COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Scholium.
Positis duobus argumentis pro parte affirmativa, arguit rationibus pro parte negativa, nempe quod relatio non potest beare, et solvit duo argumenta affirmativae partis.
Respondetur quod non : quia nihil potest quietare intellectum ex se perfecte, nisi habeat rationem objecti simpliciter, et primo primi; sed relatio non habet rationem primo primi objecti; ergo intellectum non potest perfecte quietare. Probatio majoris, intellectus inclinatur in objectum suum per modum naturae; ergo sicut natura tantum determinatur ad unum, ita et intellectus ad unum objectum praecise inclinatur: ergo sicut natura non quietatur nisi in illo, ad quod determinatur, ita nec intellectus quousque habeat illud ad quod summe, et maxime inclinatur ; tale nihil est, nisi infinitum: ergo, etc. Probatio minoris, quia relatio capit realitatem a fundamento.
Item Avicenna 6. Metaph. dicit quod relatio potest fundari in omni ente propter vilitatem, et minimam entitatem; ergo in nullo tali potest intellectus quietari.
Item, Augustinus 7. de Trinit. nihil habet rationem entis simpliciter,
nisi quod est verum, et ante cap. 3. ejusdem libri, quod non est eo Deus, quo Pater; tunc arguo, verum vel ens est objectum intellectus, et eo quo D us est verum, bonum vel ens, et non eo, quo pater est: igitur distinguendo paternitatem a deitate, in ipsa non quietatur.
Item, perfectio simpliciter secundum Anselmum est, quae in omni bus melius est ipsum, quam non ipsum; sed talis non est aliqua relatio, quia tunc una persona esset perfectior alia.
Item, secundum Athanasium in symbolo, in Divinis sunt tres personae, et tres relationes, sed non tres immensi; sed nihil potest quietare intellectum perfecte, nisi immensum: ergo relatio non est quietativa.
Ad primum dicitur, quod relatio habet aliquam perfectionem ; et cum arguitur ulterius, ergo relatio in Divinis habet infinitam perfectionem, nego. Cum probas, nihil est in Deo, nisi sit infinitum, verum est, nihil ibi quin sit infinitum identice, sed non formaliter.
Ad secundum dico, quod generatio Filii aeterna non est inenarrabilis, nec ineffabilis ratione formali generationis Filii, sed ratione fundamenti, ut essentiae, de se est infinita simpliciter.
Contra positionem, quod minor assumpta in positione, scilicet quod relatio non habet rationem primi objecti, simpliciter est falsa. Boetius in lib. Topic. dicit, quod cujus visus est infinitus, ipsum est infinitum, quia actus infinitus non potest esse sine causa infinita, vel forma infinita. Relatio refert personas inanitas: ergo formaliter infinita, quia nihil denominat infinitum, nisi ipsum sit infinitum.
Item, si illud quod habeat rationem primi quidditative sit substantia, cum substantia et relatio aeque dividant ens, et sicut illa in quae primo descendit ens, et in quolibet genere sit propria perfectio, qua ratione potest quietari in substantia et in relatione.
Item, contra illud quod dicitur, non est eo Deus, quo pater, quia Dei tate est Deus et infinitus, non sic paternitate. Probatio, quod Pater eo quo Pater, scilicet paternitate, sit formaliter infinitus, quia quaelibet persona est adoranda adoratione latriae, et de pluribus personis sunt distincti articuli fidei ; nihil est adorandum adoratione latriae, ut objectum fidei, nisi formaliter infinitum ; ergo.
Item contra rationem ad secundum argumentum arguo sic : essentia secundum Hieronymum non generatur, sed Filius generatur formaliter, et si Filius est formaliter infinitus, et est Filius formaliter per relationem generationis: ergo generatio formaliter est infinita. Certum enim est, quod loquitur Hieronymus ibi, non de generatione essentiae, sed de generatione personae quam dicit esse ineffabilem et inenarrabilem.
Ad primum istorum dicitur, quod visus relationis non est formaliter infinitus, nec personae, ut relative subsistunt formaliter per relationes, sunt infinitae, sed tantum habent identitatem infinitam, inquantum scilicet sunt idem cum essentia, quod est eorum fundamentum, quod ex se formaliter et simpliciter est infinitum.
Contra, secundum dicta, relatio est aliqua perfectio, et habet realitatem a fundamento secundum data: ergo a fundamento infinito infinitam entitatem: ergo perfectio est formaliter infinita.
Dicitur quod perfectionem aliam non habet, quam perfectionem sui fundamenti. Unde identice et fundamentaliter est perfectio, sed non formaliter.
Contra, Philosophus, 7. Metaph. inter opposita omnia cujuslibet generis alterum est perfectius et nobilius, et alterum vilius; igitur in genere relationis opposita dividentia relationem unum erit vilius, alterum nobilius ; ergo relatio habet aliquam nobilitatem, et ita aliquam perfectionem. Consequentia probatur, quia quantum aliquid habet de nobilitate, tantum de identitate et de perfectione, quia quanto aliquid est positivum, tanto magis nobile. Ad hoc dicitur, quod non valet, quantum aliquid habet de identitate, tantum de bonitate et nobilitate, nisi sit perfectio aliqua.
Contra, perfectum et imperfectum dividunt omne ens simpliciter ;ergo omne ens quantum habet de entitate, tantum de perfectione.
Respondeo, quod perfectum et imperfectum dividunt ens quidditativum, quod est ens perfectum, et non dividunt ens simpliciter, quia nihil est quidditativum in Divinis, nisi natura divina, ideo ipsa formaliter est perfectio, et nihil aliud nisi ratione ipsius.
Contra, primae substantiae, sicut personae aliquid addunt in Divinis super quidditatem, et generaliter secundum te, omnis substantia prima aliquid addit super quidditatem naturae specificae, et secundum illud additum dicitur maxime substantia perfecta.
Respondeo: est maxime substantia, et maxime subest alteri, et sic maxime ens;ergo maxime perfecta fallacia secundum guirfad simpliciter, maxime substantia: ergo maxime perfecta, non valet: antecedens est ad oppositum.
Item, 7. Metaph. substantia dividitur in materiam, et formam, et compositum, et dicit quod ratio substantiae, quae est compositum, est nobilissima : talis est prima substantia: ergo, etc.
Item, unumquodque, sicut est ens, ita est bonum;sed prima substantia est ens ;ergo est bona, sed quantum unumquodque habet de bonitate, tantum habet de perfectione.
Ad primum sicut prius.
Ad aliud dico, quod peccat secundum aequivocationem et consequens, quia duplex est bonum, unum quod convertitur cum ente, et de illo bono tantum habet unumquodque, quantum habet de entitate ; aliud est bonum, quod est idem quod perfectum, quod non incurrit aliquem defectum: et tale non est in quocumque genere nisi diminute, loquendo de quidditatibus specierum contentarum sub genere,et tale non est prima substantia.
Contra, Augustinus de quantitate animae dicit, quod aequalitatem inaequalitati in re praeponimus, nec aestimo quemcumque humano sensu praeditum, cui illud non videatur; ergo inaequalitati aequalitas praeponitur, tanquam aliqua perfectio ; sed non est perfectio, ut praeponitur ratione fundamenti, quia inaequalitas potest fundari in illis, quae sunt majoris nobilitatis, ut in Deo et creatura, et aequalitas in illis quae sunt minoris nobilitatis, sicut inter individua: ergo aequalitas formaliter dicit aliquam perfectionem respectu inaequalitatis.
Ad istud dicitur, quod argumentum Augustini tenet gratia materiae, in quo ait, quod aequalitas sit nobilior in figuris, quam inaequalitas, sed non simpliciter.
Contra, Augustinus probat ibi in figuris, quod una figura triangularis sit nobilior alia figura triangulari, et alia circularis nobilior altera, per hoc medium, quod aequalitas inaequalitati sit jure praeponenda ; si igitur hoc non sit verum, nisi in figuris ; ergo petit conclusionem in praemissa, et probat idem per idem, non per aliquid magis notum.
Ad istud dico, quod aequalitas dicit perfectionem aliquam, quoniam in omni natura comparando ad aliquid ejusdem naturae, melior est aequalitas suo opposito, scilicet inaequalitate, quia oppositum ejus de necessitate dicit imperfectionem, non est inaequalitas in eadem natura, nisi aliquod medium imperfecte habeat illam naturam.
Tunc ad argumentum, verum est quod est praeponendum, non quia dicit aliquam perfectionem simpliciter, sed quia comparando in eadem natura aliqua individua secundum aequalitatem et inaequalitatem, unum de necessitate dicit imperfectionem.
Contra priorem responsionem : ens dicitur de prima substantia et de secunda: de qua igitur prius dicitur in entitate, unitate et perfectione ?
Respondeo, quod aeque vera est una praedicatio, sicut alia, licet una praedicatio sit nobilior alia, quia de una praedicat quidditatem, de alia non ; nec est ordo, quin aeque vere praedicetur de una, sicut de alia, quia etsi animal immediatius sit substantia quam homo, qui utrumque includit, includit tamen rationem formalem illius, quod praedicatur de eis.
Ad argumentum contra primam rationem dicitur, quod non valet, sed supponit unum falsum, quod substantia sit primo primum objectum, quod non est verum, quia nihil est primo primum, quod est determinati generis, sicut est substantia et quodcumque aliud tale.
Ad aliud quod dicit, illud de quo est fides et articulus fidei, est infinitum, verum est formaliter quantum ad aliquos articulos, qui pertinent immediate ad Deitatem; sed personae relativae, de quibus sunt speciales articuli credibiles, sunt infinitae identice, sed non formaliter, quia ratio formalis credibilis non est infinita, nec aliqua relatio est adoranda latria, sed tantum tres personae inquantum sunt unus Deus.
Ad illud de generatione dico, quod non sit intentionis suae, quod generatio sit infinita ratione notionis, sed ratione totius suppositi, quod est formaliter infinitum per essentiam, quae est simpliciter infinita.
Dicitur aliter, quod est ineffabilis ex parte nostra, nullus eam explicare potest perfecte, nec est ineffabilitas in relatione ipsa, si circumscribatur infinitas naturae, et fundamenti.
Contra, Deus non dicitur ineffabilis, et tamen generatio dicitur ineffabilis: ergo est ineffabilitas in ipsa ratione relationis, et non ratione essentiae.
Respondeo, in generatione est emanatio et productio, similis in natura eadem: primum non est ineffabile, sed secundum, et hoc ratione essentiae.
Contra, illud quod determinat, et continet infinitum manens infinitum, est infinitum: talis est relatio ; ergo. Probatio minoris, quia relatio essentiam in persona subsistente continet; ergo est formaliter infinita.
Item, Pater producit Filium intuendo aliquod objectum, aut essentiam, et tunc erit Filius essentiae; aut se Patrem, et tunc erit Pater communicabilis, quia communicabit Filio paternitatem, quod falsum est, quia nihil est in Patre, circumscripta essentia, nisi paternitas ; igitur cum Filius sit formaliter infinitus, cum non sit Filius essentiae, videtur quod habeat propriam infinitatem, aliam ab illa quam habet ab essentia.
Item, illa quidditas est infinita, quae potest eadem numero et indivisa subsistere in pluribus suppositis distinctis ; sed talis est relatio aliqua formaliter, ut spiratio activa in Patre et Filio omnino eadem, quia aliter Pater et Filius non spirarent Spiritum sanctum, inquantum omnino unum principium. Patet etiam quod sit una, quia relatio spirationis passivae sibi correspondens est omnino una. Probatio majoris, haec est causa, quare essentia est infinita, scilicet quia indivisa est in distinctis ; ergo similiter in proposito aliqua relatio erit infinita, quia subsistens in pluribus distinctis.
Item, actio adaequata principio infinito est infinita, quia si esset finita, jam non esset adaequata infinito ; sed generatio productio est actio adaequata principio productio infinito. Probatio, quia alias posset esse principium productivum alterius Filii, quod est impossibile ; ergo formaliter est infinita.
Item, subsistere proprie acceptum est perfectissima ratio essendi aliquid ; sed relatio est formalis ratio subsistendi in divinis ; ergo relatio habet perfectissimam rationem essendi ; perfectissima ratio essendi est infinita; ergo, etc. Probatio minoris, quia si non relatio ; ergo essentia erit ratio perfectissime subsistendi : hoc falsum est, quia nihil potest esse ratio alterius subsistendi, nisi ipsum sit de se subsistens, talis non est essentia: ergo, etc,
Item, illud est infinitum formaliter, quod est ratio formalis concipiendi infinita, quia si pluralitas concipiendi dicat majorem perfectionem, et pluralitas perfectionum in essendo dicat perfectionem aliquam, et infinitas addet infinitam perfectionem, tam in essendo quam in concipiendo. Sed proprietas personalis Verbi inquantum hujusmodi, est ratio concipiendi omnes proprietates personales, etiam infinitas ; ergo est formaliter infinita. Probatio minoris, quia proprietas personalis Verbi est ratio terminandi, et concipiendi assumptam naturam humanam, et ita erit supplens, et continens rationem suppositi creati, et qua ratione istam, posset infinitas alias.
Ad primum istorumdicitur, quod relatio non contrahit, nec determinat rationem divinam, quia sic contractum incurreret aliquam imperfectionem et possibilitatem, et reciperet a contrahente aliquam actualitatem ultimam, quod non est verum.
Ad secundum dicitur, quod essentia est principale objectum intellectus paterni; ergo Filius est Verbum essentiae, concedo, non absolute, sed essentiae ut in Patre.
Contra, tunc inciditur in aliud membrum, quia ly ut in Patre reduplicat Patrem, tanquam rationem formalem Patris, et tunc sequitur quod paternitas est ratio formalis Verbi; aut notificat illud quod sequitur, scilicet Patrem accipi secundum rationem suam formalem, et tunc sicut prius, essentia est principaliter ratio primi objecti gignitionis Verbi; ergo Filius est Filius essentiae.
Item, potentia una tantum habet unum objectum adaequatum et primum, quod virtualiter includit, vel eminenter omnia alia objecta ; sed paternitas non est hujusmodi, quia non includit sibi oppositam relationem, scilicet filiationem: ergo, etc.
Ad illud dicitur, quod duplex est objectum adaequatum et primum secundum praedicationem, sicut color est primum objectum visus adaequatum, quia quidquid videtur est coloratum. Aliud est objectum primum, et adaequatum secundum eminentiam, et virtualiter ; et tale non est formaliter paternitas, quia non includit filiationem, sed tale primum objectum est Deitas.
Ad argumentum dico, Pater intuendo aliquod objectum,gignit Ver bum, ita quod intuitio objecti non sit formalis ratio praedicati, scilr cet gignitionis Verbi; sed Pater dum intuetur essentiam, gignit Verbum, quia gignitio est expressio formalis Verbi ab essentia, ita quod objectum ut intellectum non habet ita perfectam rationem, sicut ut subsistens, quia objectum intellectus est ens rationis, et ideo non gignitur Verbum, nisi dum intuetur objectum, quod potest dici gignere Verbum, sicut ratio formalis gignitionis.
Tunc ad formam argumenti, cum dicis : essentia est principalis ratio parentis: ergo Filius est Filius essentiae:
Respondeo, dico quod non valet: essentia est principalis ratio gignendi: ergo est gignens: sed est fallacia figurae dictionis, commutando quale in hoc aliquid,quia ratio principalis formalis gignendi dicit quale quid ; gignens dicit hoc aliquid, quia actiones sunt singularium et suppositorum: exprimens sive gignens semper dicitur ab expresso sive genito, quia nihil est quod seipsum gignat, primo de Trinit, cap. 1. ergo si essentia esset exprimens notitiam genitam, vel Verbum, tunc essentia distincta esset a Verbo, quod non est verum ; et concedo quod Verbum exprimitur ab essentia sive a causa formali, et a Patre, tanquam ab exprimente distincto.
Ad aliam probationem, dico quod Verbum potest dicere expressionem distinctam ab exprimente, et hoc est relatio realis Verbi. Alio modo potest dicere declarationem ejus, de quo est, et concedo quod Verbum est notitia declarativa essentiae, sicut Verbum in nobis est declarativum illius, quod definitur.
Ad argumentum dicitur, quod major est falsa, loquendo de alia relatione.