COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Utrum ad hoc, quod intellectus noster videat Deum in praesentia, requiratur lumen infusum ?
D. Thom. 1.part. quaest. 12. art. 3. et 4. d . 49. quaest. 1. vic . ibid. art. 1. quaest. 6. Dur. q. 2. Soto q. 1. art. 2. Suar. 1. p. tom. 1. l. 2. cap. 8. 9. Vasq. 1. p. d. 11.
Quod non arguitur : quoniam intellectus noster in lumine suo naturali per actum intelligendi attingit Deum in ratione objecti: ergo cum intellectus, et lumen naturale non sint minoris virtutis post separationem a corpore, videtur quod intellectus in lumine suo naturali per actum intelligendi, potest attingere Deum sub ratione objecti in praesentia, sed non attingit Deum, ut objectum absens, quia hoc est impossibile in patria: ergo ut praesens : sed attingere objectum ut praesens, est ipsum attingere cognitione intuitiva, non obscura, sed clara: ergo intellectus in patria lumine proprio potest Deum videre: ergo, etc.
Dicitur, quod non est idem de lumine naturali, et intellectu respectu Dei in via et in patria, quia in via intellectus noster cognoscit Deum per creaturas, discurrendo a creaturis ad Deum, qui modus cognitionis non est in patria, et ideo licet hic intellectus noster per actum discursivum Deum attingat, non tamen in patria in lumine naturali, sed requiritur supernaturale in quo Deum intuitive videat.
Contra, quamvis intellectus hic in via discurrat a creatura ad Deum, tamen in fine discursus, oportet quod directe intelligat Deum, ibi insistendo ; aliter enim in fine discursus non directe intueretur Deum in ratione objecti, sed aliud ab illo, et ulterius esset discurrere ad cognoscendum Deum, et esset processus in infinitum. Oportet igitur quod intellectus tandem, sive memoria hic cognoscat Deum directe: ergo et a corpore separatus, quia tunc potest intellectus per actum suum directe intelligere Deum, sed non ut absentem ; ergo ut praesentem.
Dicitur ad hoc, quod intellectus in fine discursus non intelligit Deum in se, etiam absolute, sed in respectu ad creaturam, puta inquantum est principium, vel causa creaturae, etiam referendo ad Deum ea quae conveniunt creaturae, ut cum intelligitur, ut ens incorporeum, simplex et immutabile, qui modus intelligendi non est in patria.
Contra, adhuc ratio stat, quia licet ponatur tanquam dubium, quod intellectus noster in fine discursus non intelligit Deum nisi sub respectu ad creaturam, cum isto tamen respectu oportet cointelligere aliquid absolutum, cui convenit iste respectus, quia non intelligit solum illum respectum ad creaturam: ergo hic in via intellectus noster per actum suum attingit essentiam suam sub respectu ad creaturam: ergo cum intellectus cum lumine suo separatus, et in patria existens non sit minoris perfectionis, ibi poterit Deum intelligere per essentiam divinam, licet sub respectu ad creaturam, sed non intelligit in patria essentiam ejus, ut absentem: ergo ut praesentem, ut prius argutum est.