Sexto quaeritur utrum peccatum originale ab Adam derivetur in omnes qui seminaliter ab ipso procedunt.
Et videtur quod non.
Mors enim est poena originalis peccati.
Sed quidam in fine mundi, qui reperientur vivi domino veniente ad iudicium, non morientur, ut dicit Hieronymus ad Marcellam.
Ergo non nascentur cum peccato originali.
Sed dicendum, quod in hoc opinio Hieronymi non tenebatur ab omnibus, et sic ratio non ex necessitate concludit. Sed contra, id quod ex necessitate sequitur ex opinabili, non est erroneum neque contra fidem, sicut ex contingenti, quamvis falso, non sequitur impossibile. Sed homines aliquos ex Adam genitos non mori est opinabile. Ergo et aliquos sine originali nasci, quod ex hoc sequitur, non est erroneum.
Praeterea, sicut Augustinus dicit in enchirid., tribus primis petitionibus orationis dominicae poscuntur aeterna, reliquis quatuor temporalia. Sed inter alia quatuor petitur dimissio peccatorum vel debitorum, quorum unum est necessitas generandi cum originali peccato. Cum ergo inconveniens sit dicere, quod oratio totius ecclesiae non exaudiatur, videtur quod aliqui in hac temporali vita generare potuerunt filios sine originali peccato.
Praeterea, nullus potest ab aliquo accipere quod non est in eo. Sed in baptizato non est peccatum originale: tollitur enim per baptismum. Ergo nullus a patre baptizato nascens contrahit originale peccatum.
Praeterea, apostolus dicit, Rom. XI, 16: si radix sancta, et rami; et dominus dicit, Matth. VII, 17, quod arbor bona fructus bonos facit. Si ergo pater est sanctus et bonus, non generat filium peccato originali infectum.
Praeterea, sicut oppositum in opposito, et propositum in proposito. Sed peccator generat peccatorem. Ergo et iustus generat iustum.
Praeterea, apostolus dicit ad Rom. V, V. 15: non sicut delictum Adae, ita est donum christi; sed donum christi est multo potentius. Sed peccatum transfusum ab Adam in aliquem, ab eo propagatur in filium. Ergo et donum christi per baptismum ab aliquo derivatum, ab eo transfertur in filium: et sic filii baptizatorum sine peccato originali nascuntur.
Praeterea, Augustinus dicit in Lib. De baptismo parvulorum: non plus nocuit transgressio primi praevaricatoris quam valuit incarnatio seu redemptio salvatoris. Sed redemptio salvatoris non valet omnibus hominibus.
Ergo nec transgressio Adae nocet omnibus hominibus, et sic non omnes qui ex Adam seminaliter generantur, contrahunt ab eo originale peccatum.
Praeterea, corrupto inferiori non corrumpitur superius: non enim sequitur, si non sit homo, quod non sit animal sed e converso.
Sed natura humana est superius ad quamcumque personam humanae naturae. Non ergo personalis infectio ipsius Adae potuit corrumpere totam naturam humanam originali peccato.
Praeterea, per baptismum aut tollitur corruptio naturae, aut non. Si tollitur, non ergo per actum naturae transfunditur peccatum originale in prolem; si autem non tollitur, aequaliter se habet illa corruptio ad animam generantis et ad animam prolis genitae.
Si ergo animam generantis non inficit culpa originali, neque anima prolis genitae culpa inficietur originali.
Praeterea, Anselmus dicit in libro de conceptu virginali, quod peccatum non est magis in semine quam in sputo. Sed nihil potest conferre alteri quod non habet.
Ergo generatio quae sit ex semine Adae, non causat peccatum originale in prole.
Praeterea, Augustinus dicit in libro de perfectione iustitiae: quod ex necessitate naturae fit, culpa caret. Sed quidquid causatur ex semine in prole, causatur ex necessitate naturae. Ergo culpa caret. Non ergo qui ex Adam seminaliter generantur, peccatum originale contrahunt.
Praeterea, semen est quoddam corpus.
Sed actio corporis non est in momento, sed in tempore: anima autem per culpam inficitur in momento. Non ergo talis infectio causatur ex semine.
Praeterea, philosophus dicit in XV de animalibus, quod semen est superfluum alimenti; et sic semen ex quo iste homo generatur, non fuit in Adam. Sed peccatum originale contrahitur ab aliquibus secundum quod in Adam peccaverunt, ut apostolus dicit, Rom. V, 12. Non ergo per seminalem generationem peccatum originale derivatur ab Adam in omnes homines.
Praeterea, agens proximum plus imprimit quam remotum; cuius signum est quod agens proximum generat sibi simile in specie, non autem agens remotum; sicut homo generatus est similis in specie homini generanti, non autem soli. Sed infectio naturae sicut fuit in Adam, ita etiam est in proximo parente.
Ergo non debet dici, quod illi qui nunc generantur, contrahunt peccatum originale ab Adam, sed a proximis parentibus.
Praeterea, Augustinus dicit in libro de nupt. Et concupisc., quod peccatum transmittit in prolem non propago, sed libido; et sic videtur quod si generatio esset sine libidine, peccatum non traduceretur in prolem. Sed generatio sine libidine et cum libidine non facit diversam dispositionem in semine, nisi secundum maiorem et minorem intensionem caloris. Cum enim semen sit quoddam corpus elementatum, diversa dispositio eius in agendo reducitur ad qualitates activas elementorum. Sed a causa differenti solum secundum intensionem et remissionem non producitur effectus diversus secundum speciem. Sicut ergo propagatio sine libidine non traduceret peccatum originale, ita nec propagatio cum libidine.
Praeterea, caritas libidinem diminuit. Caritas autem potest augeri in infinitum. Cum ergo libido non sit infinita, videtur quod libido possit totaliter tolli per caritatem; et sic non est necessarium quod omnes cum originali peccato nascantur.
Praeterea, libido vel pertinet ad inordinationem sensualitatis, vel ad improbam voluntatem.
Sed neutrum horum invenitur in iustis generantibus. Ergo illi qui ex eis generantur, non contrahunt originale peccatum.
Praeterea, sicut bonum est diffusivum, ut dicit dionysius, ita malum est constrictivum. Sed bonum Adae, puta poenitentia eius, non diffunditur in omnes.
Ergo multo minus malum ipsius.
Praeterea, peccatum ex Adam traducitur in alios, in quantum in Adam peccaverunt.
Sed Adam peccavit comedendo vetitum pomum; non autem potest dici quod omnes comederint vetitum pomum Adam comedente.
Ergo neque quod peccaverunt eo peccante; et sic peccatum originale non transit ab Adam in omnes homines.
Sed contra. Est quod apostolus dicit Rom. V, 12: per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors; et ita mors in omnes transivit, in quo omnes peccaverunt.
Praeterea, Augustinus dicit in libro de fide ad Petrum, quod sicut non potest esse in hominibus sine libidine concubitus, ita non potest esse sine peccato conceptus.
Respondeo. Dicendum quod erroneum est dicere quod aliqui seminaliter ab Adam deriventur absque originali peccato; sic enim aliqui homines essent qui non indigerent redemptione facta per christum. Unde simpliciter concedendum est, quod omnes qui seminaliter ab Adam propagantur, peccatum originale contrahunt mox in ipsa sua animatione, quod ex his quae supra, dicta sunt, potest esse manifestum.
Dictum enim est supra, quod peccatum originale hoc modo comparatur ad totam humanam naturam ex Adam propagatam, sicut peccatum actuale comparatur ad unam personam hominis singularem; ac si omnes homines, in quantum ab Adam derivantur, sint unus homo, cuius diversa membra sint diversae personae. Manifestum est autem quod peccatum actuale primo invenitur in aliquo principio, scilicet in voluntate, quae primo est susceptiva peccati, ut supra dictum est, et ab ea derivatur in alias potentias animae, et etiam in membra corporis, secundum quod moventur a voluntate; sic enim actus sunt voluntarii, qui exiguntur ad rationem peccati. Sic ergo et peccatum originale primo considerandum est in Adam ut in quodam principio, a quo derivatur ad omnes qui ab eo moventur.
Sicut autem moventur partes unius hominis per imperium voluntatis, ita movetur filius a patre per vim generativam; unde philosophus dicit in II phys., quod pater est causa filii ut movens; et in libro de generat. Animal., dicitur, quod in semine est quaedam motio ab anima patris, quae movet materiam ad formam concepti.
Sic ergo huiusmodi motio quae est per originem a primo parente derivatur in omnes qui seminaliter ab eo procedunt; unde omnes qui seminaliter ab eo procedunt, contrahunt ab eo originale peccatum.
Ad primum ergo dicendum, quod Hieronymus non ponit hoc asserendo, sed secundum opinionem quorumdam, ut patet in epistola quam scribit ad minervium de resurrectione carnis, in qua circa hoc plures opiniones ponit; inter quas recitat, quosdam fuisse opinatos, quod illi qui in adventu domini vivi invenientur, numquam morientur, propter illud quod apostolus dicit I ad thessal.
Cap. IV, 16, ex persona eorum loquens: nos, qui vivimus, simul rapiemur in nubibus obviam christo in aera: quod alii exponunt, non quod non moriantur; sed quod parum in morte durabunt, statim resurgentes; et hoc communius tenetur.
Ad secundum dicendum, quod dato quod illi qui vivi reperientur in adventu domini, nunquam moriantur, non sequitur ex necessitate quod peccatum originale non contraxerint.
Poena enim propria originalis peccati est necessitas moriendi, secundum illud apostoli, Rom. VIII, 10: corpus quidem mortuum est propter peccatum, id est necessitati mortis addictum, ut Augustinus exponit.
Potest autem contingere quod aliqui necessitatem moriendi habeant, qui tamen nunquam morientur, divina virtute mortem prohibente; sicut potest contingere quod grave generatum, deorsum non feratur propter aliquod impediens.
Ad tertium dicendum, quod hoc debitum generandi cum originali peccato in hac vita dimittitur non quantum ad hoc quod aliquis generet sine peccato, sed quantum ad hoc quod aliqui cum peccato nati a peccato mundantur virtute christi. Nam per debita intelliguntur peccata, ut dicit Augustinus in libro de sermone domini in monte.
Ad quartum dicendum, quod peccatum originale opponitur iustitiae originali, per quam superior pars animae et deo coniungebatur, et inferioribus viribus imperabat, et etiam corpus absque corruptione poterat conservare.
Per baptismum ergo tollitur peccatum originale quantum ad hoc quod datur gratia, per quam superior pars animae deo coniungitur; non autem datur animae virtus per quam possit conservare corpus absque corruptione, aut per quam possit superior pars conservare inferiores absque omni rebellione; unde manet post baptismum et necessitas moriendi et concupiscentia quae est materiale in originali peccato.
Et sic quantum ad superiorem partem animae participat novitatem christi; sed quantum ad inferiores animae vires, et etiam ipsum corpus, remanet adhuc vetustas quae est ex Adam. Manifestum est autem quod homo baptizatus non generat secundum superiorem partem animae, sed secundum inferiores et secundum corpus; et ideo homo baptizatus non transfundit in prolem novitatem christi, sed vetustatem Adae. Et propter hoc, licet ipse non habeat peccatum originale in quantum est culpa, transmittit tamen peccatum originale in prolem.
Et per hoc patet solutio ad quintum.
Ad sextum dicendum, quod modus ille arguendi tenet quantum ad id quod convenit opposito in quantum est oppositum, non autem quantum ad id quod est commune utrique oppositorum. Sequitur enim, si nigrum congregat visum, quod album disgregat; non autem sequitur quod album sit invisibile, si nigrum est visibile; quia hoc convenit ei secundum colorem, qui est genus utriusque. Vetustas autem Adae, quantum ad inferiores vires et ad ipsum corpus, est communis et iusto et peccatori; et secundum hoc peccator generat peccatorem. Unde non sequitur quod iustus generet prolem sine peccato.
Ad septimum dicendum, quod donum christi est potentius quam delictum Adae, quia restituit homines in altiorem statum quam Adam ante peccatum habuit, scilicet statum gloriae, qui est absque periculo peccandi. Sed hoc oportet quod agatur per conformitatem ad christum, ut effectus sit similis causae.
Sic enim christus assumpsit vetustatem poenae, ut per mortem nos a morte redimeret, et sic resurgendo vitam repararet; ita quod homines per christum primo quidem christo conformantur per gratiam, manente vetustate poenali, ut tandem resurgentes transferantur in gloriam. Et ex hac poenalitate quae remanet in baptizatis quantum ad inferiores vires, traducunt originale peccatum. Nec est inconveniens quod poena sit causa culpae; quia vires inferiores non sunt susceptivae culpae nisi in quantum possunt moveri a superioribus; et ideo remota culpa a superiori parte animae, non remanet ratio culpae in inferioribus actu sed virtute, in quantum sunt generationis humanae principium.
Ad octavum dicendum, quod sicut peccatum Adae nocet omnibus qui carnaliter nascuntur ex ipso, ita redemptio christi valet omnibus qui spiritualiter ex eo nascuntur.
Ad nonum dicendum quod natura absolute accepta in plus est quam persona; sed natura in persona considerata includitur infra fines personae, et per hunc modum persona potest inficere naturam. Et quia a persona primi parentis personae omnes quae ab eo seminaliter propagantur, naturam humanam accipiunt; ideo talis corruptio naturae derivatur ad omnes: sicut si aqua corrumperetur in fonte, corruptio deveniret ad totum rivum derivatum ex fonte.
Ad decimum dicendum, quod in anima parentis baptizati est aliquid resistens corruptioni originalis peccati, scilicet sacramentum christi; quod quidem impedimentum non est in anima prolis genitae. Vel dicendum, quod infectio naturae non transit ad animam nisi per actum generationis, quae est actus naturae; et ideo non transit in animam generantis, sed in animam generati, qui est terminus generationis.
Ad undecimum dicendum, quod peccatum non est actu in semine, sed virtute, in quantum est principium generationis humanae, ut supra dictum est.
Ad duodecimum dicendum, quod defectus originalis non habet rationem culpae ex hoc quod ex necessitate trahitur per seminalem generationem, sed ex hoc quod natura est infecta infectione quae reputatur voluntaria propter sui principium, ut supra dictum est.
Ad decimumtertium dicendum, quod semen hoc modo agit ad infectionem animae sicut agit ad completionem humanae naturae.
Sicut ergo actio seminis est in tempore, sed tamen completio naturae humanae est in instanti per adventum ultimae formae; ita et infectio peccati originalis in instanti causatur a primo parente, quamvis actio seminis non sit in instanti.
Ad decimumquartum dicendum, quod aliqui crediderunt quod peccatum originale a primo parente non posset traduci in posteros nisi omnes homines materialiter fuerint in Adam; et ideo ponunt, quod semen non est superfluum alimenti, sed traducitur ab ipso Adam. Sed hoc non potest esse; quia sic semen esset aliquid resolutum de substantia generantis. Quod autem resolvitur de substantia alicuius, recedit a natura ipsius, et est in via corruptionis; unde non potest esse principium generationis in eadem natura. Et ex hoc philosophus concludit, quod semen non est aliquid resolutum de substantia, sed superfluum alimenti. Per hoc autem non excluditur quin peccatum originale contrahatur a primo parente. Conditio enim generati magis dependet ab agente quod disponit materiam et dat formam, quam a materia, quae a priori dispositione recedens, et formam priorem amittens, novam dispositionem et formam recipit ab agente. Unde non refert, quantum ad contractionem originalis peccati, undecumque materia humani corporis venerit, sed a quo agente in speciem naturae humanae fuerit commutata.
Ad decimumquintum dicendum, quod agens propinquum et remotum possunt distingui dupliciter, uno modo per se, alio modo per accidens. Per accidens quidem, sicut cum remotio et distantia attenditur tantum secundum locum, vel secundum tempus, vel secundum aliquid huiusmodi accidentale causae in quantum est causa; et sic verum est quod agens propinquum magis imprimit in effectum quam agens remotum, sicut ignis propinquus magis calefacit quam ignis remotus, et malum propinquum secundum tempus magis movet animam quam remotum. Per se autem distinguuntur agens propinquum et remotum, secundum naturalem ordinem causarum in causando: et hoc modo agens remotum plus influit in effectum quam agens propinquum.
Dicitur enim in libro de causis, quod omnis causa primaria plus est influens super suum causatum quam causa secunda: quia causa secunda non agit nisi ex virtute causae primae. Quod autem effectus recipit interdum speciem agentis propinqui et non agentis remoti, non est proprie defectus influentiae quae fit ab agente remoto, sed propter defectum materiae, quae non potest recipere tam excellentem formam; unde si materia sit susceptiva formae principalis agentis, recipiet eam magis quam formam agentis propinqui; sicut domus magis recipit formam artis quam formam instrumenti. Quia ergo vetustas originalis peccati invenitur in omnibus secundum quod sunt moti a primo parente, ut supra dictum est; ideo nullus transmittit peccatum originale nisi prout generat in virtute primi agentis. Et propter hoc magis dicitur contrahi ab Adam quam a proximo parente.
Ad decimumsextum dicendum, quod libido nominat inordinatam concupiscentiam actualem.
Dictum est autem supra, quod materiale in originali peccato est concupiscentia habitualis, quae provenit ex hoc quod ratio non habet virtutem totaliter inferiores vires refrenandi. Sic ergo libido actualis quae est in coitu, est signum concupiscentiae habitualis, quae materialiter se habet in originali peccato.
Causa autem quod aliquis transmittat originale peccatum in prolem, est id quod remanet in eo de peccato originali etiam post baptismum, ut dictum est, scilicet concupiscentia, vel fomes. Sic enim patet quod libido actualis non est causa quod transmittatur originale peccatum, sed signum causae. Unde si miraculose fieret ut actualis libido totaliter removeretur, coitu manente, tamen nihilominus proles traheret peccatum originale. Unde Augustinus cum dixit quod libido transmittit peccatum, posuit signum pro signato. Obiectio autem procedebat de hac libidine actuali, ad quam quidem cooperatur calor intensior; non tamen tota causa est ex calore, sed principalior causa est ex virtute talis animae quae principaliter operatur in semine, ut dicit philosophus.
Ad decimumseptimum dicendum, quod caritas diminuit actualem libidinem, in quantum concupiscibilis obedit rationi; non autem sic obedit in statu naturae corruptae, quin aliquid de motu proprio retineat, etiam praeter ordinem rationis; et ideo omnino non tollitur libido, quantumcumque caritas viae augeatur.
Ad decimumoctavum dicendum, quod in actu generationis, etiam in iustis, est actualis libido dum concupiscibilis immoderate in delectabile carnis tendit, et voluntas etiam, etsi contra rationem nihil faciat aut velit, tamen ordinem rationis actualis non attendit propter vehementiam passionis.
Ad decimumnonum dicendum, quod principium peccati est ex nobis, principium autem boni meritorii est ex deo; unde in Adam fuit aliquod bonum quod potuit omnibus communicari, scilicet originalis iustitiae, quam tamen a deo habuit; sed malum quod in alios transmittit habuit ex se ipso, ut potius dici possit quod deus fuisset transfusor boni; homo autem est transfusor mali. Bonum autem poenitentiae ipsius non est transfusum ad alios, quia eius principium fuit gratia personaliter illi homini data.
Ad vicesimum dicendum, quod comedere significat actum personalem; sed peccare potest pertinere ad personam et ad naturam: et ideo illi qui recipiunt naturam humanam ab Adam, dicuntur in Adam peccasse, non autem dicuntur in Adam comedisse.