Quomodo probare nituntur quod nuntii Antichristi sunt specialiter religiosi qui praedicant.
Nunc videamus quomodo nituntur investigare qui sunt illi per quos pericula novissimorum temporum imminebunt, quos appellant nuntios Antichristi.
Et procedunt tali deductione. Certum est, inquiunt, quod isti seductores non erunt de barbaris, gentilibus et Iudaeis.
Hoc autem est contra id quod habetur Apoc. XX, 7: seducet gentes quae sunt super quatuor angulos terrae, Gog et Magog: Glossa: has duas gentes ad litteram prius seducet, et per has ad alias procedet. Vel secundum aliam expositionem, ibidem per Magog intelliguntur omnes persecutores diabolum intra se tegentes, et tandem ad apertam persecutionem procedentes. Non ergo barbari a persecutione Antichristi excluduntur, ut dicunt.
Procedunt autem ulterius ostendendo quod erunt christiani, per hoc quod dicitur II Tim. III, 5: habentes speciem pietatis: Glossa: idest christianae religionis. Et loquitur de illis per quos pericula novissimorum temporum imminebunt.
Sed in hoc errare noscuntur, quia illa vitia quae ibi enumerantur ab apostolo, non sunt ita accipienda, quasi omnia eisdem oporteat inesse, sed quaedam his, quaedam aliis. Unde non oportet quod omnes illi per quos imminent illa pericula, habeant speciem pietatis, sed eorum aliqui: sicut etiam in primitiva ecclesia patiebantur apostoli persecutionem et a fidelibus et ab infidelibus, ut patet II Cor. XI, 26: periculis ex gentibus, periculis ex falsis fratribus.
Ulterius procedunt, quod isti nuntii Antichristi non reperientur inter aperte malos. Hoc autem est expresse contra Glossam super illud Psalmum: deus quis similis erit tibi? quae totum illum Psalmum exponit, de persecutione Antichristi; et inter ceteros Antichristi ministros per Philistiin dicit significari illos qui sunt ebrii luxuria saecularium. Gregorius etiam in moralibus exponens illud iob XXX, 1: nunc autem derident me iuniores, dicit haec esse verba ecclesiae ab adversariis suis extremis temporibus pressae: et postea subiungit: quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni: quae postea et multa sequentia de aperte malis et carnaliter viventibus exponit.
Dicunt etiam, quod tales Antichristi ministri inter eos qui videntur boni, invenientur: quod probant per illud quod dicitur Matth. VII, 15: attendite a falsis prophetis, et per aliquas alias huiusmodi auctoritates. Sed quamvis tales aliqui sint futuri, per quos Antichristus seducet; nihilominus et alii non excluduntur, sicut etiam in primitiva ecclesia fideles per utrosque persecutiones patiebantur.
Quod etiam dicunt, quod nullus potest seducere nisi sit apparens bonus, patet esse falsum; cum multo plures seducantur deliciis huius mundi et terroribus quam etiam specie honestatis.
Procedunt ulterius, quod nuntii Antichristi invenientur inter eos qui vacant studio litterarum: quod probare nituntur per hoc quod habetur II Tim. III, 7: semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes. Quae probatio quam sit inepta, apparet cum hoc referatur ad mulierculas seductas, ut ipse textus ostendit, magis quam ad homines seducentes.
Dato etiam quod ad seductores esset referendum, ad illos pertineret qui studio vacantes, deviant a fidei veritate; cum de haereticis verba illa sint exponenda, ut supra dictum est.
Hoc idem probare nituntur per hoc quod dicit Gregorius in Lib. 13 Moral., super illud iob XVI, 10: hostis meus terribilibus oculis etc.. Sicut, inquit, incarnata veritas in praedicatione sua pauperes idiotas et simplices elegit; sic e contrario Antichristus ad praedicandum falsitatem suam astutos ac duplices, atque huius mundi scientiam habentes electurus est. Sed qui sunt isti praedicatores litterati quos Antichristus mittet, Gregorius infra statim exponit, utens auctoritate Isai. XVIII, 2: qui mittit in mari legatos in vasis papyri, super aquas: quod exponens dicit: mittit in mari legatos, quia praedicatores suos in saeculo spargit. In vasis papyri super aquas. Vasa papyri sunt corda saecularium doctorum. In vasis igitur papyri super aquas legatos mittere, est praedicationem suam in carnalium sapientium sensibus ponere, et defluentes ad culpam populos vocare.
Illi ergo litterati sunt praedicatores Antichristi qui saeculariter viventes, populos ad lascivias inducunt. Nec tamen si per litteratos Antichristus pericula inducet, sequitur quod solum per eos.
Procedunt ulterius deducendo, quod inter illos litteratos inveniuntur nuntii Antichristi, quorum consilium reputatur pretiosum, maximum et optimum, quasi si quis consulat deum, ut dicitur de Achitophel II Reg. XVI, 23. Et quod seductores finalis ecclesiae per Achitophel significantur, probant per hoc quod Achitophel prius fuit cum David, et postea cum Absalon: sic isti prius erunt cum christo, postea cum Antichristo: unde dicitur II Tim. III, 5: habentes speciem pietatis: et postea sequitur: homines reprobi mente corrupti circa fidem: et per illud quod dicitur ioan.
III: ex nobis prodierunt: Glossa: nobiscum in sacramentis communicant.
Sed ista probatio non est efficax: quia non est intentio apostoli in verbis praemissis, quod prius habeant speciem pietatis, et postea eam deponant ad infidelitatem conversi; sed simul dum speciem habent pietatis superficie tenus, virtutem eius abnegant, infideles existentes. Multi etiam haeretici nobiscum in sacramentis conveniunt: aliqui enim sacramenta ecclesiae recipiunt, ad minus ad apparentiam.
Dato etiam quod quantum ad hoc per Achitophel significarentur, non tamen oporteret quod quantum ad hoc quod Achitophel in consiliis fuit famosus. Hic etiam eorum processus ex coniectura humana procedere apparet, sicut in illis qui per plagas Aegypti futuras persecutiones ecclesiae praedicere voluerunt, ut supra dictum est.
Adhuc procedunt ulterius, et ostendere volunt quod tales nuntii Antichristi inter eos invenientur qui sunt ad consilia obligati, per hoc quod dicit Gregorius super illud iob XXX, 12: ad dexteram orientis etc., ad dexteram inquit orientis calamitates insurgunt; quia ad persecutionem ecclesiae prosiliunt qui electa membra redemptoris esse credebantur.
Sed per hoc non potest probari quod inveniantur inter ligatos ad consilia: quia electa membra, quae per dexteram significantur, omnes bonos intelligit: unde ibidem dicit: in hoc loco dexterae vocabulo fidelis populus ecclesiae sanctae designatur.
Si etiam per membra electa non significantur nisi perfecti, adhuc probatio non est efficax: quia etiam aliqui sunt perfecti propter gradum caritatis, etiam si sint matrimonio coniuncti: praelati etiam sunt perfecti quantum ad statum. Unde per electa membra non possunt soli religiosi intelligi.
Sed in processu eius plane apparet fallacia consequentis.
Probare etiam nituntur hoc idem per hoc quod dicitur Matth. II, 13: futurum est ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum: Glossa: quam cito christus in mundo apparuit, incepit in eum persecutio, quae praefiguravit persecutionem sanctorum. Et ideo concludunt, quod sicut in adventu christi se opposuerunt christo qui sapientiores et sanctiores videbantur, scilicet Scribae et Pharisaei; ita etiam se opponent fidelibus christi in fine qui sapientes et sancti videntur, scilicet litterati et religiosi.
Sed haec probatio non est efficax: quia etiam christum non solum persecuti sunt Scribae et Pharisaei, sed etiam principes sacerdotum, ut Anna et caiphas; et principes saeculares, ut Herodes et Pilatus. Nec illi qui christum persecuti sunt, erant simul omnes Scribae et Pharisaei, sed quidam Scribae tantum, quidam Pharisaei tantum. Unde ex hoc non potest haberi quod intendunt: quia haec ratio non magis tangit religiosos litteratos quam illitteratos; nec eos magis quam praelatos et principes et doctores saeculares.
Ex his autem omnibus praedictis sic colligendo concludunt. Patet ergo quod nuntii Antichristi erunt christiani apparentes boni, studiis litterarum dediti, in consiliis dandis famosi, religiosi, ad consilia obligati: in qua conclusione quid intendant, ostendunt. Eos enim quos infamare nituntur, ita notificant, ac si eos exprimerent nominatim. Nihil enim differt dicere socratem et sophronisci filium, si solus sit sophronisci filius socrates. In quo eorum excusatio tollitur, et simul ostenditur quod ad personas descendunt.
Sed in hoc eorum processu multipliciter errare convincuntur.
Primo ex hoc quod nuntios Antichristi definiunt tanquam unum hominum genus, cum ex diversis statibus hominum ministros Antichristi futuros Glossa ostendit super illum Psalmum: deus, quis similis erit tibi? secundo, quia etsi diversae auctoritates de singulis quae colligunt, loquuntur, non tamen potest haberi quod omnes conditiones praedictae in eisdem congregentur; sed forte multi erunt seductores nuntii Antichristi, quorum alii erunt religiosi, alii litterati, alii famosi in consiliis, et sic de aliis: et forte non erunt aliqui de numero eorum in quibus omnia praedicta conveniunt.
Tertio, quia etsi inter istos invenirentur, non tamen inter eos solos, ut probatum est. Unde haec probatio non magis procedit contra eos quam contra alios.
Quarto, quia etsi aliqui talium sint futuri nuntii Antichristi, non tamen omnes tales, sed aliqui forte pauci, sicut et de singulis statibus forte aliquos ad se colliget Antichristus.
Quinto, quia istae conditiones sunt bonae: scilicet esse christianum, litteratum, famosum in consiliis, religiosum. Unde ex his conditionibus non potest iudicari de aliquo quod sit nuntius Antichristi; sed magis ex aliquibus malis, secundum doctrinam domini, Matth. VII, 16-17: unaquaeque arbor ex fructu suo cognoscitur, scilicet bona ex bonis, mala ex malis.