COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Utrum voluntas informata charitate possit non velle Deum visum per essentiam in patria.
Doctores citati collat. praeced, et alii citati 4. dist. 49. quaest. 6.
Arguitur quod sic: quia idem principium activum eodem modo se habens, non elicit actum modo necessario circa idem objectum ; sed voluntas cum charitate est agens hujusmodi; ergo, etc.
Juxta hoc quaeritur utrum Beatus videns Deum et amans eum, posset non velle eum, et sic peccare? Quod sic : quia in eo est potentia, qua peccari solet, scilicet voluntas, quae est opposita, et est de nihilo potens deviare; ergo, etc.
Item, posse peccare est laudabile ideo non aufertur per statum nobilissimum.
Contra 12. de Civit. cap. 11.
Item cur Deus homo, a cap. decimo.
Item, si quis videns Deum per essentiam, non potest non velle, ut dictum est, magis videns, et valens non potest.
Dicendum quod non, secundum Sanctos. Causa assignatur a quibusdam ex parte Dei tantum, quia Deus vult, quod Angelus feratur continue, sicut modo fertur,vide 2. Confess. et 12 . de Civit. cap. vult.
Contra, ponatur quod Deus dimittat Angelum sibiipsi sub generali influentia, et quod Angelus haberet habitum gloriae, et videret Deum per essentiam, Angelus non posset peccare; nec eum non velle, nec aliquid sibi praeponere, nec eum minus velle. Patet primum; ergo.
Alii dicunt, quod secura scientia de non cadendo, est de ratione illiusstatus.
Contra, etsi non esset certitudo de ejus ratione, adhuc propter eamdem rationem quae prius, non posset peccare.
Alii dicunt, charitas, quae est donum gratuitum, est ratio impeccabilitatis. Illud non valet, quia tunc voluntas non esset libera. Charitas enim viae et patriae, sunt ejusdem rationis, et eadem quae est in via, est in patria, quia nunquam excidit secundum Apostolum 1. ad Corinth. 13. ergo sequitur, quod charitas immobiliabit voluntatem in via, sicut in patria, et sic non potest voluntas ad oppositum in via peccare.
Item, illud donum inclinat per modum naturae, nec libere quantum est de se; ergo voluntas necessitatur per illam formam inclinantem per modum naturae.
Alii dicunt causam ex parte voluntatis effraenatae ferentis se in Deum, et e converso de daemonibus.