S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI De Consensu EVANGELISTARUM LIBRI QUATUOR .

 CAPUT PRIMUM. Evangeliorum auctoritas.

 CAPUT II. Ordo Evangelistarum, et scribendi ratio.

 CAPUT III. Matthaeus cum Marco ad regiam, Lucas ad sacerdotalem Christi personam intentionem retulit.

 CAPUT IV. Joannes ipsius divinitatem exprimendam curavit.

 CAPUT V. Virtutes duae circa contemplativam Joannes, circa activam Evangelistae alii versantur.

 CAPUT VI. Quatuor animalia ex Apocalypsi de quatuor Evangelistis alii aliis aptius intellexerunt.

 CAPUT VII. Causa suscepti operis de Evangelistarum consensu. Occurritur iis qui dicunt Christum nihil scripsisse, discipulos vero ejus Deum illum prae

 CAPUT VIII. Si fama narrante Christus creditur sapientissimus, cur majori fama praedicante non credatur Deus.

 CAPUT IX. Quidam fingunt Christum scripsisse libros de magicis.

 CAPUT X. Eosdem libros Petro et Paulo inscriptos quidam delirant.

 CAPUT XI. In eos qui somniant Christum magico arte populos ad se convertisse.

 CAPUT XII. Judaeorum Deus, illis subjugatis, ideo non fuit a Romanis receptus, quod is juberet se solum coli simulacris deletis.

 CAPUT XIII. Judaeos cur Deus passus est subjugari.

 CAPUT XIV. Deus Hebraeorum victis illis se victum non esse ostendit idolorum eversione, et Gentium omnium ad ipsius cultum conversione.

 CAPUT XV. Pagani Christum laudare compulsi, in ejus discipulos contumeliosi.

 CAPUT XVI. Apostoli de subvertendis idolis nihil a Christo vel a Prophetis diversum docuerunt.

 CAPUT XVII. In Romanos qui Deum Israel solum rejecerunt.

 CAPUT XVIII. Hebraeorum Deus a Romanis non receptus, quia se solum coli voluerit.

 CAPUT XIX. Hunc esse verum Deum.

 CAPUT XX. Contra Deum Hebraeorum nihil a Paganorum vatibus praedictum reperitur.

 CAPUT XXI. Hic solus Deus colendus, qui cum alios coli prohibeat, coli non prohibetur ab aliis.

 CAPUT XXII. Opinio Gentium de Deo nostro.

 CAPUT XXIII. De Jove et Saturno quid nugati sint Pagani.

 CAPUT XXIV. Non omnes Deos colunt, qui Deum Israel rejiciunt nec eum colunt, qui alios colunt.

 CAPUT XXV. Dii falsi alios coli secum non prohibent. Deum Israel esse Deum verum convincitur ex operibus ejus et praedictis et impletis.

 CAPUT XXVI. Idololatria per Christi nomen et Christianorum fidem juxta prophetias eversa.

 CAPUT XXVII. Urget idololatrarum reliquias, ut demum serviant vero Deo idola ubique subvertenti.

 CAPUT XXVIII. Praedicta idolorum rejectio.

 CAPUT XXIX. Deum Israel quidni colant pagani, si eum vel praepositum elementorum esse opinantur.

 CAPUT XXX. Deus Israel impletis prophetiis jam ubique innotuit.

 CAPUT XXXI. Prophetia de Christo impleta.

 CAPUT XXXII. Apostolorum contra idololatriam doctrina vindicatur ex prophetiis.

 CAPUT XXXIII. In eos qui rerum humanarum felicitatem per christiana tempora deminutam esse conqueruntur.

 CAPUT XXXIV. Epilogus superiorum.

 CAPUT XXXV. Mediatoris mysterium antiquis per prophetiam, nobis per Evangelium praedicatur.

 LIBER SECUNDUS.

 CAPUT PRIMUM. Quare usque ad Joseph generatores Christi commemorentur, cum de illius semine Christus non sit natus, sed de Virgine Maria.

 CAPUT II. Quomodo sit Christus filius David, cum ex Joseph filii David concubitu non sit natus.

 CAPUT III. Quare alios progeneratores Christi Matthaeus enumerat, alios Lucas.

 CAPUT IV. Quare quadraginta generationes, excepto ipso Christo, inveniuntur apud Matthaeum, cum quatuordecim triplicet.

 CAPUT V. Quomodo Matthaei ordini congruat ordo Lucae in his quae de conceptu et de infantia vel pueritia Christi alius praetermittit, alius commemorat

 CAPUT VI. De ordine praedicationis Joannis Baptistae inter omnes quatuor.

 CAPUT VII. De duobus Herodibus.

 CAPUT VIII. Quomodo Matthaeus dicat timuisse Joseph ire cum infante Christo in Jerusalem, propter Archelaum et non timuisse ire in Galilaeam, ubi era

 CAPUT IX. Quomodo dicat Matthaeus ideo isse in Galilaeam Joseph cum infante Christo quia timuit Archelaum pro suo patre regnantem in Jerusalem cum Lu

 CAPUT X. Quomodo Lucas dicit, Ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem in die solemni Paschae cum illo puero cum dicat Matthaeus quod metu Ar

 CAPUT XI. Quomodo potuerint, completis diebus purgationis matris Christi, sicut Lucas dicit, ascendere cum illo in templum ad peragenda solemnia, si s

 CAPUT XII. De verbis Joannis inter omnes quatuor.

 CAPUT XIII. De baptizato Jesu.

 CAPUT XIV. De verbis vocis factae de coelo super baptizatum.

 CAPUT XV. Quomodo secundum Joannem Evangelistam dicat Joannes Baptista, Ego non noveram eum cum secundum alios inveniatur quod jam noverat eum.

 CAPUT XVI. De tentato Jesu.

 CAPUT XVII. De vocatione apostolorum piscantium.

 CAPUT XVIII. De tempore secessionis ejus in Galilaeam.

 CAPUT XIX. De illo sermone prolixo quem secundum Matthaeum habuit in monte.

 CAPUT XX. Quomodo dicat Matthaeus Centurionem ad eum accessisse pro puero suo, cum Lucas dicat quod amicos ad eum miserit.

 CAPUT XXI. De socru Petri quo ordine narratum sit.

 CAPUT XXII. De ordine rerum quas post hoc narrant utrum nil inter se dissentiant Matthaeus, Marcus et Lucas.

 CAPUT XXIII. De illo qui ait Domino, Sequar te quocumque ieris, et aliis quae juxta sunt, quo ordine narrentur a Matthaeo et Luca.

 CAPUT XXIV. De transfretatione ejus, ubi dormivit in navicula, et de expulsis daemoniis, quos permisit in porcos, quomodo ea quae gesta vel dicta sunt

 CAPUT XXV. De paralytico cui dixit, Dimittuntur tibi peccata, et, maxime utrum locus ubi hoc factum est, conveniat inter Matthaeum et Marcum quia Mat

 CAPUT XXVI. De vocatione quoque Matthaei, utrum Marco et Lucae qui dicunt Levin Alphaei, idem Matthaeus congruat.

 CAPUT XXVII. De convivio ubi objectum est e quod cum peccatoribus manducaret, et quod non jejunarent discipuli ejus, quod videtur alius alios dicere a

 CAPUT XXVIII. De filia Archisynagogi resuscitata, et muliere quae tetigit fimbriam vestimenti ejus: utrum ordo quo dicta sunt nihil cuiquam eorum adve

 CAPUT XXIX. De duobus caecis et muto daemonio, quae solus Matthaeus dicit.

 CAPUT XXX. Ubi turbarum misertus misit discipulos suos, dans eis postestatem sanitatum praestandarum, et eis multa mandavit, ordinans quemadmodum vive

 CAPUT XXXI. Ubi Joannes Baptista misit ad Dominum de carcere discipulos suos, quid Matthaeus et Lucas dicunt.

 CAPUT XXXII. Ubi exprobravit civitatibus quod non egerint poenitentiam, quod et Lucas dicit: ubi quaerendum est quemadmodum illi Matthaeus ipso ordine

 CAPUT XXXIII. Ubi vocat ad tollendum jugum et sarcinam suam, quemadmodum Matthaeus a Luca non discrepet in narrandi ordine.

 CAPUT XXXIV. Ubi discipuli spicas vellentes manducaverunt, quemadmodum inter se congruant Matthaeus, Marcus et Lucas in narrandi ordine.

 CAPUT XXXV. De illo qui manum aridam cum haberet, sabbato curatus est, quemadmodum narratio Matthaei concordet cum Marco et Luca, vel rerum ordine, ve

 CAPUT XXXVI. Considerandum utrum ab isto cujus arida manus sanata est, ita digrediantur hi tres Evangelistae ut in nullo sibi adversentur ipso narrati

 CAPUT XXXVII. De muto et caeco qui daemonium habebat, quomodo Matthaeus Lucasque consentiant.

 CAPUT XXXVIII. Ubi ei dictum est quod in Beelzebut ejicit daemonia, quidquid ex ipsa occasione locutus est de blasphemia adversus Spiritum sanctum, et

 CAPUT XXXIX. Quod respondit petentibus signum, de Jona propheta et de Ninivitis, et de Regina Austri, et de spiritu immundo, qui cum exierit ab homine

 CAPUT XL. Ubi ei nuntiata est mater et fratres ejus, utrum a Marco et Luca ordo ipse non discrepet.

 CAPUT XLI. Quod ex navicula turbis locutus est de illo cujus in seminando aliud cecidit in via, etc., et de illo cui superseminata sunt zizania, et de

 CAPUT LXII. Quod venit in patriam suam, et mirabantur doctrinam, cum genus ejus contemnerent: quomodo consentiat Marco et Lucae Matthaeus, maxime utru

 CAPUT XLIII. Quemadmodum inter se conveniant Matthaeus, Marcus et Lucas de verbis Herodis cum audisset de mirabilibus Domini, vel de ipso narratiotion

 CAPUT XLIV. De Joanne incluso, vel etiam occiso, quo ordine ab his tribus narretur.

 CAPUT XLV. Ad miraculum de quinque panibus quo ordine ab omnibus, et quemadmodum ventum sit.

 CAPUT XLVI. In ipso de quinque panibus miraculo quemadmodum inter se omnes quatuor conveniant.

 CAPUT XLVII. Quod ambulavit super aquas, quomodo qui hoc dixerunt inter se conveniant et quomodo ab illo loco digrediantur, ubi turbas de quinque pan

 CAPUT XLVIII. Quomodo Matthaeus et Marcus Joanni non adversentur in eo quod ab eis tribus narratur quid posteaquam transfretarunt factum sit.

 CAPUT XLIX. De muliere Chananaea quae dixit, Et canes edunt de micis cadentibus de mensa dominorum suorum, quomodo inter se Matthaeus Lucasque consent

 CAPUT L. Cum de septem panibus pavit turbas, utrum inter se Matthaeus Marcusque conveniant.

 CAPUT LI. Quod dicit Matthaeus inde eum venisse in fines Magedan, quomodo congruat Marco et in eo quod petentibus signum respondit iterum de Jona.

 CAPUT LII. De fermento Pharisaeorum, quomodo cum Marco conveniat, vel re vel ordine.

 CAPUT LIII. Cum interrogavit discipulos, quem illum dicerent homines, utrum nihil inter se repugnent Matthaeus, Marcus et Lucas, rebus aut ordine.

 CAPUT LIV. Ubi praenuntiavit discipulis passionem suam, quae sit inter Matthaeum, Marcum et Lucam convenientia.

 CAPUT LV. Ubi subjungunt iidem tres quomodo praeceperit Dominus ut post eum qui voluerit veniat quam secum concordent.

 CAPUT LVI. Quod se Dominus tribus discipulis in monte ostendit cum Moyse et Elia, quomodo inter se congruant tres isti ordine et rebus, et maxime prop

 CAPUT LVII. Ubi de adventu Eliae locutus est eis, quae sit convenientia inter Matthaeum et Marcum.

 CAPUT LVIII. De illo qui ei obtulit filium suum, quem discipuli sanare non potuerant, quemadmodum tres isti consentiant etiam ordine narrationis.

 CAPUT LIX. Ubi de passione sua cum eis dixisset, contristati sunt, quod tres ipsi eodem ordine commemorant.

 CAPUT LX. Ubi de ore piscis solvit tributum, quod Matthaeus solus dicit.

 CAPUT LXI. De puero parvulo quem proposuit imitandum, de scandalis mundi, de membris corporis scandalizantibus, de angelis parvulorum qui vident facie

 CAPUT LXII. Quando interrogatus est utrum liceat dimittere uxorem, quemadmodum inter se consentiant Matthaeus et Marcus, maxime de ipsis interrogation

 CAPUT LXIII. De parvulis quibus manus imposuit, de divite cui dixit, Vende omnia tua de vinea quo conducti sunt operarii per horas diversas, quemadmo

 CAPUT LXIV. Ubi secreto duodecim discipulis de passione sua praedixit, et mater filiorum Zebedaei cum filiis suis petiit ut unus eorum ad dexteram eju

 CAPUT LXV. De caecis Jericho illuminatis, quemadmodum non adversetur Matthaeus vel Marco, vel Lucae.

 CAPUT LXVI. De asinae pullo, quomodo Matthaeu. caeteris congruat, qui solum pullum commemorant.

 CAPUT LXVII. De expulsis templo vendentibus et ementibus, quemadmodum tres isti non repugnent Joanni qui hoc idem longe alibi dicit.

 CAPUT LXVIII. De arefacta arbore ficulnea, et quae juxta narrata sunt, quomodo non repugnet Matthaeus caeteris, et maxime Marco de ordine narrationis.

 CAPUT LXIX. Cum Dominum interrogaverunt Judaei, in qua potestate ista faceret, quomodo inter se consentiant isti tres.

 CAPUT LXX. De duobus quibus imperaverit pater ut irent in vineam, et de vinea quae locata est aliis agricolis, quomodo non adversetur Matthaeus illis

 CAPUT LXXI. De nuptiis filii Regis ad quas turbae invitatae sunt, quem Matthaeus ordinem tenuerit, propter Lucam qui tale quiddam alibi dicit.

 CAPUT LXXII. De nummo Caesari reddendo, cujus habeat imaginem, et de muliere quae septem, fratribus nupserat, quemadmodum tres isti concordent.

 CAPUT LXXIII. De illo cui commendata sunt duo praecepta dilectionis Dei et proximi, qui ordo sit narrantium Matthaei et Marci, ne a Luca discrepare vi

 CAPUT LXXIV. Quod Judaei interrogantur de Christo, cujus eis filius videatur, utrum non repugnet Matthaeus aliis duobus quia secundum istum dicitur,

 CAPUT LXXV. De Pharisaeis sedentibus super cathedram Moysi, et dicentibus quae non faciunt, caeterisque in eos dem Pharisaeos a Domino dictis, utrum s

 CAPUT LXXVI. Cum praenuntiavit templi eversionem, quomodo aliis duobus narrandi ordine congruat.

 CAPUT LXXVII. De sermone quem habuit in monte Oliveti, quaerentibus discipulis quando erit consummatio, quemadmodum tres isti inter se congruant.

 CAPUT LXXVIII. Quod commemorant Matthaeus et Marcus ante biduum futurae Paschae, et postea dicunt quod in Bethania fuit, quomodo non repugnet Joanni,

 CAPUT LXXIX. De coena in Bethania ubi mulier unguento pretioso Dominum perfudit, quomodo inter se congruant Matthaeus, Marcus et Joannes, et quomodo L

 CAPUT LXXX. Ubi mittit discipulos ut praeparent ei manducare Pascha, quomodo inter se congruant Matthaeus, Marcus et Lucas.

 LIBER TERTIUS.

 CAPUT PRIMUM. De coena Domini et de expresso traditore ejus, quemadmodum inter se quatuor conveniant.

 CAPUT II. De praedicta negatione Petri, quemadmodum ostendantur nihil inter se repugnare.

 CAPUT III. De his quae dicta sunt a Domino donec exiret de domo ubi coenaverant, quemadmodum nihil discrepare monstrentur.

 CAPUT IV. De his quae gesta sunt in illo praedio vel horto, quo ex illa domo post coenam venerunt, quomodo trium, id est Matthaei, Marci et Lucae cons

 CAPUT V. De his quae in ejus apprehensione facta et dicta omnes commemorant, quomodo inter se nihil appareat dissentire.

 CAPUT VI. De his quae gesta sunt cum duceretur Dominus ad domum principis sacerdotum, et quae in ipsa domo cum nocte perductus esset, et maxime de Pet

 CAPUT VII. De his quae mane gesta sunt, priusquam Pilato traderetur, quomodo Evangelistae inter se non discrepent et de testimonio Jeremiae quod Matt

 CAPUT VIII. De his quae apud Pilatum gesta sunt, quomodo inter se nihil dissentiant.

 CAPUT IX. De illusione qua illusus est a cohorte Pilati, quomodo non dissonent tres qui hoc dicunt, Matthaeus, Marcus et Joannes.

 CAPUT X. Quomodo non repugnet quod Matthaeus, Marcus et Lucas angariatum dicunt, qui portaret ejus crucem cum Joannes dicat quod eam Jesus ipse porta

 CAPUT XI. De potu quem dederunt ei priusquam commemorata esset ejus crucifixio, quomodo conveniat inter Matthaeum et Marcum.

 CAPUT XII. De divisione vestimentorum ejus, quomodo inter se omnes conveniant.

 CAPUT XIII. De hora dominicae passionis, quemadmodum non inter se dissentiant Marcus et Joannes, propter tertiam et sextam.

 CAPUT XIV. De duobus latronibus cum illo crucifixis, quomodo omnes concordent.

 CAPUT XV. De his qui Domino insultaverunt, quomodo inter se consonent Matthaeus, Marcus et Lucas.

 CAPUT XVI. De latronum insultatione, quomodo non repugnent Matthaeus et Marcus Lucae, qui dixit unum eorum insultasse, alium credidisse.

 CAPUT XVII. De potu aceti, quomodo inter se omnes consentiant.

 CAPUT XVIII. De vocibus Domini quas continuo moriturus emisit, quomodo non repugnent Matthaeus et Marcus Lucae, et ipsi tres Joanni.

 CAPUT XIX. De scissione veli quomodo non dissentiant Matthaeus et Marcus a Luca, quo ordine factum sit.

 CAPUT XX. De admiratione Centurionis et eorum qui cum illo erant, quomodo inter se consentiant Matthaeus, Marcus et Lucas.

 CAPUT XXI. De mulieribus quae ibi stabant, quomodo Matthaeus, Marcus et Lucas, qui dixerunt eas a longe stetisse, non repugnent Joanni, qui nominavit

 CAPUT XXII. De Joseph qui corpus Domini petiit a Pilato, quomodo omnes consentiant, et quomodo a seipso Joannes non dissentiat.

 CAPUT XXIII. De sepultura ejus, quomodo tres a Joanne non dissentiant.

 CAPUT XXIV. De his quae circa tempus resurrectionis Domini facta sunt, quemadmodum omnes non inter se dissentiant.

 CAPUT XXV. In eo quod se postea discipulis manifestavit, quomodo sibi omnes Evangelistae non adversentur, collatis testimoniis et de apostolo Paulo et

 LIBER QUARTUS.

 CAPUT PRIMUM.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

Chapter LXVIII.—Of the Withering of the Fig-Tree, and of the Question as to the Absence of Any Contradiction Between Matthew and the Other Evangelists in the Accounts Given of that Incident, as Well as the Other Matters Related in Connection with It; And Very Specially as to the Consistency Between Matthew and Mark in the Matter of the Order of Narration.

130. Matthew continues thus: “And the blind and the lame came to Him in the temple, and He healed them. And when the chief priests and scribes saw the wonderful things that He did, and the children crying in the temple, and saying, Hosanna to the Son of David, they were sore displeased, and said unto Him, Hearest thou what these say? And Jesus saith unto them, Yea; have ye never read, Out of the mouth of babes and sucklings Thou hast perfected praise? And He left them, and went out of the city into Bethany; and He lodged there. Now in the morning, as He returned into the city, He hungered. And when He saw a single642    Unam. fig-tree in the way, He came to it, and found nothing thereon but leaves only, and said unto it, Let no fruit grow on thee henceforward for ever. And presently the fig-tree withered away. And when the disciples saw it, they marvelled, saying, How soon is the fig-tree withered away! But Jesus answered and said unto them, Verily I say unto you, If ye have faith, and doubt not, ye shall not only do this which is done to the fig-tree; but also, if ye shall say unto this mountain, Be thou removed, and be thou cast into the sea, it shall be done. And all things, whatsoever ye shall ask in prayer, believing, ye shall receive.”643    Matt. xxi. 14–22.

131. Mark also records this occurrence in due succession.644    Consequenter. He does not, however, follow the same order in his narrative. For first of all, the fact which is related by Matthew, namely, that Jesus went into the temple, and cast out those who sold and bought there, is not mentioned at that point by Mark. On the other hand, Mark tells us that He looked round about upon all things, and, when the eventide was now come, went out into Bethany with the twelve. Next he informs us that on another day,645    Alia die. when they were coming from Bethany, He was hungry, and cursed the fig-tree, as Matthew also intimates. Then the said Mark subjoins the statement that He came into Jerusalem, and that, on going into the temple, He cast out those who sold and bought there, as if that incident took place not on the first day specified, but on a different day.646    Mark xi. 11–17. But inasmuch as Matthew puts the connection in these terms, “And He left them, and went out of the city into Bethany,”647    Matt. xxi. 17. and tells us that it was when returning in the morning into the city that He cursed the tree, it is more reasonable to suppose that he, rather than Mark, has preserved the strict order of time so far as regards the incident of the expulsion of the sellers and buyers from the temple. For when he uses the phrase, “And He left them, and went out,” who can be understood by those parties whom He is thus said to have left, but those with whom He was previously speaking,—namely, the persons who were so sore displeased because the children cried out, “Hosanna to the Son of David”? It follows, then, that Mark has omitted what took place on the first day, when He went into the temple; and in mentioning that He found nothing on the fig-tree but leaves, he has introduced what He called to mind only there, but what really occurred on the second day, as both evangelists testify. Then, further, his account bears that the astonishment which the disciples expressed at finding how the fig-tree had withered away, and the reply which the Lord made to them on the subject of faith, and the casting of the mountain into the sea, belonged not to this same second day on which He said to the tree, “No man eat fruit of thee hereafter for ever,” but to a third day. For in connection with the second day, the said Mark has recorded the incident of the casting of the sellers out of the temple, which he had omitted to notice as belonging to the first day. Accordingly, it is in connection with this second day that he tells us how Jesus went out of the city, when even was come, and how, when they passed by in the morning, the disciples saw the fig-tree dried up from the roots, and how Peter, calling to remembrance, said unto Him, “Master, behold the fig-tree which Thou cursedst is withered away.”648    Mark xi. 20, 21. Then, too, he informs us that He gave the answer relating to the power of faith. On the other hand, Matthew recounts these matters in a manner importing that they all took place on this second day; that is to say, both the word addressed to the tree, “Let no fruit grow on thee from henceforward for ever,” and the withering that ensued so speedily in the tree, and the reply which He made on the subject of the power of faith to His disciples when they observed that withering and marvelled at it. From this we are to understand that Mark, on his side, has recorded in connection with the second day what he had omitted to notice as occurring really on the first,—namely, the incident of the expulsion of the sellers and buyers from the temple. On the other hand, Matthew, after mentioning what was done on the second day,—namely, the cursing of the fig-tree as He was returning in the morning from Bethany into the city,—has omitted certain facts which Mark has inserted, namely, His coming into the city, and His going out of it in the evening, and the astonishment which the disciples expressed at finding the tree dried up as they passed by in the morning; and then to what had taken place on the second day, which was the day on which the tree was cursed, he has attached what really took place on the third day,—namely, the amazement of the disciples at seeing the tree’s withered condition, and the declaration which they heard from the Lord on the subject of the power of faith.649    [The explanation of Augustin is still accepted by many. But the order of Mark may be followed without any difficulty. The long discourses occurred on the third day, and the blasted condition of the fig-tree was first noticed on the morning of that day; these are the main points.—R.] These several facts Matthew has connected together in such a manner that, were we not compelled to turn our attention to the matter by Mark’s narrative, we should be unable to recognise either at what point or with regard to what circumstances the former writer has left anything unrecorded in his narrative. The case therefore stands thus: Matthew first presents the facts conveyed in these words, “And He left them, and went out of the city into Bethany; and He lodged there. Now in the morning, as He returned into the city, He hungered; and when He saw a single fig-tree in the way, He came to it, and found nothing thereon but leaves only, and said unto it, Let no fruit grow on thee henceforward for ever; and presently the fig-tree withered away.” Then, omitting the other matters which belonged to that same day, he has immediately subjoined this statement, “And when the disciples saw it, they marvelled, saying, How soon is it withered away!” although it was on another day that they saw this sight, and on another day that they thus marvelled. But it is understood that the tree did not wither at the precise time when they saw it, but presently when it was cursed. For what they saw was not the tree in the process of drying up, but the tree already dried completely up; and thus they learned that it had withered away immediately on the Lord’s sentence.

CAPUT LXVIII. De arefacta arbore ficulnea, et quae juxta narrata sunt, quomodo non repugnet Matthaeus caeteris, et maxime Marco de ordine narrationis.

130. Sequitur Matthaeus: Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo, et sanavit eos. Videntes autem principes sacerdotum et Scribae mirabilia quae fecit, et pueros clamantes in templo et dicentes, Hosanna filio David; indignati sunt, et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Jesus autem dicit eis: Utique; nunquam legistis, quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam, ibique mansit. Mane autem revertens in civitatem, esurivit: et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam, et nihil invenit in ea, nisi folia tantum; et ait illi: Nunquam ex te fructus nascatur in sempiternum; et arefacta est continuo ficulnea. Et videntes discipuli mirati sunt dicentes: Quomodo continuo aruit? Respondens autem Jesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis, Tolle te, et jacta te in mare, fiet: et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis (Matth. XXI, 14-22).

131. Hoc et Marcus consequenter dicit, sed non eumdem ordinem tenet. Primo enim quod eum Matthaeus in templum dixit intrasse, et ejecisse vendentes et ementes, non commemorat Marcus, sed circumspectis omnibus, cum jam vespera esset, exisse dicit in Bethaniam cum duodecim; et alia die cum exirent a Bethania esuriisse, et arbori fici maledixisse: quod et Matthaeus commemorat. Et subjungit idem Marcus, quod venerit Jerosolymam, et cum introisset in templum, ejecit vendentes et ementes, quasi altero die, non primo factum esset (Marc. XI, 11-17). Sed quia Matthaeus ita connectit, Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam, unde mane revertentem in civitatem arbori maledixisse commemorat; probabilius creditur ipse potius tenuisse ordinem temporis de vendentibus et ementibus ejectis de templo. Cum enim dicit, Et relictis illis, abiit foras; quibus relictis intelligi poterit, nisi cum quibus superius loquebatur, indignantibus quod pueri clamarent, Hosanna filio David? Praetermisit ergo Marcus quod primo die factum est, cum intravit in templum; et recordatum interposuit, cum dixisset quod non invenerit aliquid in ficulnea praeter folia, quod secundo die factum est, sicut ambo testantur. Miratos autem esse discipulos quod arbor aruerit, et eis Dominum respondisse de fide et de monte in mare transferendo, non ipso secundo die quo dixit arbori, Jam non amplius in aeternum quisquam ex te fructum manducet, sed tertio die dicit. Ipso quippe die secundo commemoravit idem Marcus de templo ejectos vendentes, quod primo die factum praetermiserat. Ipso ergo secundo die dicit facta vespera egressum de civitate, et cum mane transirent, vidisse discipulos ficum aridam factam a radicibus, et 1141 recordatum Petrum dixisse ei, Rabbi, ecce ficus cui maledixisti, aruit: tunc eum de potentia fidei respondisse. Matthaeus autem tanquam secundo die hoc totum factum sit, id est, et dictum arbori, Nunquam ex te fructus nascatur in sempiternum; et arefactam esse continuo; et videntibus hoc discipulis atque mirantibus illud de virtute fidei fuisse responsum. Unde intelligitur, Marcum quidem secundo die commemorasse quod primo die factum praetermiserat, de templo scilicet ejectos vendentes et ementes: Matthaeus vero cum commemorasset quod altero die factum est, de arbore maledicta quando mane revertebatur a Bethania in civitatem, praetermisit ea quae Marcus commemoravit, venisse illum in civitatem, et vespere exiisse, et mane cum transirent, discipulos arborem aridam fuisse miratos; et ei quod secundo die gestum erat, quo arbor maledicta est, adjunxit illud quod tertio die gestum est, ejus ariditatem miratos esse discipulos, et de potentia fidei a Domino audisse: sic ea conjungens, ut nisi ex Marci narratione cogamur intendere, ubi et quid Matthaeus praetermiserit, non possit agnosci. Cum ergo dixisset Matthaeus, Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam, ibique mansit. Mane autem revertens in civitatem, esurivit: et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam, et nihil invenit in ea, nisi folia tantum; et ait illi: Nunquam abs te fructus nascatur in sempiternum; et arefacta est continuo ficulnea; praetermissis caeteris ad eumdem diem pertinentibus, adjunxit statim, Et videntes discipuli mirati sunt dicentes: Quomodo continuo aruit? quod alio die viderunt, alio die mirati sunt. Intelligitur autem non tunc aruisse quando viderunt, sed continuo cum maledicta est. Neque enim arescentem, sed penitus arefactam viderunt, ac sic eam continuo in verbo Domini aruisse intellexerunt.