionem gentium; et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus. Ex hoc etiam habetur idem quod prius.

Item. Phil. IV, 1: itaque fratres mei carissimi et desideratissimi, gaudium meum et corona mea. Ergo patet quod apostolus gaudebat de illis quos ad christum converterat. Ergo religiosi et alii perfecti viri gaudere possunt in illis quae deus per eos magnifice facit, praecipue in conversione aliorum.

Item. Nullus gratias agit de hoc in quo non credit sibi gratiam esse factam.

Sed nullus reputat sibi gratiam fieri de hoc de quo non gaudet. Si ergo non est gaudendum de his quae deus per eum magnifice operatur, non sunt de hoc gratiae agendae: quod est omnino absurdum.

Item. Secundum philosophum in I ethic., nullus est iustus qui non gaudet iustis operationibus: et huic concordat quod dicitur in Psalmo: servite domino in laetitia. Sed nihil magnificentius deus per aliquem facit, quam opus iustitiae, quo ei servitur. Ergo sancti viri gaudere debent de his quae deus per eos magnifice operatur.

Ad horum ergo evidentiam sciendum est, quod gaudium non est nisi de bono: unde secundum ordinem bonorum est de eis gaudendum: et ideo finis laetitiae in solo summo bono ponendus est, quo proprie dicimur frui; aliis autem rebus hoc modo gaudere debemus, ut in tali gaudio finis non ponatur, sed referatur ad ultimum finem.

Qui ergo gaudet de bonis quae deus per eum operatur, hoc gaudium in deum referens, recte gaudet: quod contingit dum aliquis propter hoc gaudet de his quae deus per eum facit: quia videt hoc in gloriam dei cedere, et suam et aliorum salutem.

Si autem aliter gaudeat, suis operibus fruitur, et peccat. Unde et Gregorius in moralibus exponens praefata verba iob, sic dicit: nonnunquam etiam sancti viri de bona sua opinione gaudent. Sed cum per hanc ad meliora proficere audientes pensant, non iam de opinione sua, sed de proximorum utilitate gaudent: quia aliud est favores quaerere, et aliud de profectibus exultare.

Ad 1

Et per hoc de facili patet responsio ad obiecta.

Quod enim dicitur Luc. X, 20: in hoc nolite gaudere, quod spiritus vobis subiiciuntur, est intelligendum quod de hoc gaudere non debeant quantum pertinet ad spirituum depressionem, sed quantum pertinet ad dei et suam exaltationem: unde dicit Glossa ibidem: prohibentur gaudere de humiliatione diaboli, qui per superbiam cecidit; sed gaudeant in sua sublimatione.

Vel dicendum, quod de hoc non debent gaudere quasi de maximo bono, cum hoc possit fieri sine merito eius qui talia operatur, ut Glossa ibidem dicit; sed principale gaudium eorum esse debet de his quae eos ordinant ad vitam aeternam: unde et sequitur: gaudete autem, quia nomina vestra etc..

Ad 2

Ad secundum dicendum, quod verba iob sunt intelligenda de gaudio elationis: et hoc etiam patet in verbis Gregorii inductis. Superbum autem gaudium est, quando aliquis de bonis quae deus per eum facit, quasi propria gloria delectatur.

Ad 3

Ad tertium dicendum, quod ille qui gaudium de quo agitur, refert in deum, non in se ipso gloriatur; sed gloriatur in deo in quem refert hoc de quo gloriari posset.