CONTRA IMPUGNANTES

 Prooemium

 Pars 1

 Pars 2

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Pars 3

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Pars 4

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Pars 5

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

Capitulus 4

Quomodo dicunt religiosos esse lupos latrones et penetrantes domos.

Corpus

Nunc videndum est quomodo religiosis crimina imponant quae ecclesia toto temporis sui processu patitur: utpote quod dicunt eos esse lupos, latrones, et penetrantes domos.

Quod enim sint fures et latrones, per hoc ostendere volunt, quia, ut dicunt, non intrant per Ostium in ovile ovium, dum confessiones audiunt, et praedicant et docent aliunde quam per Ostium.

Ex quo manifeste insipientiae convinci possunt. Quia Ostium christus est, ut per Glossam ibidem patet: nec praelatus Ostium dici potest: unde Glossa ibidem dicit, quod Ostium est sibi soli christus retinuit. Non ergo intelligitur intrare non per Ostium qui non intrat per praelatum, sed qui non intrat per christum, sicut Iudaei, gentiles, philosophi, Pharisaei et haeretici, ut ibidem Glossa exponit. Isti ergo fures dicuntur, quia quod alienum est, suum dicunt; idest oves dei suas faciunt, non convertendo ad doctrinam christi, sed ad suam.

Latrones, quia quod furantur, occidunt, retrahendo a fide, ut ex verbis Glossarum ibi accipi potest.

Et tamen, dato quod fures et latrones dici deberent qui christum annuntiant secundum veram doctrinam, non per praelatos ecclesiae; quam hoc sit a religiosis alienum, ex praedictis manifeste apparet; nisi illum errorem aliquis sapiat, quod episcopus vel Papa non sit immediatus praelatus cuiuslibet qui parochiali subditur sacerdoti.

Lupos autem rapaces eos dicunt, per hoc quod accedunt ad ministrandum fidelibus christi alimenta spiritualia, intrinsecus autem intendunt refici de bonis carnalibus eorum; sicut lupi accedunt ad oves, ut de carnibus earum reficiantur.

In quo etiam manifeste decipere convincuntur.

Manifeste enim Ioan. X, 12, dominus distinguit inter mercenarium et lupum.

Hoc autem quod lupo imponunt, Glossa mercenario attribuit, quae sic dicit: mercenarius est qui quaerit quae sua sunt, non quae christi; qui servit deo, non propter deum, sed pro aliqua mercede. Illi ergo qui in hoc tantum offendunt quod intendunt temporalia accipere, et pro eis praedicant, mercenarii sunt, non lupi; nisi ipsi vel corporaliter vastent per potentiam, sicut tyranni, vel spiritualiter dissipent, sicut diabolus et eius ministri haeretici, ut per Glossam ibidem patet.

Hoc etiam apparet ex hoc quod dicitur Act. XX, 29: scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos: Glossa: haeretici callidi in fraude, fortes in disputatione, crudeles in occisione: hoc etiam quod habetur Matth. VII, 15: intrinsecus autem sunt lupi rapaces; Glossa exponit quod specialiter hoc intelligitur de haereticis, qui venenato animo et intentione nocendi lupi sunt rapaces vel exterius, si copia datur, persequendo vel interius corrumpendo.

Quomodo etiam hoc sit temerarium iudicium, iudicare de aliquibus quod carnalia principaliter intendant, quamvis spiritualia seminantes carnalia accipiant, ex dictis patet.

Dicunt etiam eos esse penetrantes domos per hoc quod confessiones audiunt sine licentia sacerdotum: sic enim penetrant domos conscientiarum: quod probant per quandam expositionem Glossae quae habetur II Tim. III, 6, super illud, ex his sunt qui penetrant domos etc., Glossa: penetrant domos: idest rimantur proprietatem uniuscuiusque; et quos idoneos inveniunt, ducunt captivos. Proprietatem autem cuiusque rimari non possunt, nisi confessiones audirent.

Quia ergo huic auctoritati multum innituntur, videamus intellectum eius.

Praedicit enim apostolus quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa, erunt homines se ipsos amantes etc.. Novissimi autem dies, ut Augustinus dicit in epistola ad Hesychium, quandoque dicuntur etiam ipsa apostolorum tempora: unde illud quod dicitur Ioel. II, 28: in novissimis diebus effundam de spiritu meo etc.: Petrus dicit esse completum in die Pentecostes, Act. II, 17. Quandoque etiam novissimus dies dicitur omnium ultimus: Ioan. VI, 55: ego resuscitabo eum in novissimo die. Hic autem oportet ut intelligantur novissimi dies, qui sunt illi novissimo propinquiores, eo quod apostolus in futurum loquitur.

Instabunt, inquit, tempora periculosa, et erunt homines etc.: quod ad illud pertinere videtur quod habetur Matth. XXIV, 12, quod refrigescet caritas multorum, et abundabit iniquitas: unde Glossa ibidem dicit: unde apostolus: erunt homines se ipsos amantes.

Non ergo verba apostoli sunt intelligenda quasi vitia quae connumerat, ullo saeculo unquam defuerint; sed quia abundante malitia, in futuris temporibus crescent. Quidam tamen in primitiva ecclesia erant qui etiam in illis vitiis abundabant: alias frustra diceret: et hos devita: et quasi timotheo quaerenti, quomodo possum vitare qui nondum sunt? respondet apostolus: ex his iam sunt illi qui penetrant domos etc.. Illa ergo vitia quae supra posuerat, ad futurum pertinere vult; sed hoc quod dicit, ex his sunt qui penetrant domos, ad praesens. Unde dicit: penetrant, non penetrabunt; captivas ducunt, non ducent.

Nec putandum est hoc loco pro temporis futuri verbis praesentis temporis verba posuisse, ut Augustinus in eadem epistola dicit.

Erant ergo in primitiva ecclesia aliqui ex hoc actu noti, quod penetrabant domos etc., quos vult intelligi illis vitiis esse irretitos quae in novissimis temporibus abundabunt. Qui autem fuerunt isti, expressius exponit ad Tit. I, 10-11, ubi sic dicit: sunt multi inobedientes et vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt, quos oportet redargui: qui universas domos subvertunt, docentes quae non oportet, turpis lucri gratia. Sic ergo hoc quod dicit, ex his sunt qui penetrant domos, de illis intelligit qui latenter circumibant domos, falsam doctrinam disseminando; sive intelligatur de domo conscientiae, sive de domo materiali; et captivabant vinculis erroris: unde subiungit apostolus: homines corrupti mente, reprobi circa fidem.

Nec est intelligendum, ut ipsi volunt, quod hoc quod dicit, reprobi circa fidem, accipiatur pro futuro; quasi dicat: qui nunc penetrant domos in futuro erunt reprobi circa fidem: quod patet tum ex hoc quod dicit praesentialiter, hi resistunt veritati; tum ex hoc quod sequitur: sed ultra non proficient; insipientia enim eorum manifesta erit: Glossa: per bonos, praesertim per ioannem apostolum, per quem in Asia destruendos haereticos praedicit. Ex quo etiam patet quod de haereticis apostolus loquitur.

Unde dato quod religiosi confessiones audirent sine licentia praelatorum, dummodo haereticam doctrinam non seminarent, istis verbis apostoli non notarentur.

Et sic etiam exclusum est totum eorum figmentum, quo confingere nituntur occasione horum verborum, per religiosos qui confessiones audiunt, novissimorum temporum pericula imminere. Quomodo autem religiosi licite et utiliter confessiones audiant, supra dictum est, cum de hoc ageretur.