S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI De Consensu EVANGELISTARUM LIBRI QUATUOR .

 CAPUT PRIMUM. Evangeliorum auctoritas.

 CAPUT II. Ordo Evangelistarum, et scribendi ratio.

 CAPUT III. Matthaeus cum Marco ad regiam, Lucas ad sacerdotalem Christi personam intentionem retulit.

 CAPUT IV. Joannes ipsius divinitatem exprimendam curavit.

 CAPUT V. Virtutes duae circa contemplativam Joannes, circa activam Evangelistae alii versantur.

 CAPUT VI. Quatuor animalia ex Apocalypsi de quatuor Evangelistis alii aliis aptius intellexerunt.

 CAPUT VII. Causa suscepti operis de Evangelistarum consensu. Occurritur iis qui dicunt Christum nihil scripsisse, discipulos vero ejus Deum illum prae

 CAPUT VIII. Si fama narrante Christus creditur sapientissimus, cur majori fama praedicante non credatur Deus.

 CAPUT IX. Quidam fingunt Christum scripsisse libros de magicis.

 CAPUT X. Eosdem libros Petro et Paulo inscriptos quidam delirant.

 CAPUT XI. In eos qui somniant Christum magico arte populos ad se convertisse.

 CAPUT XII. Judaeorum Deus, illis subjugatis, ideo non fuit a Romanis receptus, quod is juberet se solum coli simulacris deletis.

 CAPUT XIII. Judaeos cur Deus passus est subjugari.

 CAPUT XIV. Deus Hebraeorum victis illis se victum non esse ostendit idolorum eversione, et Gentium omnium ad ipsius cultum conversione.

 CAPUT XV. Pagani Christum laudare compulsi, in ejus discipulos contumeliosi.

 CAPUT XVI. Apostoli de subvertendis idolis nihil a Christo vel a Prophetis diversum docuerunt.

 CAPUT XVII. In Romanos qui Deum Israel solum rejecerunt.

 CAPUT XVIII. Hebraeorum Deus a Romanis non receptus, quia se solum coli voluerit.

 CAPUT XIX. Hunc esse verum Deum.

 CAPUT XX. Contra Deum Hebraeorum nihil a Paganorum vatibus praedictum reperitur.

 CAPUT XXI. Hic solus Deus colendus, qui cum alios coli prohibeat, coli non prohibetur ab aliis.

 CAPUT XXII. Opinio Gentium de Deo nostro.

 CAPUT XXIII. De Jove et Saturno quid nugati sint Pagani.

 CAPUT XXIV. Non omnes Deos colunt, qui Deum Israel rejiciunt nec eum colunt, qui alios colunt.

 CAPUT XXV. Dii falsi alios coli secum non prohibent. Deum Israel esse Deum verum convincitur ex operibus ejus et praedictis et impletis.

 CAPUT XXVI. Idololatria per Christi nomen et Christianorum fidem juxta prophetias eversa.

 CAPUT XXVII. Urget idololatrarum reliquias, ut demum serviant vero Deo idola ubique subvertenti.

 CAPUT XXVIII. Praedicta idolorum rejectio.

 CAPUT XXIX. Deum Israel quidni colant pagani, si eum vel praepositum elementorum esse opinantur.

 CAPUT XXX. Deus Israel impletis prophetiis jam ubique innotuit.

 CAPUT XXXI. Prophetia de Christo impleta.

 CAPUT XXXII. Apostolorum contra idololatriam doctrina vindicatur ex prophetiis.

 CAPUT XXXIII. In eos qui rerum humanarum felicitatem per christiana tempora deminutam esse conqueruntur.

 CAPUT XXXIV. Epilogus superiorum.

 CAPUT XXXV. Mediatoris mysterium antiquis per prophetiam, nobis per Evangelium praedicatur.

 LIBER SECUNDUS.

 CAPUT PRIMUM. Quare usque ad Joseph generatores Christi commemorentur, cum de illius semine Christus non sit natus, sed de Virgine Maria.

 CAPUT II. Quomodo sit Christus filius David, cum ex Joseph filii David concubitu non sit natus.

 CAPUT III. Quare alios progeneratores Christi Matthaeus enumerat, alios Lucas.

 CAPUT IV. Quare quadraginta generationes, excepto ipso Christo, inveniuntur apud Matthaeum, cum quatuordecim triplicet.

 CAPUT V. Quomodo Matthaei ordini congruat ordo Lucae in his quae de conceptu et de infantia vel pueritia Christi alius praetermittit, alius commemorat

 CAPUT VI. De ordine praedicationis Joannis Baptistae inter omnes quatuor.

 CAPUT VII. De duobus Herodibus.

 CAPUT VIII. Quomodo Matthaeus dicat timuisse Joseph ire cum infante Christo in Jerusalem, propter Archelaum et non timuisse ire in Galilaeam, ubi era

 CAPUT IX. Quomodo dicat Matthaeus ideo isse in Galilaeam Joseph cum infante Christo quia timuit Archelaum pro suo patre regnantem in Jerusalem cum Lu

 CAPUT X. Quomodo Lucas dicit, Ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem in die solemni Paschae cum illo puero cum dicat Matthaeus quod metu Ar

 CAPUT XI. Quomodo potuerint, completis diebus purgationis matris Christi, sicut Lucas dicit, ascendere cum illo in templum ad peragenda solemnia, si s

 CAPUT XII. De verbis Joannis inter omnes quatuor.

 CAPUT XIII. De baptizato Jesu.

 CAPUT XIV. De verbis vocis factae de coelo super baptizatum.

 CAPUT XV. Quomodo secundum Joannem Evangelistam dicat Joannes Baptista, Ego non noveram eum cum secundum alios inveniatur quod jam noverat eum.

 CAPUT XVI. De tentato Jesu.

 CAPUT XVII. De vocatione apostolorum piscantium.

 CAPUT XVIII. De tempore secessionis ejus in Galilaeam.

 CAPUT XIX. De illo sermone prolixo quem secundum Matthaeum habuit in monte.

 CAPUT XX. Quomodo dicat Matthaeus Centurionem ad eum accessisse pro puero suo, cum Lucas dicat quod amicos ad eum miserit.

 CAPUT XXI. De socru Petri quo ordine narratum sit.

 CAPUT XXII. De ordine rerum quas post hoc narrant utrum nil inter se dissentiant Matthaeus, Marcus et Lucas.

 CAPUT XXIII. De illo qui ait Domino, Sequar te quocumque ieris, et aliis quae juxta sunt, quo ordine narrentur a Matthaeo et Luca.

 CAPUT XXIV. De transfretatione ejus, ubi dormivit in navicula, et de expulsis daemoniis, quos permisit in porcos, quomodo ea quae gesta vel dicta sunt

 CAPUT XXV. De paralytico cui dixit, Dimittuntur tibi peccata, et, maxime utrum locus ubi hoc factum est, conveniat inter Matthaeum et Marcum quia Mat

 CAPUT XXVI. De vocatione quoque Matthaei, utrum Marco et Lucae qui dicunt Levin Alphaei, idem Matthaeus congruat.

 CAPUT XXVII. De convivio ubi objectum est e quod cum peccatoribus manducaret, et quod non jejunarent discipuli ejus, quod videtur alius alios dicere a

 CAPUT XXVIII. De filia Archisynagogi resuscitata, et muliere quae tetigit fimbriam vestimenti ejus: utrum ordo quo dicta sunt nihil cuiquam eorum adve

 CAPUT XXIX. De duobus caecis et muto daemonio, quae solus Matthaeus dicit.

 CAPUT XXX. Ubi turbarum misertus misit discipulos suos, dans eis postestatem sanitatum praestandarum, et eis multa mandavit, ordinans quemadmodum vive

 CAPUT XXXI. Ubi Joannes Baptista misit ad Dominum de carcere discipulos suos, quid Matthaeus et Lucas dicunt.

 CAPUT XXXII. Ubi exprobravit civitatibus quod non egerint poenitentiam, quod et Lucas dicit: ubi quaerendum est quemadmodum illi Matthaeus ipso ordine

 CAPUT XXXIII. Ubi vocat ad tollendum jugum et sarcinam suam, quemadmodum Matthaeus a Luca non discrepet in narrandi ordine.

 CAPUT XXXIV. Ubi discipuli spicas vellentes manducaverunt, quemadmodum inter se congruant Matthaeus, Marcus et Lucas in narrandi ordine.

 CAPUT XXXV. De illo qui manum aridam cum haberet, sabbato curatus est, quemadmodum narratio Matthaei concordet cum Marco et Luca, vel rerum ordine, ve

 CAPUT XXXVI. Considerandum utrum ab isto cujus arida manus sanata est, ita digrediantur hi tres Evangelistae ut in nullo sibi adversentur ipso narrati

 CAPUT XXXVII. De muto et caeco qui daemonium habebat, quomodo Matthaeus Lucasque consentiant.

 CAPUT XXXVIII. Ubi ei dictum est quod in Beelzebut ejicit daemonia, quidquid ex ipsa occasione locutus est de blasphemia adversus Spiritum sanctum, et

 CAPUT XXXIX. Quod respondit petentibus signum, de Jona propheta et de Ninivitis, et de Regina Austri, et de spiritu immundo, qui cum exierit ab homine

 CAPUT XL. Ubi ei nuntiata est mater et fratres ejus, utrum a Marco et Luca ordo ipse non discrepet.

 CAPUT XLI. Quod ex navicula turbis locutus est de illo cujus in seminando aliud cecidit in via, etc., et de illo cui superseminata sunt zizania, et de

 CAPUT LXII. Quod venit in patriam suam, et mirabantur doctrinam, cum genus ejus contemnerent: quomodo consentiat Marco et Lucae Matthaeus, maxime utru

 CAPUT XLIII. Quemadmodum inter se conveniant Matthaeus, Marcus et Lucas de verbis Herodis cum audisset de mirabilibus Domini, vel de ipso narratiotion

 CAPUT XLIV. De Joanne incluso, vel etiam occiso, quo ordine ab his tribus narretur.

 CAPUT XLV. Ad miraculum de quinque panibus quo ordine ab omnibus, et quemadmodum ventum sit.

 CAPUT XLVI. In ipso de quinque panibus miraculo quemadmodum inter se omnes quatuor conveniant.

 CAPUT XLVII. Quod ambulavit super aquas, quomodo qui hoc dixerunt inter se conveniant et quomodo ab illo loco digrediantur, ubi turbas de quinque pan

 CAPUT XLVIII. Quomodo Matthaeus et Marcus Joanni non adversentur in eo quod ab eis tribus narratur quid posteaquam transfretarunt factum sit.

 CAPUT XLIX. De muliere Chananaea quae dixit, Et canes edunt de micis cadentibus de mensa dominorum suorum, quomodo inter se Matthaeus Lucasque consent

 CAPUT L. Cum de septem panibus pavit turbas, utrum inter se Matthaeus Marcusque conveniant.

 CAPUT LI. Quod dicit Matthaeus inde eum venisse in fines Magedan, quomodo congruat Marco et in eo quod petentibus signum respondit iterum de Jona.

 CAPUT LII. De fermento Pharisaeorum, quomodo cum Marco conveniat, vel re vel ordine.

 CAPUT LIII. Cum interrogavit discipulos, quem illum dicerent homines, utrum nihil inter se repugnent Matthaeus, Marcus et Lucas, rebus aut ordine.

 CAPUT LIV. Ubi praenuntiavit discipulis passionem suam, quae sit inter Matthaeum, Marcum et Lucam convenientia.

 CAPUT LV. Ubi subjungunt iidem tres quomodo praeceperit Dominus ut post eum qui voluerit veniat quam secum concordent.

 CAPUT LVI. Quod se Dominus tribus discipulis in monte ostendit cum Moyse et Elia, quomodo inter se congruant tres isti ordine et rebus, et maxime prop

 CAPUT LVII. Ubi de adventu Eliae locutus est eis, quae sit convenientia inter Matthaeum et Marcum.

 CAPUT LVIII. De illo qui ei obtulit filium suum, quem discipuli sanare non potuerant, quemadmodum tres isti consentiant etiam ordine narrationis.

 CAPUT LIX. Ubi de passione sua cum eis dixisset, contristati sunt, quod tres ipsi eodem ordine commemorant.

 CAPUT LX. Ubi de ore piscis solvit tributum, quod Matthaeus solus dicit.

 CAPUT LXI. De puero parvulo quem proposuit imitandum, de scandalis mundi, de membris corporis scandalizantibus, de angelis parvulorum qui vident facie

 CAPUT LXII. Quando interrogatus est utrum liceat dimittere uxorem, quemadmodum inter se consentiant Matthaeus et Marcus, maxime de ipsis interrogation

 CAPUT LXIII. De parvulis quibus manus imposuit, de divite cui dixit, Vende omnia tua de vinea quo conducti sunt operarii per horas diversas, quemadmo

 CAPUT LXIV. Ubi secreto duodecim discipulis de passione sua praedixit, et mater filiorum Zebedaei cum filiis suis petiit ut unus eorum ad dexteram eju

 CAPUT LXV. De caecis Jericho illuminatis, quemadmodum non adversetur Matthaeus vel Marco, vel Lucae.

 CAPUT LXVI. De asinae pullo, quomodo Matthaeu. caeteris congruat, qui solum pullum commemorant.

 CAPUT LXVII. De expulsis templo vendentibus et ementibus, quemadmodum tres isti non repugnent Joanni qui hoc idem longe alibi dicit.

 CAPUT LXVIII. De arefacta arbore ficulnea, et quae juxta narrata sunt, quomodo non repugnet Matthaeus caeteris, et maxime Marco de ordine narrationis.

 CAPUT LXIX. Cum Dominum interrogaverunt Judaei, in qua potestate ista faceret, quomodo inter se consentiant isti tres.

 CAPUT LXX. De duobus quibus imperaverit pater ut irent in vineam, et de vinea quae locata est aliis agricolis, quomodo non adversetur Matthaeus illis

 CAPUT LXXI. De nuptiis filii Regis ad quas turbae invitatae sunt, quem Matthaeus ordinem tenuerit, propter Lucam qui tale quiddam alibi dicit.

 CAPUT LXXII. De nummo Caesari reddendo, cujus habeat imaginem, et de muliere quae septem, fratribus nupserat, quemadmodum tres isti concordent.

 CAPUT LXXIII. De illo cui commendata sunt duo praecepta dilectionis Dei et proximi, qui ordo sit narrantium Matthaei et Marci, ne a Luca discrepare vi

 CAPUT LXXIV. Quod Judaei interrogantur de Christo, cujus eis filius videatur, utrum non repugnet Matthaeus aliis duobus quia secundum istum dicitur,

 CAPUT LXXV. De Pharisaeis sedentibus super cathedram Moysi, et dicentibus quae non faciunt, caeterisque in eos dem Pharisaeos a Domino dictis, utrum s

 CAPUT LXXVI. Cum praenuntiavit templi eversionem, quomodo aliis duobus narrandi ordine congruat.

 CAPUT LXXVII. De sermone quem habuit in monte Oliveti, quaerentibus discipulis quando erit consummatio, quemadmodum tres isti inter se congruant.

 CAPUT LXXVIII. Quod commemorant Matthaeus et Marcus ante biduum futurae Paschae, et postea dicunt quod in Bethania fuit, quomodo non repugnet Joanni,

 CAPUT LXXIX. De coena in Bethania ubi mulier unguento pretioso Dominum perfudit, quomodo inter se congruant Matthaeus, Marcus et Joannes, et quomodo L

 CAPUT LXXX. Ubi mittit discipulos ut praeparent ei manducare Pascha, quomodo inter se congruant Matthaeus, Marcus et Lucas.

 LIBER TERTIUS.

 CAPUT PRIMUM. De coena Domini et de expresso traditore ejus, quemadmodum inter se quatuor conveniant.

 CAPUT II. De praedicta negatione Petri, quemadmodum ostendantur nihil inter se repugnare.

 CAPUT III. De his quae dicta sunt a Domino donec exiret de domo ubi coenaverant, quemadmodum nihil discrepare monstrentur.

 CAPUT IV. De his quae gesta sunt in illo praedio vel horto, quo ex illa domo post coenam venerunt, quomodo trium, id est Matthaei, Marci et Lucae cons

 CAPUT V. De his quae in ejus apprehensione facta et dicta omnes commemorant, quomodo inter se nihil appareat dissentire.

 CAPUT VI. De his quae gesta sunt cum duceretur Dominus ad domum principis sacerdotum, et quae in ipsa domo cum nocte perductus esset, et maxime de Pet

 CAPUT VII. De his quae mane gesta sunt, priusquam Pilato traderetur, quomodo Evangelistae inter se non discrepent et de testimonio Jeremiae quod Matt

 CAPUT VIII. De his quae apud Pilatum gesta sunt, quomodo inter se nihil dissentiant.

 CAPUT IX. De illusione qua illusus est a cohorte Pilati, quomodo non dissonent tres qui hoc dicunt, Matthaeus, Marcus et Joannes.

 CAPUT X. Quomodo non repugnet quod Matthaeus, Marcus et Lucas angariatum dicunt, qui portaret ejus crucem cum Joannes dicat quod eam Jesus ipse porta

 CAPUT XI. De potu quem dederunt ei priusquam commemorata esset ejus crucifixio, quomodo conveniat inter Matthaeum et Marcum.

 CAPUT XII. De divisione vestimentorum ejus, quomodo inter se omnes conveniant.

 CAPUT XIII. De hora dominicae passionis, quemadmodum non inter se dissentiant Marcus et Joannes, propter tertiam et sextam.

 CAPUT XIV. De duobus latronibus cum illo crucifixis, quomodo omnes concordent.

 CAPUT XV. De his qui Domino insultaverunt, quomodo inter se consonent Matthaeus, Marcus et Lucas.

 CAPUT XVI. De latronum insultatione, quomodo non repugnent Matthaeus et Marcus Lucae, qui dixit unum eorum insultasse, alium credidisse.

 CAPUT XVII. De potu aceti, quomodo inter se omnes consentiant.

 CAPUT XVIII. De vocibus Domini quas continuo moriturus emisit, quomodo non repugnent Matthaeus et Marcus Lucae, et ipsi tres Joanni.

 CAPUT XIX. De scissione veli quomodo non dissentiant Matthaeus et Marcus a Luca, quo ordine factum sit.

 CAPUT XX. De admiratione Centurionis et eorum qui cum illo erant, quomodo inter se consentiant Matthaeus, Marcus et Lucas.

 CAPUT XXI. De mulieribus quae ibi stabant, quomodo Matthaeus, Marcus et Lucas, qui dixerunt eas a longe stetisse, non repugnent Joanni, qui nominavit

 CAPUT XXII. De Joseph qui corpus Domini petiit a Pilato, quomodo omnes consentiant, et quomodo a seipso Joannes non dissentiat.

 CAPUT XXIII. De sepultura ejus, quomodo tres a Joanne non dissentiant.

 CAPUT XXIV. De his quae circa tempus resurrectionis Domini facta sunt, quemadmodum omnes non inter se dissentiant.

 CAPUT XXV. In eo quod se postea discipulis manifestavit, quomodo sibi omnes Evangelistae non adversentur, collatis testimoniis et de apostolo Paulo et

 LIBER QUARTUS.

 CAPUT PRIMUM.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

Chapter VI.—On the Position Given to the Preaching of John the Baptist in All the Four Evangelists.

18. Now at this point commences the account of the preaching of John, which is presented by all the four. For after the words which I have placed last in the order of his narrative thus far,—the words with which he introduces the testimony from the prophet, namely, He shall be called a Nazarene,—Matthew proceeds immediately to give us this recital: “In those days came John the Baptist, preaching in the wilderness of Judæa,” 266    Matt. iii. 1. etc. And Mark, who has told us nothing of the nativity or infancy or youth of the Lord, has made his Gospel begin with the same event,—that is to say, with the preaching of John. For it is thus that he sets out: The beginning of the Gospel of Jesus Christ, the Son of God; as it is written in the prophet Isaiah,267    In Isaia propheta. [So the Greek text, according to the best mss. Comp. Revised Version—R.] Behold, I send a messenger268    Angelum. before Thy face, which shall prepare Thy way before Thee. The voice of one crying in the wilderness, Prepare ye the way of the Lord, make His paths straight. John was in the wilderness baptizing, and preaching the baptism of repentance for the remission of sins,269    Mark i. 1–4. etc. Luke, again, follows up the passage in which he says, “And Jesus increased in wisdom and age,270    Ætate. and in favour with God and man,” by a section in which he speaks of the preaching of John in these terms: Now in the fifteenth year of the reign of Tiberius Cæsar, Pontius Pilate being governor of Judæa, and Herod being tetrarch of Galilee, and his brother Philip tetrarch of Ituræa and of the region of Trachonitis, and Lysanias the tetrarch of Abilene, Annas and Caiaphas being the high priests, the word of God came unto John, the son of Zacharias, in the wilderness, 271    Luke iii. 1, 2. etc. The Apostle John, too, the most eminent of the four evangelists, after discoursing of the Word of God, who is also the Son, antecedent to all the ages of creaturely existence, inasmuch as all things were made by Him, has introduced in the immediate context his account of the preaching and testimony of John, and proceeds thus: There was a man sent from God, whose name was John.272    John i. 6. This will be enough at once to make it plain that the narratives concerning John the Baptist given by the four evangelists are not at variance with one another. And there will be no occasion for requiring or demanding that to be done in all detail in this instance which we have already done in the case of the genealogies of the Christ who was born of Mary, to the effect of proving how Matthew and Luke are in harmony with each other, of showing how we might construct one consistent narrative out of the two, and of demonstrating on behoof of those of less acute perception, that although one of these evangelists may mention what the other omits, or omit what the other mentions, he does not thereby make it in any sense difficult to accept the veracity of the account given by the other. For when a single example [of this method of harmonizing] has been set before us, whether in the way in which it has been presented by me, or in some other method in which it may more satisfactorily be exhibited, every man can understand that, in all other similar passages, what he has seen done here may be done again.

19. Accordingly, let us now study, as I have said, the harmony of the four evangelists in the narratives regarding John the Baptist. Matthew proceeds in these terms: In those days came John the Baptist, preaching in the wilderness of Judæa.273    Matt. iii. 1. Mark has not used the phrase “In those days,” because he has given no recital of any series of events at the head of his Gospel immediately before this narrative, so that he might be understood to speak in reference to the dates of such events under the terms, “In those days.”274    Mark i. 4. Luke, on the other hand, with greater precision has defined those times of the preaching or baptism of John, by means of the notes of the temporal power. For he says: Now, in the fifteenth year of the reign of Tiberius Cæsar, Pontius Pilate being governor of Judæa, and Herod being tetrarch of Galilee, and his brother Philip tetrarch of Ituraea and of the region of Trachonitis, and Lysanias the tetrarch of Abilene, Annas and Caiaphas being the high priests, the word of God came unto John, the son of Zacharias, in the wilderness.275    Luke iii. 1–3. We ought not, however, to understand that what was actually meant by Matthew when He said, “In those days,” was simply the space of days literally limited to the specified period of these powers. On the contrary, it is apparent that he intended the note of time which was conveyed in the phrase “In those days,” to be taken to refer to a much longer period. For he first gives us the account of the return of Christ from Egypt after the death of Herod,—an incident, indeed, which took place at the time of His infancy or childhood, and with which, consequently, Luke’s statement of what befell Him in the temple when He was twelve years of age is quite consistent.276    Luke ii. 42–50. Then, immediately after this narrative of the recall of the infant or boy out of Egypt, Matthew continues thus in due order: “Now, in those days came John the Baptist.” And thus under that phrase he certainly covers not merely the days of His childhood, but all the days intervening between His nativity and this period at which John began to preach and to baptize. At this period, moreover, Christ is found already to have attained to man’s estate; 277    Juvenilis ætas. For juvenilis ætas, the mss. give regularly juvenalis ætas. for John and he were of the same age;278    Coævi. and it is stated that He was about279    Ferme. thirty years of age when He was baptized by the former.

CAPUT VI. De ordine praedicationis Joannis Baptistae inter omnes quatuor.

18. Jam hinc de praedicatione Joannis narrari incipit, quam omnes quatuor commemorant. Nam et Matthaeus post illa verba, quae ultima ejus posui, ubi commemoravit ex propheta testimonium, Quoniam Nazaraeus vocabitur, sequitur et adjungit: In diebus autem illis venit Joannes Baptista praedicans in deserto Judaeae, etc. (Matth. III, 1). Et Marcus qui nihil de nativitate vel infantia vel pueritia Domini narravit, hinc Evangelii sumpsit initium, id est, a Joannis praedicatione. Sic enim exorsus est: Initium Evangelii Jesu 1085 Christi filii Dei: sicut scriptum est in Isaia propheta, Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te. Vox clamantis in deserto, Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. Fuit Joannes in deserto baptizans et praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum, etc. (Marc. I, 1-4). Et Lucas post verba ubi ait, Et Jesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum et homines, de Joannis praedicatione jam sequitur dicens: Anno autem quinto decimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Judaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Ituraeae et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha, sub principibus sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Domini super Joannem Zahariae filium in deserto, etc. (Luc. III, 1, 2). Joannes quoque apostolus in Evangelistis quatuor eminentissimus, posteaquam dixit de Verbo Dei, qui est ipse Filius ante omnia saecula creaturae, quia omnia per ipsum facta sunt, intulit continuo de Joannis praedicatione ac testimonio dicens: Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes (Joan. I, 6). Unde jam videndum est, de ipso Joanne Baptista quatuor Evangelistarum narrationes quemadmodum inter se non discordent: non ut hoc a nobis per omnia requiratur aut exigatur, quod modo fecimus de primordiis pati ex Maria Christi, quemadmodum inter se Matthaeus Lucasque consentiant, ut ex utriusque narratione unam faceremus, demonstrantes tardioribus quemlibet eorum commemorando quod alter tacet, vel tacendo quod alter commemorat, non impedire intellectum veracis narrationis alterius; ut hoc exemplo, sive ut a me factum est, sive alio modo commodius fieri possit, videat unusquisque et in caeteris talibus locis fieri posse quod hic factum esse perspexerit.

19. Jam ergo, ut dixi, videamus quatuor Evangegelistarum de Baptista Joanne consensum. Matthaeus ita sequitur: In diebus autem illis venit Joannes Baptista praedicans in deserto Judaeae. Marcus non dixit, In diebus illis; quia nullam seriem rerum ante praemiserat, in quarum rerum diebus intelligeretur dicere, si diceret, In illis diebus. Lucas autem per potestates terrenas signantius ipsa tempora expressit praedicationis vel baptismi Joannis dicens: Anno autem quinto decimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Judaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Ituraeae et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha, sub principibus sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto. Nec tamen intelligere debemus hos dies, id est hoc tempus harum potestatum, significasse Matthaeum cum diceret, In diebus illis; sed in multo longioris temporis spatio voluisse accipi, quod ait, In diebus illis. Mox enim ut narravit reversum de Aegypto Christum mortuo Herode; quod utique tempore infantiae vel pueritiae ejus factum est, ut possit constare quod Lucas de illo, cum duodecim annorum esset, gestum narravit in templo Jerusalem (Luc. II, 42-50): cum ergo infantem vel puerum ex Aegypto revocatum commemorasset 1086 Matthaeus, continuo intulit, In diebus autem illis venit Joannes Baptista, non utique tantummodo pueritiae illius dies insinuans, sed omnes dies ab ejus nativitate usque ad tempus quo praedicare ac baptizare coepit Joannes, quo jam tempore Christi juvenilis aetas invenitur; quia coaevi erant ipse et Joannes, et triginta ferme annorum narratur fuisse cum ab illo baptizatus esset.