Extendunt siquidem mala, quae in religiosis inveniri possunt, tripliciter.
Primo quantum ad tempus, ea videlicet quae ante conversionem ab eis perpetrata sunt, in eorum contumeliam commemorando.
Exponentes enim hoc quod dicitur II Tim. III, 2: erunt homines se ipsos amantes, cupidi, elati, superbi etc. Contra religiosos, dicunt in eorum opprobrium, hoc de eis intelligi; quia ex statu in quo huiusmodi peccatis detinebantur, ad statum religionis pervenerunt, quam ipsi detractores sectam penetrantium domos appellant.
Sed in hoc manifeste errare convincuntur: quia, ut dicit Gregorius in moralibus, exponens illud iob XXVIII, 2: ferrum de terra tollitur, tunc ferrum de terra tollitur, dum fortis propugnator ecclesiae a terrena, quam prius tenuit, actione separatur. Non ergo debet in eo despici quicquid fuit, qui iam coepit esse quod non fuit. Et apostolus I cor.
VI, 11, post multorum enumerationem peccatorum subiungit: et haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed iustificati estis etc..
Expositio etiam eorum contra intentionem est apostoli. Non enim vult quod prius fuerint tales quales praedixerat, et postea penetratores domorum efficiantur; sed quia simul dum domos penetrant, sunt de numero eorum peccatorum quos prius enumeraverat.
Secundo extendunt quo ad personas; ut videlicet quod ab uno vel duobus geritur, toti religioni imponere praesumant; sicut cum dicunt, quod non sunt cibis sibi appositis contenti, lautiora quaerentes, et multa alia huiusmodi: quae etiam si ab aliquibus aliquando fiant, nullatenus sunt tali collegio imponenda.
Unde dicit Augustinus ad vincentium donatistam, et habetur 23, quaest. 7, cap.
Quicunque: quisquis res pauperum, quas sub nomine ecclesiae tenebatis, non per iustitiam, sed per avaritiam tenet, displicet nobis.
Sed nec facile istud monstratis. Nonnullos toleramus, quos corrigere vel punire non possumus: neque propter paleam aream relinquimus domini, neque propter pisces malos rumpimus retia domini. Non ergo propter hoc infamandum est religiosorum collegium si aliqui ex eorum numero gravia etiam peccata committunt: alias simili modo etiam apostolorum collegium vituperabile fuit propter hoc quod dicitur Ioan. VI, 71: nonne duodecim vos elegi, et unus ex vobis diabolus est? unde etiam Cant. II, 2, dicitur: sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Glossa Gregorii: nec mali sine bonis, nec boni sine malis esse possunt.
Sed tamen de his dici potest quod dicitur Ioan. III: ex nobis prodierunt, sed ex nobis non erant.
Tertio extendunt religiosorum mala secundum quantitatem, videlicet eorum peccata levia ultra modum aggravando.
Non enim possunt in hoc mundo sine peccato vivere, secundum illud I ioan.
I, 8: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. Sed tamen peccata levia, quae etiam in quantumcumque perfectis inveniuntur, quasi gravia exaggerant, contra illud Prov. XXIV, 15: ne insidieris, et quaeras iniquitatem in domo iusti.
Et ad hoc pertinet quod religiosos pseudoapostolos esse dicunt his signis, quod quaerunt opulentiora hospitia, in quibus melius procurentur; quod procurant aliena negotia, ut sic mereantur hospitia; quod cupiunt bona temporalia illorum quibus praedicant, et alia huiusmodi: quae etsi in vitium sonent, non tamen sunt tam gravia, ut pro eis dici possint peccatores qui haec committunt, nedum pro eis possint dici pseudoapostoli: unde super illud Gal. II, 15: nos natura Iudaei, et non ex gentibus peccatores, dicit Glossa: hoc nomen non est usitatum in Scriptura de illis qui, cum iuste et laudabiliter vivant, non sunt sine peccato. Et sic eis contingit quod dicitur Matth. VII, 3 quod scilicet vident festucam in oculo fratris sui, et trabem in oculo suo non vident: ubi dicit Glossa: multi praeventi maioribus, leviora in fratre malunt vituperare et damnare quam emendare, pleni odio et invidia et malitia. Implent etiam quod dicitur Matth. XXIII, 24: colantes culicem, camelum autem glutientes, minima religiosorum peccata mordaciter arguentes, sua gravia non curantes.