CONTRA IMPUGNANTES

 Prooemium

 Pars 1

 Pars 2

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Pars 3

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Pars 4

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Pars 5

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

Prologus

Prologus

Quomodo religiosos infamant mala si qua in eis sunt extendendo. Viso igitur quomodo blasphemando perversi homines iudicium de rebus pervertunt; nunc videndum est quomodo pervertunt iudicium de personis.

Forte autem posset alicui videri quod detractiones quae personis irrogantur, essent tolerandae sine contradictione: tum quia, ut Gregorius dicit 9 Hom. Primae partis super Ezech., perversorum derogatio vitae nostrae approbatio est: quia iam ostenditur nos aliquid iustitiae habere, si illis displicere incipimus qui non placent deo: iuxta illud quod dicitur Ioan. XV, 18: si mundus vos odit etc.; tum etiam quia humana iudicia sunt parvipendenda, secundum apostolum I Cor. IV, 3: mihi pro minimo est ut a vobis iudicer, aut ab humano die: et praecipue cum nostrae conscientiae deum testem habeamus, secundum illud iob XVI, 20: ecce in coelo testis meus etc..

Sed interius considerantibus apparet huiusmodi detrahentium linguas esse efficaciter reprimendas propter tria.

Prologus

Primo, quia eorum detractio non ad unam personam aut ad plures determinatas fertur, sed ad totum religiosum collegium.

Unde eorum temeritati est viriliter resistendum, ne oves christi passim luporum morsibus lacerentur. In detestationem enim mercenarii dicitur, Ioan. X, 12, quod mercenarius videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit. Lupus autem, ut Glossa ibidem dicit, est vel violentus, qui corporaliter vastat, vel diabolus qui spiritualiter dissipat. Reprehenduntur etiam quidam Ez. XIII, 5: non ascendistis ex adverso, neque opposuistis vos murum pro domo Israel.

Prologus

Secundo, quia eorum vitam denigrare nituntur quibus non solum conscientia necessaria est propter se ipsos, sed etiam fama, ut in proximo per praedicationem proficere possint. De istis enim detractoribus, Gal. IV, 30, dicit glosa, super illud eiice ancillam etc., omnes qui in ecclesia terrenam felicitatem quaerunt, adhuc ad Ismael pertinent. Ipsi sunt qui contendunt spiritualibus proficientibus, et detrahunt illis, et habent labia iniqua et linguas dolosas. Et ideo talibus detractoribus resistendum est. Ut enim dicit Gregorius in homil. Praedicta, hi quorum vita in exemplum imitationis est posita, debent, si possunt, detrahentium sibi verba compescere; ne eorum praedicationem non audiant qui audire poterant; et in pravis moribus remanentes, bene vivere contemnant. Unde et ioannes detrahentis sibi verba compescuit in epistola ad gaium cum dixit: si venero, commoveam eius opera quae facit, verbis malignis garriens in nos; et Paulus II ad Cor. X, 10: epistolae, inquiunt, graves sunt et fortes etc..

Prologus

Tertio, quia non in hoc sistunt ut infament, sed ad hoc tendunt ut totaliter extirpent. Quod manifeste apparet ex hoc quod praelatos inducunt ut eos faciant ab omnibus evitari, ut in necessariis eis non provideatur, et ad eorum consortium nullus admitti permittatur. Quod quidem consilium significatur Isai. VII, 5-7: eo quod consilium inierit contra te syria in malum, ephraim et filius romeliae, dicentes: ascendamus ad Iudam, et suscitemus eum, et avellamus eum ad nos. Sed, ut ibi subditur, non erit istud et non stabit. Ista sunt etiam consilia de quibus dicitur ier.

XI, 19: cogitaverunt super me consilium, dicentes: eradamus eum de terra viventium, et nomen eius non memoretur amplius. Sed in consilium eorum non veniat anima mea, dicit Iacob genes. Penult., unde eorum crudelitas non debet amplius tolerari. Ut enim dicitur esth. VII, 4: traditi sumus ego et populus meus, per eorum scilicet perversa consilia, ut conteramur, et iugulemur, et pereamus.

Atque utinam in servos et ancillas venderemur: essetque tolerabile malum, et gemens tacerem. Dicitur etiam Eccli. IV, 26: ne accipias faciem adversus faciem tuam, nec adversus animam tuam mendacium.

Prologus

Ut ergo eorum detractionibus resistatur, sciendum est, quod ipsi in sua detractione quadrupliciter procedunt.

De viris enim spiritualibus mala, si qua sunt vera, extendunt; dubia asserunt; falsa confingunt; bona pervertunt.