Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
1. Incipit littera vigesima prima Scin, quae latine dicitur, Super vulnus. Super vulnus quid est, nisi medicamentum, quo vulneris acerbitas mitigatur? Super vulnus oleum infunditur; ut omnis vulneris emolliatur asperitas. Super vulnus malagma, super vulnus alligatura, quibus omne vulnus fovetur. Ubi ergo spes refundendae est sanitatis, ibi adhibentur 1503A medicamenta vulneribus. Ubi autem omne caput in dolore, et omne cor in moestitia, non est vulnus, neque cicatrix, non plaga cum fervore (Esai. I, 5 et 6) : hoc est, ubi non portio, sed universitas periclitatur, et quaedam corruptio totius corporis tabe consumitur: ibi non est malagma imponere, neque oleum, neque alligaturam. Multo igitur commodius, ut sit vulnus quod foveas atque constringas, quam sine vulnere mors serpat interior.
2. Sed est non solum corporis vulnus, sed etiam mentis, quod oleo quodam mollioris alloquii, et 1239 pacifici sermonis suavitate mitescit. Sunt fomenta verborum, sunt medicamenta coelestium praeceptorum, quibus omne nequitiae virus aboletur. Sunt legis vincula quae non adurant, sed magis liberent 1503B alligatos: est malagma spiritale, quo collisa animae quaedam membra solidentur.
3. Consideremus igitur quid sit vulnus, quid supra vulnus. Principes persecuti sunt me gratis, vulnus est. Exsulto ego in verbis tuis, sicut qui invenit spolia multa, super vulnus est; quia verbis Dominicis vulneris dura curantur.
4. In Threnis quoque Hieremiae habes sub hac littera scriptum: Audisti opprobrium eorum, Domine, omnia consilia eorum adversum me, labia insurgentium mihi, et meditationes eorum adversum me tota die, sessionem eorum, et resurrectionem eorum (Thren. III, 61-63) , vulnus est. Sed subjecit: Aspice in oculos eorum: redde illis retributionem, Domine, secundum opera manuum ipsorum (Ibid., 64) , super 1503C vulnus est; quia vindicta plerumque solet dolorem vulneris mitigare. Et intra idem Hieremias ait: Gaude et laetare, filia Idumaeae, quae habitas in Geth: et quidem ad te pertransibit calix: bibes, et inebriaberis adhuc (Thren. IV, 21) , super vulnus est; calix enim Domini remissio peccatorum est, quo sanguis effunditur, qui totius mundi peccata redemit. Hic calix inebriavit gentes; ne proprii meminissent doloris, sed veterem obliviscerentur errorem. Bona igitur ebrietas spiritalis, quae turbare nescit corporis incessum, levare mentis novit vestigium. Bona ebrietas poculi salutaris, quae moestitiam peccatricis abolet conscientiae, jucunditatem vitae infundit aeternae. Ideo Scriptura dicit: Et poculum tuum inebrians quam praeclarum est (Psal. XXII, 5) !
1503D 5. Medicamentum igitur super vulnus est; quia Dominus Jesus ipse medicus, qui vulnera nostra curavit, infundens vinum et oleum, et alligans 1504A vulnera Adae illius, qui descendens ab Hierusalem, a latronibus vulneratus est. Caveat ergo unusquisque ne descendat ab Hierusalem; peccatis enim suis unusquisque descendit, et meritis ascendit. Aut quia fragiles sumus; qui descendit, currat ad illum Samaritanum, custodem operis sui, custodem Legis et gratiae; ut vulneri suo possit invenire medicinam: qui alligaturam verborum coelestium super vulnus imponat, dicens: Poenitentiam agite; appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 2) . Bona alligatura, quae tracta animae tuae ossa connectat, et soliditate reparata, in pristinas vires reformet, ac discissos artus sine ulla sibi cicatricis offensione restituat.
6. (Vers. 161.) De litterae interpretatione satis pro 1504B captu nostro dictum putamus: adoriamur sancti Prophetae versus considerare, quos Spiritu sancto revelante subjecit: Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis trepidavit cor meum. Si veterem repetamus historiam, et Saul, et Abessalon, et multi alienigenae principes sanctum David persecuti sunt: sed nemo potuit de eo triumphare. Sunt et 1240 principes mundi, rectoresque tenebrarum, qui te in tuo pectore conantur opprimere, et persecutionum saeva intus operantur, promittentes regna terrarum, honores atque divitias, si fragili mente succumbas, et obediendum eorum imperiis arbitreris. Isti principes interdum gratis persequuntur, interdum non gratis. Gratis eum persequuntur, apud quem nihil suum inveniunt, et eum subjugare contendunt: non 1504C gratis persequuntur eum, qui se eorum dederit potestati; et in possessionem saeculi totus intraverit; in suos enim sibi jure dominatum vindicant, atque ab iis mercedem iniquitatis efflagitant.
7. Bene hoc martyr dicit, quod injuste persecutionum tormenta sustineat, qui nihil rapuerit, nullum violentus oppresserit, nullius sanguinem fuderit, nullius thorum putaverit esse violandum: qui nihil legibus debeat, et graviora latronum sustinere cogatur supplicia: qui loquatur justa, et non audiatur: qui loquatur plena salutis, et impugnetur, ut possit dicere: Cum loquebar illis, impugnabant me gratis (Psal. CXIX, 7) . Gratis igitur persecutionem patitur, qui impugnatur sine crimine: impugnatur ut noxius, cum sit in tali confessione laudabilis: impugnatur 1504D quasi veneficus, quia in nomine Domini gloriatur; cum pietas virtutum omnium fundamentum sit. Vere frustra impugnatur, qui apud impios 1505A et infidos impietatis arcessitur, cum fidei sit magister.
8. Verum is qui gratis impugnatur, fortis debet esse et constans. Quomodo ergo subtexuit: Et a verbis tuis trepidavit cor meum? Trepidare infirmitatis est, timoris atque formidinis, sed est etiam infirmitas ad salutem: est etiam timor sanctorum. Timete Dominum sancti ejus (Psal. XXXIII, 10) ; et: Beatus vir qui timet Dominum (Psal. CXI, 1) . Qua ratione Beatus? Quia in mandatis ejus cupiet nimis. Pone ergo martyrem inter pericula constitutum; cum inde immanitas bestiarum ad incutiendum terrorem infremat: aliunde stridor candentium laminarum, et flamma fornacis ardentis exaestuet: ex parte alia personent tractus gravium catenarum; hinc carnifex cruentus assistat: pone, inquam, circumspectantem 1505B omnia plena supplicii, deinde cogitantem mandata divina, illum ignem perpetuum, illud sine fine incendium perfidorum, illam poenae recrudescentis aerumnam; trepidare corde, ne dum praesentibus cedit, perpetuis se dedat exitiis; perturbari animo, dum futuri judicii rhomphaeam illam terribilem quadam conspectus sui acie contuetur. Nonne hanc trepidationem fiduciae viri constantis aequabis? In eumdem concurrit effectum confidentia cupientis aeterna, et divina trepidantis. Sit tamen fortior ille qui sperat: sit fortior qui praesumit.
9. Utinam ergo talis esse merear; ut si forte persecutor ingruerit, non considerem suppliciorum meorum acerbitates; non metiar tormenta, non poenas; non cogitem ullius atrocitatem doloris; 1505C 1241 sed haec omnia levia ducam: trepidem autem; ne Christus me neget, ne Christus excludat, ne me repellat de concilio sacerdotum, si indignum eo collegio judicaverit; videat magis licet permotum corporalium terrore poenarum, plus tamen trepidantem futura judicia. Et si dixerit mihi: Modicae fidei, quare dubitasti (Matth. XIV, 31) ? porriget tamen dexteram, et insurgentis hujus saeculi fluctus mole turbatum fida mentis statione firmabit.
10. (Vers. 162.) Sequitur versus secundus: Exsulto ego in verbis tuis, sicut qui invenit spolia multa. Bona igitur trepidatio a verbis Dei, si exsultationem generat; qui enim trepidat a verbis Dei, postea exsultat in verbis Dei. Ergo qui habet in aula sua, corde videlicet suo, verba Dei, excludit sermones 1505D principum a corde suo; excludit timor timorem. Si enim ingressus quis balneas, solis deponit aestus, et calor excludit calorem; quanto magis divini judicii terror hunc terrorem excludit humanum; fervorem gratiae saecularis, gratiae fervor aeternae!
1506A 11. Exsultat ergo qui habet verbum Dei; habet enim spolia multa, quae Judaeis abstulit; habet prostrati hostis exuvias (I Reg. XVII, 51) . Sicut David abstulit Goliae gladium, et ipsius gladio caput ejus exsecuit; sic verus David humilis atque mansuetus Dominus Jesus, intelligibilis Goliae caput armis ipsius amputavit. Arma enim diaboli gentes erant; fide autem gentium vulneratus caput quod habebat, amisit. Detracta sunt spolia prostrato, vasa ejus direpta; quia alligatus est fortis. Vas diaboli caro erat hominis peccatoris; sed posteaquam in Christum credidimus, caro nostra coepit esse vas electionis; ut habes de apostolo Paulo, qui ad gentes missus est, dictum a Domino Jesu ad Ananiam: Vade, quoniam vas electionis mihi est (Act. IX, 15) . Merito ergo vocatum 1506B nomen est Christi: Velociter spolia detrahe, divide cito; quia priusquam sciat puer vocare patrem aut matrem, accipiet virtutem Damasci, et spolia Samariae contra regem Assyriorum (Esai. VIII, 3 et 4) . Ergo rex Assyriorum, eorum scilicet quos vanos sua perfidia fecerat, amisit spolia quae tenebat. Et ut iterum cognoscas, quia spolia Christus a diabolo, quae in Adam ille invaserat, vindicavit; et Sabain viri excelsi ad Dominum Jesum alligati vinculis transierunt, atque ipsum adorare coeperunt, quia captivam duxit captivitatem. Ideo caput ejus abstulit; ut ipse caput esset corporis interempti. Merito nunc gentes toto orbe caput regale circumferunt; quia membra sunt Christi.
12. Cognovisti de nationibus: cognosce etiam de 1506C Judaeis, quibus Dominus Jesus abstulit spolia; hoc est, regnum coelorum abstulit, et dedit genti facienti fructum ejus. Abstulit virtutem panis, et virtutem aquae, prophetam, et admirabilem consiliarium, et prudentem architectum, et sapientem auditorem (Esai. I et seq.) . Illis abstulit, nobis dedit. Merito exsulto . . . sicut qui invenit spolia multa. Sine labore meo inveni spolia quae non habebam. Inveni Heptateuchum, inveni Regnorum libros, inveni prophetarum scripta, inveni Esdram, inveni 1242 Psalmos, inveni Proverbia, inveni Ecclesiasten, inveni Cantica canticorum, inveni admirabilem consiliarium Christum, inveni Paulum prudentem architectum: inveni sapientem auditorem populum Christianum, qui novit ea quae leguntur, audire; ille enim audit 1506D qui ea quae audit, intelligit. Lex spiritalis est. Non illam audit Judaeus, qui audit corporaliter; sed ille audit, qui audit in spiritu. Habent illi libros, sed sensum librorum non habent. Habent prophetas, sed non habent quem illi prophetaverunt. Quomodo 1507A enim habent, quem non receperunt? Ideo cum Moyse et Elia mihi apparuit; quia ab illis recessit. Multa habet spolia, qui habet Dei Verbum. Habet resurrectionem, habet justitiam, virtutem atque sapientiam, habet omnia; quia in ipso constant omnia. Hebraei spoliaverunt Aegyptios, et vasa eorum abstulerunt (Exod. XII, 36) : Judaeorum spolia habet populus Christianus, et totum habemus quod illi habere se nesciebant. Illi aurum et argentum materiale abstulerunt, nos aurum mentis accepimus, nos acquisivimus coelestis sermonis argentum.
13. (Vers. 163.) Sequitur versus tertius: Injustitiam odio habui, et abominatus sum: legem autem tuam dilexi. Merito odit injustitiam, qui habet arma justitiae. Hebraeus cum haberet haec arma, hoc est, Legem et 1507B prophetas, murem abominabatur mortuum; quia Lex dicit: Omnis qui tetigerit mortuum . . . . . immundus erit (Num. XIX, 11) ; et humanitatis suprema negabat officia defunctis; sed legi non est mortuus, nisi qui injustus est. Haec est immunditia justi, quae iniquitas. Quid enim immundius, quam mentem, qua nihil homini pretiosius est datum, turpibus commaculare criminibus, et atrocibus efferare commentis? Quid illis prodest quod mortuum hominem visere reformidant? Utinam vita eorum non pollueret appropinquantem, quorum mors contaminare neminem potest! Mors nemini nocet, utinam vita non noceat! Contagium enim colluvionis consortium iniquitatis est. Quomodo ergo contaminare potest, qui iniquus esse jam non potest; cum etiamsi fuit, tamen esse 1507C desivit? Fuge ergo iniquitatem, ne te comprehendat. Fuge injustitiam, quae viventes adhuc mortuos facit.
14. Sed nemo fugit iniquitatem, nisi qui diligit aequitatem; et ideo ait: Legem tuam autem dilexi. In lege aequitas est, si spiritalem accipias legem, si consurgas cum Christo, et ibi altare sacrosanctum illud coeleste consideres, non altare terrenum, quod hostili depopulatione destructum est. Si illam Hierusalem spectes, quae in coelo est, non istam quae a populo Judaeorum frequentabatur in terris, quae propter incolarum perfidiam a Romano exercitu triumphata, injecto flagravit incendio. Si intuearis in illum principem sacerdotum, de quo scriptum est: Habentes itaque magnum sacerdotem egressum de coelis, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem fidelem 1507D (Heb. IV, 14) : qui quotidie advocatus pro nobis est apud Patrem; ut pro quibus in diebus carnis suae misericordi est compassus 1243 affectu, pro his operetur remissionem quotidie peccatorum. Quae enim spes alia generi humano, nisi omnium viventium delicta donentur? Ille ergo princeps solus est sacerdotum, cui adstant pii sacerdotes, in coelestium sacrarium illud altissimum merito proprii cruoris ingressi. Illa ergo lex diligenda, in qua verus Hebraeus 1508A liber ab omni servitute vitiorum est, in qua magnum sabbatum et inoffensa requies defunctorum, in qua mortui populi semen resuscitatur non commixtione, sed redemptione fraterna. Secundum hanc ergo legem odio habet sanctus injustitiam, non injustum qui potest saepe converti: nec mortuorum reliquias, sed mortuam iniquitatem exsecratur, et refugit.
15. (Vers. 164.) Sequitur versus quartus: Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiae tuae. Et numero quidem studium sanctae devotionis exprimitur: sed puto magis quod purus, et quietus, ac vacuus ab omni onere delictorum declaretur affectus; ut sine ullo iracundae imprecationis, aut flagitiosae cupiditatis incendio deferatur oratio; nihil quod alii noceat postulemus; nihil quod nos saecularibus petitionibus 1508B decoloret. Laudemus in hymnis et canticis, vera semper et justa ea quae de divinis canimus laudibus, confitentes. Non sit anceps et dubia sententia: non discolor mentis intentio, non materialibus negotiis occupata a propositi spiritalis exsecutione deflectat. Justificetur semper justitia Dei tranquillo animo, non otio feriato.
16. (Vers. 165.) Sequitur versus quintus: Pax multa diligentibus nomen tuum: et non est illis scandalum. Supra (Vers. 162) diximus quia charitas excludit timorem; nunc dicimus quia excludit omnem perturbationem. Etenim qui Deum diligit, profunda est in eo confirmatae mentis tranquillitas. Aqua, inquit, multa excludere non poterit charitatem, et flumina non inundabunt eam (Cant. VIII, 7) . Multa aqua diversarum 1508C est passionum, et flumina saecularium cupiditatum corporalibus motibus incitata, quae tamen murum charitatis subvertere non possunt. Ideoque charitate fundatus dicit: Torrentem pertransivit anima nostra Psal. CXXIII, 5) . Numquid aqua maris excludere Moysis potuit charitatem? Et ut secundum litteram tibi psalmorum series suffragetur, nempe diligens Deum, tutum sibi credidit iter esse per maria. Qui autem non dilexerunt Deum, hi demersi fluctibus dignum sacrilegiis suis exitum pertulerunt. Elias atque Elisaeus Jordanem transmiserunt pede (IV Reg., II, 8) ; et haec fuit nimiae merces et gratia charitatis. Hi igitur ut transirent aquas fluvii Jordanis, passionum fluenta nostrarum mentis prius vestigio transierunt. De hac aqua dicit Dominus: Si transeas per aquam, 1508D tecum sum; et flumina non inundabunt te (Esai. XLIII, 2) . Adest suis justis semper cum aliquibus teruntur adversis; si tamen transeant mente constanti, non dubitanti; non fidei turbentur incerto.
17. Transi ergo et tu fidelis animi directione, si divinam vis tibi adesse praesentiam: si non solum pax, sed etiam multa pax sit in animo tuo, nulla 1244 te praelia diversae cupiditatis impugnent, non iracundia stimulet, non libido: et si est pugna, tamen 1509A foris, non intus sit. Praeliare adversus persequentes, licet et ipsis silentio saepe cedendum, sit, quia tibi vincunt. Illorum potentia, tua victoria est. Tunc denique triumphantur, cum se vicisse crediderint. Non ergo te impugnet avaritia, non cupiditas exagitet, non tristitia dejiciat, non inflammet libido, non resupinet superbia, non curvet ambitio, non formido consternat. Pax multa abundet tibi, quae exsuperat omnem mentem, secundum Apostoli sententiam (Phil. IV, 7) : quo nihil pulchrius dici potuit. Summus enim sapientiae finis est; ut simus mente tranquilla; non commentitiis poetarum fabulis lubricus turbetur affectus. Summus finis est justitiae; ut iniquitas mentem justi movere non possit. Virtutis totius hic finis, et corporeae ipsius fortitudinis; ut confecto bello, pacem 1509B reformet. Paci ergo et ipsa plerumque militat fortitudo bellandi: nemo ergo pacificum turbet affectum.
18. Multa generantur ad perturbationem hominis: et uxor plerumque decepta serpentis insidiis animum viri exagitare conatur; et pater fidem filii frequenter irridet; et vir conjugis suae mentem tentat opprobriis. Sed in his omnibus superat justus, et dicit: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia . . . an persecutio (Rom. VIII, 35) ? Quoties ipsa benefacta crimini dantur? Quoties virtus opprobrio ducitur? Quoties ipsa ingrata est gratia? Vendidit justus facultates suas, dispensavit pauperibus, nihil sibi reliquit; contemnitur plerumque in ipsa Ecclesia; quia dives esse desivit, sicut scriptum est: Si dederit vir omnes facultates suas in charitate, contemptu contemptus erit 1509C (Cant. VIII, 7) . Non ergo moveatur; non enim mercedem hujus saeculi, nec gratiam, sed vitae quaesivit aeternae. Non indignetur, quia homines pecuniis magis quam operibus bonis deferunt. Nam si ei propter bonum opus in hoc saeculo deferatur, et hujus studii fructum hic adipiscatur, dicitur de eo: Percepit mercedem suam (Matth. VI, 2) . Habet quidem opus bonum, et hic gratiam; sed brevis portio emerendae salutis est. Serva futuris mercedem tuam; et istius saeculi opprobria incrementa mercedis tuae judica. Cogita semper Apostolicum illud, quod Indignae sint passiones hujus temporis ad superventuram gloriam (Rom. VIII, 18) . Nullis ergo justus frangatur injuriis, nullis moveatur periculis, nullis tentetur procellis; sive mors ingruat, sive vita, sive angeli coelorum. Neque dejiciatur adversis, neque 1509D extollatur secundis. Nusquam sit ejus infirmus affectus. Et mors tentat, et vita tentat; cave scandalum.
19. Qui pacem habet, quae omnem mentem superat, magnus est; non est de pusillis istis. Ideo scandalum pati non debet; quia pusillorum est exagitari scandalo. Unde et Dominus ait: Quicumque scandalizaverit unum de pusillis istis minimis (Matth. XVIII, 6) . Non solum pusillos, sed etiam minimos dixit, quos perturbant scandala; et ideo gravi obnoxius poenae est, ut legisti, quicumque turbaverit 1245 infirmae mentis infantiam. Sicut enim graviori dignus supplicio est, 1510A qui persuaserit crimen infantulo, et incautam praecipitarit aetatem; ita qui invalidum, et insipientem, et improvidum circumscripserit persuasione erroris, aut exagitatione cordis affectum. Vis scire quam infirmus sit qui scandalizatur? Non manducabo, inquit, carnem . . . ne fratrem meum scandalizem (I Cor. VIII, 13) . Quanta infirmitas, et quaedam infantia animi; ut eum etiam esca fratris exagitet! Unde non potest homini esse praecipitium, quando etiam hinc est periculum?
20. Et quod pejus est, infirmitas hujusmodi serpit in multos. Vides inopem justum, tentaris: vides divitem iniquum, tentaris: vides sine liberis sanctum, tentaris: vides liberis, honoribus, laudibus saecularibus abundantem injustum, tentaris. Quantae foveae, quanti laquei, et quod est gravius, qui plurimos 1510B strangulent! In sodomitana urbe vix unus Lot qui non tentaretur inventus est, cujus tamen uxor non potuit tentationis laqueos evadere. Hebraeorum populus maria transivit: sed non potuit tentamenta transire. Tentati sunt omnes praeter Jesum, et Caleb, qui ideo de senioribus terram repromissionis introire meruerunt; quia fuerunt tentationis expertes. Nec Aaron introivit, nec Maria; quia et ipsi tentati sunt. Nec Moyses introivit; quia dux erat populi qui tentabatur: typus Legis quae excludere tentamenta non poterat, non poterat in terram resurrectionis inducere; quia ista Evangelio gratia debebatur. Lex pacem non potuit dare; ideo Moyses quoad vixit, semper praeliatus est: semper Legis populus in ancipiti bellorum est: Jesus autem Nave plebis animos profunda 1510C pace composuit; quoniam qui sub Lege est, agitatur incertis: qui sub Evangelio, audit dicentem: Pacem relinquo vobis: pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27) . Ideoque diligentibus non est scandalum.
21. Accipe aliter: crux Domini Judaeis scandalum, Graecis stultitia est. Scandalum est perfido; quia dicit Judaeus: Ergo hic Deus est, qui homo visus est, hic Deus est qui jejunavit, hic Deus est qui vapulavit, hic Deus est qui crucifixus est, hic Deus est qui de cruce descendere et se liberare non potuit? Denique hoc dicebant tempore Dominicae passionis: Descendat de cruce, et credimus ei. Confidit in Deo, liberet nunc eum, si vult (Matth. XXVII, 42 et 43) . Non te ista tentent, non te ista perturbent, non in animum tuum hujusmodi se ingerant cogitationes. Ubi pax, et 1510D multa pax: ibi crux Christi non opprobrio, sed saluti est. Non fuit opprobrio Petro crux Christi, quae tantum ei gloriae dedit; ut inversis Christum honoraret vestigiis: metuens ne si ea specie crucifixus esset, qua Dominus, affectasse Domini gloriam videretur. Crux ergo opprobrium perfido: fideli autem gratia, fideli redemptio, fideli resurrectio est; quia pro nobis passus est Dominus; quia illo nos redemit sanguine, illa ad paradisum resurrectione revocavit. Qui haec credit, quomodo potest turbari, cui spes regni coelestis assurgit?
1511A 22. (Vers. 166.) Sequitur versus sextus: Exspectabam salutare tuum, Domine: et praecepta tua feci. Qui exspectat, sperat. Charitatem ergo spes praecedit, sequitur salus, spes igitur praecurrit effectum; ideo qui exspectavit salutem a Domino, praecepta Domini fecit. 1246 Unde et Dominus appellat amicos in Evangelio (Joan. XV, 14 et 15) , non servos, qui sua praecepta fecerunt. Qui diligit enim, facit: et qui fecerit, merito dilectionis remuneratione donatur.
23. (Vers. 167.) Sequitur versus septimus: Custodivit anima mea testimonia tua: et dilexit ea nimis. Plus est diligere, quam custodire: et supra diximus (vers. 159, num. 55) quia custodire, interdum necessitatis est, vel timoris: diligere charitatis. Ideo cum hic dixisset: Custodivi, adjecit Dilexi; ut custodia 1511B amantis fuerit, non timentis. Qui nimium diligit, nimium custodit.
24. (Vers. 168.) Sequitur versus octavus: Servavi praecepta tua et testimonia tua; quoniam omnes viae meae ante te, Domine. Beatus qui potest dicere: Omnes viae meae ante te: qui nolit abscondere omnes cogitationes suas, omnes actus suos: abscondebat Adam viam suam, abscondebat Eva post culpam, abscondebat Cain necem fratris. In affectu habemus abscondere, non in effectu. Plena abscondentis perfidia, etsi apud Deum nulla sit latebra. Ideo Ecclesia in Canticis sua ei secreta monstrabat, dicens: Assumam te, et inducam te in domum matris meae, et in secretum ejus quae concepit me (Cant. VIII, 2) . Nam etsi Deus omnia videat cordis occulta; bonum tamen 1511C est ut unusquisque animam suam ei aperiat et expandat, et tamquam lumini vel calori ejus occurrat. Nec immerito gloriatur Ecclesia, dicens: Ego eram in oculis ejus tamquam inveniens pacem (Ibid., 10) ; quoniam vias suas prodere non timebat. Justi ergo est ista vox: Oculi enim Domini super justos (Psal. XXXIII, 16) . Itaque Domino Jesu Christo, qui est via et veritas, bene hoc dicitur ab iis qui illam veram viam fide, moribus, actuque desiderant convenire: Omnes viae meae coram te, Domine. Nulla enim potest via esse bona, nisi quam tu illuminandam tui visitatione luminis judicaveris: cui est honor, gloria, laus, perpetuitas a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.