Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
5. Non congruit ista locutio, ut magis ministerium verbi visum quam auditum esse credamus. Sed 1535B quia non prolativum verbum, sed substantiale signatur Verbum illud quod caro factum est, et habitavit in nobis: non vulgare verbum, sed illud coeleste intelligamus, cui Apostoli ministrarunt. Et tamen in Exodo lectum est, quia populus videbat vocem Domini (Exod. XX, 18) : et utique vox non videtur, sed auditur. Vox enim quid est, nisi sonus qui non oculis cernitur, sed aure percipitur? Verum altissimo ingenio voluit declarare Moyses, quia vox videtur Dei; interioris enim mentis videtur obtutu; in Evangelio autem non vox, sed illud quod voce praestantius est, Verbum videtur. Unde et Joannes sanctus Evangelista: Quod erat, inquit, ab initio, quod audivimus, et quod vidimus, et oculis nostris perspeximus, et manus nostrae scrutatae sunt de Verbo vitae: et vita 1535C apparuit, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis de vita, quae erat apud Patrem, et apparuit nobis (I Joan. I, 1 et 2) . Vides ergo quod Verbum Dei et visum est apostolis, et auditum. Non solum enim secundum corpus viderunt Dominum, sed etiam secundum Verbum; viderunt enim Verbum, qui cum Moyse et Elia viderunt gloriam Verbi (Cf. August. Epist. nunc. 148, al. 111) . Isti enim viderunt Jesum, qui in sua viderunt gloria; alii non viderunt, qui corpus tantummodo videre potuerunt; non enim corporalibus, sed spiritalibus oculis Jesus videtur.
6. Denique Judaei non viderunt eum; quia non videbant in spiritu. Vidit enim Abraham; quia scriptum est: Abraham diem meum vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56) . Vidit ergo eum Abraham, qui Dominum 1535D utique in corpore non videbat: sed qui vidit in spiritu, vidit in corpore: qui autem vidit in corpore, et non vidit in spiritu; nec in ipso vidit corpore, quod videbat. Vidit eum Esaias; et quia vidit in spiritu, vidit et in corpore. Denique Non habebat, inquit, speciem suam neque decorem (Esai. LIII, 2) . Non viderunt eum Judaei; obcaecatum enim erat insipiens 1536A cor eorum. Ipse quoque non se posse a Judaeis videri testificatur dicens: Duces caeci, liquantes culicem, camelum autem glutientes (Matth. XXIII, 24) . Non vidit eum Pilatus: non viderunt illi, qui clamabant: Crucifige, crucifige eum (Joan. XIX, 6) ; si enim vidissent, numquam Dominum majestatis crucifixissent. Qui ergo Deum vidit, vidit Emmanuel, hoc est, vidit nobiscum Deum: qui autem nobiscum Deum non vidit, non potuit videre quem virgo peperit. Denique, qui non crediderunt Dei Filium, nec Filium virginis crediderunt.
7. Quid est ergo Deum videre? Nolo me interroges, Evangelium interroga, ipsum Dominum interroga, immo docentem audi: Philippe, qui videt me, videt, et Patrem qui me misit. Quomodo tu dicis: 1536B Ostende nobis Patrem? Non credis quia ego in 1268 Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 9 et 10) ? Utique non corpus videtur in corpore, nec spiritus videtur in spiritu: sed solus ille Pater videtur in Filio, aut iste Filius videtur in Patre. Non enim dissimiles in dissimilibus videntur: sed ubi unitas operationis est atque virtutis, et Filius in Patre, et Pater videtur in Filio. Quae ego, inquit, opera facio, et ille facit (Joan. V, 19) . In operibus Patris Jesus videtur, in operibus Filii et Pater cernitur. Vidit Jesum qui Galilaeum illud mysterium (Joan. II, 9) , id est, ex aqua vinum factum vidit; quod nemo posset, nisi mundi Dominus elementa convertere. Video Jesum, quando lego quia caeco linivit oculos luto, et reddidit visum. Ipsum enim recognosco qui de luto finxit hominem, et 1536C ei vivendi spiritum, et videndi lumen infudit (Gen. II, 7) . Video Jesum, quando peccata condonat; nemo enim potest peccata dimittere, nisi solus Deus (Marc. II, 6 et 7) . Video Jesum, quando Lazarum suscitat: et non viderunt qui viderunt (Joan. XI, 44) . Video Jesum, video etiam Patrem, quando oculos ad coelum erigo, ad maria converto, ad terram retorqueo: Invisibilia enim ejus, per ea quae perfecta sunt intellecta, conspiciuntur (Rom. I, 20) .
8. Sicut tradiderunt nobis, qui ab initio viderunt, et ministri fuerunt Verbi. Gemina virtus est in homine perfecto, ut et intentio sit, et actio. Utramque igitur virtutem sanctus Evangelista apostolis defert; non solum enim viderunt, sed etiam ministri, inquit, Verbi fuerunt. Intentio visionis, actionis est ministerium: 1536D finis autem intentionis est actio: principium actionis intentio. Atque ut proprio apostolorum utamur exemplo, intentio est, quod Petrus et Andraeas audita Domini voce dicentis: Faciam vos fieri piscatores hominum (Matth. IV, 19) , sine ulla comperendinatione reliquerunt scalmum, Verbum secuti sunt. Sed non statim in intentione actio: nec ibi quidem 1537A adhuc actio, sed intentio ubi dicit Petrus: Domine, Quare non possum te sequi modo? Animam meam pro te ponam (Joan. XIII, 37) . Erat enim intentio passionis, sed nondum erat actio; licet in jejuniis jam esset actio, esset in vigiliis, esset in contemptu corporalium voluptatum; haec enim est actio Christiani. Neque enim in omnibus rebus simul et intentio, et actio est: sed cum sit rei alterius actio, alterius adhuc intentio est. Nam et ipse Petrus cum multa apostolica virtute perpeti peregisset; postea tamen quando dixit ei Dominus: Tu me sequere (Joan. XXI, 22) , tulit crucem suam et secutus est Verbum, atque actionem subiit passionis. Sed fuerat in Petro, Andrea, Joanne, et caeteris apostolis et intentionis, et actionis aequalitas.
1537B 9. Est autem nonnumquam plus in intentione quam in actione, aut plus in actione, quam in intentione; ut in Evangelio cernimus inter sanctam Mariam, et Martham fuisse distantiam. Alia enim Verbum audiebat: alia festinabat circa ministerium, quae stetit, et ait: Domine, non est tibi curae, quod dereliquit me soror mea solam ministrare. Dic ergo illi, ut me adjuvet. Et dixit illi Dominus: Martha, Martha . . . Maria optimam partem elegit, quae 1269 non auferetur ab ea (Luc. X, 40-42) . Ergo in altera intentionis studium, in altera actionis ministerium redundabat: utrique tamen utriusque virtutis studium suppetebat. Siquidem et Martha, nisi audisset Verbum, ministerium non subiisset, cujus actio intentionis indicium est: et Maria tantum gratiae de utriusque retulit 1537C perfectione virtutis; ut ungeret pedes Jesu, et tergeret capillis, et totam domum suae fidei odore compleret (Joan. XII, 3) . Est etiam nonnumquam maxima intentio, cassa actio; ut si medicinae animum aliquis intendat, et cum omnia medendi praecepta cognoverit, non exsequatur officia: atque ita fit ut quia cassa actio, cassa etiam intentio sit. Est etiam in nonnullis uberior aliquando actio, exilior intentio; ut si quis baptismi salutaris sacramenta percipiat, et cognoscendis variarum virtutum praeceptis animum nolit intendere, fit plerumque ut per intentionis incuriam fructum actionis amittat. Ideo ergo utriusque virtutis plenitudo quaerenda est, quam consequi potuerunt apostoli, de quibus dicit: Qui ab initio viderunt, et ministri fuerunt Verbi; ut per id quod 1537D viderunt, divinae cognitionis intelligatur intentio: 1538A per id quod ministri fuerunt, eorum actio declaretur.