COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Scholium.
Quodlib. 14.n. 7. ostendit majorem esse certitudinem fidei infusae, quia repugnat ei subesse falsum, ubi ponit alias differentias acquisitae et infusae. Idem habet 3. d. 23. n. 15. Vide nostrum Scholium ibi ad n. 14. Rationes hic positae a provectioribus solvi possunt, sed juniores solvant eas in sudore vultus sui.
Praeterea, non major certitudo in actu credendi per habitum infusum potest haberi de aliquo objecto credibili, quam per actum credendi fidei acquisitae, ideo non requiritur lumen fidei infusum, ut in isto lumine intellectus firmiter adhaereat in cognoscendo aliquod objectum. Probatio antecedentis : non major certitudo est in aliquo actu dependente ab alio, quam sit in illo a quo dependet: sed actus credendi fidei infusae dependet ab actu fidei acquisitae, et fide acquisita: nam puer baptizatus, licet habeat fidem infusam, non tamen propter hoc potest actum credendi elicere, sed solum quando acquisierit sibi fidem acquisitam credendo praedicanti, et dicenti articulos.
Unde Augustinus contra Episto lam fundamenti : non credo Evangelio, nisi quia credo Ecclesiae Catholicae, a qua acquiritur fides de credendis: ergo non major certitudo est in actu fidei infusae quam acquisitae; ergo frustra ponitur lumen fidei infusae ad intelligendum aliquod verum, cum sufficiat fides acquisita.
Haec ratio fuit contra dictum respondentis, dicentis quod non sufficit fides acquisita, quia illa innititur ei, qui potest fallere et falli; sed fides infusa illi, qui non potest fallere, nec falli.
Praeterea, quilibet Theologus fatetur, quod potest ostendere naturaliter fidem suam non esse impossibilem, nec illa esse impossibilia quae credimus, dum potest solvere rationes in contrarium, fidem impugnantes; sed quod non est impossibile est possibile; ergo Theologus potest ostendere per rationem naturalem, et probare omnia credibilia esse possibilia, ut Deum esse trinum: sed cum in Divinis non sit potentia ad utrumlibet: ergo per rationem naturalem potest concludere, quod Deum esse trinum, et unum est possibile necessarium, et sic de aliis: ergo, etc.
Praeterea, cum sint tria genera relationum ex 5. Metaph. et in Divinis non sit relatio per modum numeri, quia non est continuum, unde causetur numerus: nec etiam relatio per modum mensurae, et mensurati, quia scientia non mensuratur ab aliquo, quia non causatur nec ab aliquo extra, nec ab aliquo intra: ergo relinquitur quod ibi sit relatio per modum activi et passivi, producentis et producti, ut sic essentia divina, ut est sub una relatione activitatis, constituat unum suppositum, et eadem essentia sub eadem relatione opposita aliud suppositum.
Praeterea, in per se ordinatis, sicut simpliciter ad simpliciter, et majus ad majus, sic maximum ad maximum; sed verum potest cognosci intellectu nostro; ergo magis verum, magis cognoscetur ab intellectu nostro, et maxime verum, maxime potest cognosci ab eodem intellectu sine aliquo lumine infuso; ergo, etc. Nec valet dicere, quod consideratio tenet in his, quae sunt in eodem genere, quia etiam tenet in analogis, ut si calor parvus potest producere calidum, si virtus caloris major esset in alio quam prior, magis calidum potest producere: sic etiam, cum sapientia sit scientia perfectior, perfectius verum illa potest cognoscere.
Praeterea, fides est quaedam forma, quae obscure repraesentat Deum, et ita est forma imperfectior ; ergo non repugnat, quod causetur creatura rationalis, quae includat perfectionem illius; ergo talis creatura ex puris naturalibus potest omne credibile cognoscere, et firmiter assentire ; ergo, etc.