S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI De Consensu EVANGELISTARUM LIBRI QUATUOR .

 CAPUT PRIMUM. Evangeliorum auctoritas.

 CAPUT II. Ordo Evangelistarum, et scribendi ratio.

 CAPUT III. Matthaeus cum Marco ad regiam, Lucas ad sacerdotalem Christi personam intentionem retulit.

 CAPUT IV. Joannes ipsius divinitatem exprimendam curavit.

 CAPUT V. Virtutes duae circa contemplativam Joannes, circa activam Evangelistae alii versantur.

 CAPUT VI. Quatuor animalia ex Apocalypsi de quatuor Evangelistis alii aliis aptius intellexerunt.

 CAPUT VII. Causa suscepti operis de Evangelistarum consensu. Occurritur iis qui dicunt Christum nihil scripsisse, discipulos vero ejus Deum illum prae

 CAPUT VIII. Si fama narrante Christus creditur sapientissimus, cur majori fama praedicante non credatur Deus.

 CAPUT IX. Quidam fingunt Christum scripsisse libros de magicis.

 CAPUT X. Eosdem libros Petro et Paulo inscriptos quidam delirant.

 CAPUT XI. In eos qui somniant Christum magico arte populos ad se convertisse.

 CAPUT XII. Judaeorum Deus, illis subjugatis, ideo non fuit a Romanis receptus, quod is juberet se solum coli simulacris deletis.

 CAPUT XIII. Judaeos cur Deus passus est subjugari.

 CAPUT XIV. Deus Hebraeorum victis illis se victum non esse ostendit idolorum eversione, et Gentium omnium ad ipsius cultum conversione.

 CAPUT XV. Pagani Christum laudare compulsi, in ejus discipulos contumeliosi.

 CAPUT XVI. Apostoli de subvertendis idolis nihil a Christo vel a Prophetis diversum docuerunt.

 CAPUT XVII. In Romanos qui Deum Israel solum rejecerunt.

 CAPUT XVIII. Hebraeorum Deus a Romanis non receptus, quia se solum coli voluerit.

 CAPUT XIX. Hunc esse verum Deum.

 CAPUT XX. Contra Deum Hebraeorum nihil a Paganorum vatibus praedictum reperitur.

 CAPUT XXI. Hic solus Deus colendus, qui cum alios coli prohibeat, coli non prohibetur ab aliis.

 CAPUT XXII. Opinio Gentium de Deo nostro.

 CAPUT XXIII. De Jove et Saturno quid nugati sint Pagani.

 CAPUT XXIV. Non omnes Deos colunt, qui Deum Israel rejiciunt nec eum colunt, qui alios colunt.

 CAPUT XXV. Dii falsi alios coli secum non prohibent. Deum Israel esse Deum verum convincitur ex operibus ejus et praedictis et impletis.

 CAPUT XXVI. Idololatria per Christi nomen et Christianorum fidem juxta prophetias eversa.

 CAPUT XXVII. Urget idololatrarum reliquias, ut demum serviant vero Deo idola ubique subvertenti.

 CAPUT XXVIII. Praedicta idolorum rejectio.

 CAPUT XXIX. Deum Israel quidni colant pagani, si eum vel praepositum elementorum esse opinantur.

 CAPUT XXX. Deus Israel impletis prophetiis jam ubique innotuit.

 CAPUT XXXI. Prophetia de Christo impleta.

 CAPUT XXXII. Apostolorum contra idololatriam doctrina vindicatur ex prophetiis.

 CAPUT XXXIII. In eos qui rerum humanarum felicitatem per christiana tempora deminutam esse conqueruntur.

 CAPUT XXXIV. Epilogus superiorum.

 CAPUT XXXV. Mediatoris mysterium antiquis per prophetiam, nobis per Evangelium praedicatur.

 LIBER SECUNDUS.

 CAPUT PRIMUM. Quare usque ad Joseph generatores Christi commemorentur, cum de illius semine Christus non sit natus, sed de Virgine Maria.

 CAPUT II. Quomodo sit Christus filius David, cum ex Joseph filii David concubitu non sit natus.

 CAPUT III. Quare alios progeneratores Christi Matthaeus enumerat, alios Lucas.

 CAPUT IV. Quare quadraginta generationes, excepto ipso Christo, inveniuntur apud Matthaeum, cum quatuordecim triplicet.

 CAPUT V. Quomodo Matthaei ordini congruat ordo Lucae in his quae de conceptu et de infantia vel pueritia Christi alius praetermittit, alius commemorat

 CAPUT VI. De ordine praedicationis Joannis Baptistae inter omnes quatuor.

 CAPUT VII. De duobus Herodibus.

 CAPUT VIII. Quomodo Matthaeus dicat timuisse Joseph ire cum infante Christo in Jerusalem, propter Archelaum et non timuisse ire in Galilaeam, ubi era

 CAPUT IX. Quomodo dicat Matthaeus ideo isse in Galilaeam Joseph cum infante Christo quia timuit Archelaum pro suo patre regnantem in Jerusalem cum Lu

 CAPUT X. Quomodo Lucas dicit, Ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem in die solemni Paschae cum illo puero cum dicat Matthaeus quod metu Ar

 CAPUT XI. Quomodo potuerint, completis diebus purgationis matris Christi, sicut Lucas dicit, ascendere cum illo in templum ad peragenda solemnia, si s

 CAPUT XII. De verbis Joannis inter omnes quatuor.

 CAPUT XIII. De baptizato Jesu.

 CAPUT XIV. De verbis vocis factae de coelo super baptizatum.

 CAPUT XV. Quomodo secundum Joannem Evangelistam dicat Joannes Baptista, Ego non noveram eum cum secundum alios inveniatur quod jam noverat eum.

 CAPUT XVI. De tentato Jesu.

 CAPUT XVII. De vocatione apostolorum piscantium.

 CAPUT XVIII. De tempore secessionis ejus in Galilaeam.

 CAPUT XIX. De illo sermone prolixo quem secundum Matthaeum habuit in monte.

 CAPUT XX. Quomodo dicat Matthaeus Centurionem ad eum accessisse pro puero suo, cum Lucas dicat quod amicos ad eum miserit.

 CAPUT XXI. De socru Petri quo ordine narratum sit.

 CAPUT XXII. De ordine rerum quas post hoc narrant utrum nil inter se dissentiant Matthaeus, Marcus et Lucas.

 CAPUT XXIII. De illo qui ait Domino, Sequar te quocumque ieris, et aliis quae juxta sunt, quo ordine narrentur a Matthaeo et Luca.

 CAPUT XXIV. De transfretatione ejus, ubi dormivit in navicula, et de expulsis daemoniis, quos permisit in porcos, quomodo ea quae gesta vel dicta sunt

 CAPUT XXV. De paralytico cui dixit, Dimittuntur tibi peccata, et, maxime utrum locus ubi hoc factum est, conveniat inter Matthaeum et Marcum quia Mat

 CAPUT XXVI. De vocatione quoque Matthaei, utrum Marco et Lucae qui dicunt Levin Alphaei, idem Matthaeus congruat.

 CAPUT XXVII. De convivio ubi objectum est e quod cum peccatoribus manducaret, et quod non jejunarent discipuli ejus, quod videtur alius alios dicere a

 CAPUT XXVIII. De filia Archisynagogi resuscitata, et muliere quae tetigit fimbriam vestimenti ejus: utrum ordo quo dicta sunt nihil cuiquam eorum adve

 CAPUT XXIX. De duobus caecis et muto daemonio, quae solus Matthaeus dicit.

 CAPUT XXX. Ubi turbarum misertus misit discipulos suos, dans eis postestatem sanitatum praestandarum, et eis multa mandavit, ordinans quemadmodum vive

 CAPUT XXXI. Ubi Joannes Baptista misit ad Dominum de carcere discipulos suos, quid Matthaeus et Lucas dicunt.

 CAPUT XXXII. Ubi exprobravit civitatibus quod non egerint poenitentiam, quod et Lucas dicit: ubi quaerendum est quemadmodum illi Matthaeus ipso ordine

 CAPUT XXXIII. Ubi vocat ad tollendum jugum et sarcinam suam, quemadmodum Matthaeus a Luca non discrepet in narrandi ordine.

 CAPUT XXXIV. Ubi discipuli spicas vellentes manducaverunt, quemadmodum inter se congruant Matthaeus, Marcus et Lucas in narrandi ordine.

 CAPUT XXXV. De illo qui manum aridam cum haberet, sabbato curatus est, quemadmodum narratio Matthaei concordet cum Marco et Luca, vel rerum ordine, ve

 CAPUT XXXVI. Considerandum utrum ab isto cujus arida manus sanata est, ita digrediantur hi tres Evangelistae ut in nullo sibi adversentur ipso narrati

 CAPUT XXXVII. De muto et caeco qui daemonium habebat, quomodo Matthaeus Lucasque consentiant.

 CAPUT XXXVIII. Ubi ei dictum est quod in Beelzebut ejicit daemonia, quidquid ex ipsa occasione locutus est de blasphemia adversus Spiritum sanctum, et

 CAPUT XXXIX. Quod respondit petentibus signum, de Jona propheta et de Ninivitis, et de Regina Austri, et de spiritu immundo, qui cum exierit ab homine

 CAPUT XL. Ubi ei nuntiata est mater et fratres ejus, utrum a Marco et Luca ordo ipse non discrepet.

 CAPUT XLI. Quod ex navicula turbis locutus est de illo cujus in seminando aliud cecidit in via, etc., et de illo cui superseminata sunt zizania, et de

 CAPUT LXII. Quod venit in patriam suam, et mirabantur doctrinam, cum genus ejus contemnerent: quomodo consentiat Marco et Lucae Matthaeus, maxime utru

 CAPUT XLIII. Quemadmodum inter se conveniant Matthaeus, Marcus et Lucas de verbis Herodis cum audisset de mirabilibus Domini, vel de ipso narratiotion

 CAPUT XLIV. De Joanne incluso, vel etiam occiso, quo ordine ab his tribus narretur.

 CAPUT XLV. Ad miraculum de quinque panibus quo ordine ab omnibus, et quemadmodum ventum sit.

 CAPUT XLVI. In ipso de quinque panibus miraculo quemadmodum inter se omnes quatuor conveniant.

 CAPUT XLVII. Quod ambulavit super aquas, quomodo qui hoc dixerunt inter se conveniant et quomodo ab illo loco digrediantur, ubi turbas de quinque pan

 CAPUT XLVIII. Quomodo Matthaeus et Marcus Joanni non adversentur in eo quod ab eis tribus narratur quid posteaquam transfretarunt factum sit.

 CAPUT XLIX. De muliere Chananaea quae dixit, Et canes edunt de micis cadentibus de mensa dominorum suorum, quomodo inter se Matthaeus Lucasque consent

 CAPUT L. Cum de septem panibus pavit turbas, utrum inter se Matthaeus Marcusque conveniant.

 CAPUT LI. Quod dicit Matthaeus inde eum venisse in fines Magedan, quomodo congruat Marco et in eo quod petentibus signum respondit iterum de Jona.

 CAPUT LII. De fermento Pharisaeorum, quomodo cum Marco conveniat, vel re vel ordine.

 CAPUT LIII. Cum interrogavit discipulos, quem illum dicerent homines, utrum nihil inter se repugnent Matthaeus, Marcus et Lucas, rebus aut ordine.

 CAPUT LIV. Ubi praenuntiavit discipulis passionem suam, quae sit inter Matthaeum, Marcum et Lucam convenientia.

 CAPUT LV. Ubi subjungunt iidem tres quomodo praeceperit Dominus ut post eum qui voluerit veniat quam secum concordent.

 CAPUT LVI. Quod se Dominus tribus discipulis in monte ostendit cum Moyse et Elia, quomodo inter se congruant tres isti ordine et rebus, et maxime prop

 CAPUT LVII. Ubi de adventu Eliae locutus est eis, quae sit convenientia inter Matthaeum et Marcum.

 CAPUT LVIII. De illo qui ei obtulit filium suum, quem discipuli sanare non potuerant, quemadmodum tres isti consentiant etiam ordine narrationis.

 CAPUT LIX. Ubi de passione sua cum eis dixisset, contristati sunt, quod tres ipsi eodem ordine commemorant.

 CAPUT LX. Ubi de ore piscis solvit tributum, quod Matthaeus solus dicit.

 CAPUT LXI. De puero parvulo quem proposuit imitandum, de scandalis mundi, de membris corporis scandalizantibus, de angelis parvulorum qui vident facie

 CAPUT LXII. Quando interrogatus est utrum liceat dimittere uxorem, quemadmodum inter se consentiant Matthaeus et Marcus, maxime de ipsis interrogation

 CAPUT LXIII. De parvulis quibus manus imposuit, de divite cui dixit, Vende omnia tua de vinea quo conducti sunt operarii per horas diversas, quemadmo

 CAPUT LXIV. Ubi secreto duodecim discipulis de passione sua praedixit, et mater filiorum Zebedaei cum filiis suis petiit ut unus eorum ad dexteram eju

 CAPUT LXV. De caecis Jericho illuminatis, quemadmodum non adversetur Matthaeus vel Marco, vel Lucae.

 CAPUT LXVI. De asinae pullo, quomodo Matthaeu. caeteris congruat, qui solum pullum commemorant.

 CAPUT LXVII. De expulsis templo vendentibus et ementibus, quemadmodum tres isti non repugnent Joanni qui hoc idem longe alibi dicit.

 CAPUT LXVIII. De arefacta arbore ficulnea, et quae juxta narrata sunt, quomodo non repugnet Matthaeus caeteris, et maxime Marco de ordine narrationis.

 CAPUT LXIX. Cum Dominum interrogaverunt Judaei, in qua potestate ista faceret, quomodo inter se consentiant isti tres.

 CAPUT LXX. De duobus quibus imperaverit pater ut irent in vineam, et de vinea quae locata est aliis agricolis, quomodo non adversetur Matthaeus illis

 CAPUT LXXI. De nuptiis filii Regis ad quas turbae invitatae sunt, quem Matthaeus ordinem tenuerit, propter Lucam qui tale quiddam alibi dicit.

 CAPUT LXXII. De nummo Caesari reddendo, cujus habeat imaginem, et de muliere quae septem, fratribus nupserat, quemadmodum tres isti concordent.

 CAPUT LXXIII. De illo cui commendata sunt duo praecepta dilectionis Dei et proximi, qui ordo sit narrantium Matthaei et Marci, ne a Luca discrepare vi

 CAPUT LXXIV. Quod Judaei interrogantur de Christo, cujus eis filius videatur, utrum non repugnet Matthaeus aliis duobus quia secundum istum dicitur,

 CAPUT LXXV. De Pharisaeis sedentibus super cathedram Moysi, et dicentibus quae non faciunt, caeterisque in eos dem Pharisaeos a Domino dictis, utrum s

 CAPUT LXXVI. Cum praenuntiavit templi eversionem, quomodo aliis duobus narrandi ordine congruat.

 CAPUT LXXVII. De sermone quem habuit in monte Oliveti, quaerentibus discipulis quando erit consummatio, quemadmodum tres isti inter se congruant.

 CAPUT LXXVIII. Quod commemorant Matthaeus et Marcus ante biduum futurae Paschae, et postea dicunt quod in Bethania fuit, quomodo non repugnet Joanni,

 CAPUT LXXIX. De coena in Bethania ubi mulier unguento pretioso Dominum perfudit, quomodo inter se congruant Matthaeus, Marcus et Joannes, et quomodo L

 CAPUT LXXX. Ubi mittit discipulos ut praeparent ei manducare Pascha, quomodo inter se congruant Matthaeus, Marcus et Lucas.

 LIBER TERTIUS.

 CAPUT PRIMUM. De coena Domini et de expresso traditore ejus, quemadmodum inter se quatuor conveniant.

 CAPUT II. De praedicta negatione Petri, quemadmodum ostendantur nihil inter se repugnare.

 CAPUT III. De his quae dicta sunt a Domino donec exiret de domo ubi coenaverant, quemadmodum nihil discrepare monstrentur.

 CAPUT IV. De his quae gesta sunt in illo praedio vel horto, quo ex illa domo post coenam venerunt, quomodo trium, id est Matthaei, Marci et Lucae cons

 CAPUT V. De his quae in ejus apprehensione facta et dicta omnes commemorant, quomodo inter se nihil appareat dissentire.

 CAPUT VI. De his quae gesta sunt cum duceretur Dominus ad domum principis sacerdotum, et quae in ipsa domo cum nocte perductus esset, et maxime de Pet

 CAPUT VII. De his quae mane gesta sunt, priusquam Pilato traderetur, quomodo Evangelistae inter se non discrepent et de testimonio Jeremiae quod Matt

 CAPUT VIII. De his quae apud Pilatum gesta sunt, quomodo inter se nihil dissentiant.

 CAPUT IX. De illusione qua illusus est a cohorte Pilati, quomodo non dissonent tres qui hoc dicunt, Matthaeus, Marcus et Joannes.

 CAPUT X. Quomodo non repugnet quod Matthaeus, Marcus et Lucas angariatum dicunt, qui portaret ejus crucem cum Joannes dicat quod eam Jesus ipse porta

 CAPUT XI. De potu quem dederunt ei priusquam commemorata esset ejus crucifixio, quomodo conveniat inter Matthaeum et Marcum.

 CAPUT XII. De divisione vestimentorum ejus, quomodo inter se omnes conveniant.

 CAPUT XIII. De hora dominicae passionis, quemadmodum non inter se dissentiant Marcus et Joannes, propter tertiam et sextam.

 CAPUT XIV. De duobus latronibus cum illo crucifixis, quomodo omnes concordent.

 CAPUT XV. De his qui Domino insultaverunt, quomodo inter se consonent Matthaeus, Marcus et Lucas.

 CAPUT XVI. De latronum insultatione, quomodo non repugnent Matthaeus et Marcus Lucae, qui dixit unum eorum insultasse, alium credidisse.

 CAPUT XVII. De potu aceti, quomodo inter se omnes consentiant.

 CAPUT XVIII. De vocibus Domini quas continuo moriturus emisit, quomodo non repugnent Matthaeus et Marcus Lucae, et ipsi tres Joanni.

 CAPUT XIX. De scissione veli quomodo non dissentiant Matthaeus et Marcus a Luca, quo ordine factum sit.

 CAPUT XX. De admiratione Centurionis et eorum qui cum illo erant, quomodo inter se consentiant Matthaeus, Marcus et Lucas.

 CAPUT XXI. De mulieribus quae ibi stabant, quomodo Matthaeus, Marcus et Lucas, qui dixerunt eas a longe stetisse, non repugnent Joanni, qui nominavit

 CAPUT XXII. De Joseph qui corpus Domini petiit a Pilato, quomodo omnes consentiant, et quomodo a seipso Joannes non dissentiat.

 CAPUT XXIII. De sepultura ejus, quomodo tres a Joanne non dissentiant.

 CAPUT XXIV. De his quae circa tempus resurrectionis Domini facta sunt, quemadmodum omnes non inter se dissentiant.

 CAPUT XXV. In eo quod se postea discipulis manifestavit, quomodo sibi omnes Evangelistae non adversentur, collatis testimoniis et de apostolo Paulo et

 LIBER QUARTUS.

 CAPUT PRIMUM.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

Chapter XII.—Of the Fact that the God of the Jews, After the Subjugation of that People, Was Still Not Accepted by the Romans, Because His Commandment Was that He Alone Should Be Worshipped, and Images Destroyed.

18. Furthermore, that Hebrew nation, which, as I have said, was commissioned to prophesy of Christ, had no other God but one God, the true God, who made heaven and earth, and all that therein is. Under His displeasure they were ofttimes given into the power of their enemies. And now, indeed, on account of their most heinous sin in putting Christ to death, they have been thoroughly rooted out of Jerusalem itself, which was the capital of their kingdom, and have been made subject to the Roman empire. Now the Romans were in the habit of propitiating58    The text gives deos…colendos propitiare. Five mss. give deos…colendo propitiare.—Migne. the deities of those nations whom they conquered by worshipping these themselves, and they were accustomed to undertake the charge of their sacred rites. But they declined to act on that principle with regard to the God of the Hebrew nation, either when they made their attack or when they reduced the people. I believe that they perceived that, if they admitted the worship of this Deity, whose commandment was that He only should be worshipped, and that images should be destroyed, they would have to put away from them all those objects to which formerly they had undertaken to do religious service, and by the worship of which they believed their empire had grown. But in this the falseness of their demons mightily deceived them. For surely they ought to have apprehended the fact that it is only by the hidden will of the true God, in whose hand resides the supreme power in all things, that the kingdom was given them and has been made to increase, and that their position was not due to the favour of those deities who, if they could have wielded any influence whatever in that matter, would rather have protected their own people from being over-mastered by the Romans, or would have brought the Romans themselves into complete subjection to them.

19. Certainly they cannot possibly affirm that the kind of piety and manners exemplified by them became objects of love and choice on the part of the gods of the nations which they conquered. They will never make such an assertion, if they only recall their own early beginnings, the asylum for abandoned criminals and the fratricide of Romulus. For when Remus and Romulus established their asylum, with the intention that whoever took refuge there, be the crime what it might be with which he stood charged, should enjoy impunity in his deed, they did not promulgate any precepts of penitence for bringing the minds of such wretched men back to a right condition. By this bribe of impunity did they not rather arm the gathered band of fearful fugitives against the states to which they properly belonged, and the laws of which they dreaded? Or when Romulus slew his brother, who had perpetrated no evil against him, is it the case that his mind was bent on the vindication of justice, and not on the acquisition of absolute power? And is it true that the deities did take their delight in manners like these, as if they were themselves enemies to their own states, in so far as they favoured those who were the enemies of these communities? Nay rather, neither did they by deserting them harm the one class, nor did they by passing over to their side in any sense help the other. For they have it not in their power to give kingship or to remove it. But that is done by the one true God, according to His hidden counsel. And it is not His mind to make those necessarily blessed to whom He may have given an earthly kingdom, or to make those necessarily unhappy whom He has deprived of that position. But He makes men blessed or wretched for other reasons and by other means, and either by permission or by actual gift distributes temporal and earthly kingdoms to whomsoever He pleases, and for whatsoever period He chooses, according to the fore-ordained order of the ages.

CAPUT XII. Judaeorum Deus, illis subjugatis, ideo non fuit a Romanis receptus, quod is juberet se solum coli simulacris deletis.

18. Proinde illius Hebraeae gentis ad prophetandum Christum, sicut dixi, deputatae nullus alius deus erat, nisi Deus unus, Deus verus, qui fecit coelum et terram et omnia quae in eis sunt: quo offenso saepe suis hostibus subdebantur; nunc etiam pro gravissimo scelere occisi Christi, ex ipsa Jerosolyma, quod erat regni eorum caput, penitus eradicati, et Romano imperio subjugati sunt. Solebant autem Romani deos gentium quas subjugabant, colendos propitiare , et eorum sacra suscipere. Hoc de Deo gentis Hebraeae, cum eam vel oppugnaverunt vel vicerunt, facere noluerunt. Credo quod videbant, si ejus Dei sacra reciperent, qui se solum, deletis etiam simulacris, coli juberet, dimittenda esse omnia quae prius colenda susceperant, quorum religionibus imperium suum crevisse arbitrabantur. In quo eos plurimum fallacia daemonum decipiebat: nam utique intelligere debebant, occulta Dei veri voluntate, penes quem rerum summa potestas est, sibi datum et auctum regnum, non illorum deorum favore; qui si aliquid in hac re potestatis habuissent, suos potius protexissent, ne a Romanis superarentur, aut ipsos eis Romanos edomitos subjugassent.

19. Neque enim possunt dicere pietatem ac mores suos a diis gentium quas vicerunt, dilectos et electos. Nunquam hoc dicent, si primordia sua recolant, facinorosorum asylum et Romuli fratricidium. Neque enim quando asylum constituerunt Remus et Romulus, ut quisquis cujuslibet sceleris reus eo confugisset, inultum haberet commissum, praecepta poenitentiae dederunt ad sanandas animas miserorum; ac non potius collectam timentium manum contra suas civitates, quarum leges timebant, mercede impunitatis armarunt: aut quando Romulus fratrem, qui nihil in eum mali perpetrarat, occidit, justitiam vindicandi, ac non principatum dominandi cogitavit. Itane istos mores dilexerunt dii, hostes suarum civitatum favendo hostibus earum? Quin potius nec illas deserendo presserunt, nec ad istos transeundo eos aliquid adjuverunt; quia non habent in potestate regnum dare et 1051 auferre: sed Deus unus et verus hoc agit occulto judicio, non continuo beatos facturus, quibus terrenum regnum dederit; nec continuo miseros, quibus ademerit; sed beatos vel miseros propter aliud et aliunde faciens, temporalia regna atque terrena quibus voluerit, et quamdiu voluerit, secundum praedestinatum ordinem saeculorum, vel sinendo vel donando distribuit.