COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Utrum apprehenso in universali fine idtimo voluntas possit non velle illum ?
Dico quod velle sumitur large pro quacumque inclinatione impressa, sive a Deo, sive a quocumque in ea, unde potest aliquid esimpressum in voluntate, non quod elicit velle, sed quod inclinat velle.
Contra, illud impressum est velle aliquo modo, unde Augustinus super illud : Inclina cor meum, cor inclinari est velle ; sed delectatio est inclinatio; ergo velle consequenter sumitur pro inclinatione sive delectatione, aliquando pro actu elicito, et non est tantum actus elicitus ; ergo velle sumitur large pro omni inclinatione passiva, impressa a Deo, et sic inclinatio non est in potestate voluntatis, quoniam secundum Augustinum, non est in voluntate nostra, quinvisis tangamur, unde aliqua passio fit in voluntate quae non est in potestate voluntatis.
Similiter Anselmus de concord. et praedest. Deus impressit affectiones in voluntate, per quas quodammodo inclinatur ad aliud, sic non est actus elicitus, sed passiva inclinatio.
Similiter sumitur velle pro actu elicito. Sic igitur sumpto potest dici, quod voluntas apprehenso fine in universali, potest non velle illum uno modo, quia licet idem sit bonum in communi et in particulari, etsi sit apprehensum in communi, non tamen in particulari, et sic ab illo potest voluntas averti. Alio modo potest intelligi, quod voluntas non potest velle oppositum boni in communi apprehensi, et nolle illud, scilicet bonum in communi ; sed hoc est impossibile secundum Augustinum 14. de Trinit. cap. 8. et in Enchirid. cap. nono.
Aliter potest intelligi, quod voluntas est ibi libera ad actum, scilicet elicere vel non elicere, ita quod bono in communi apprehenso, voluntas est in potentia actum omnem suspendere, et ita nolle, nec velle.
Contra, illud suspendere, vel est agere, vel non : si est agere; ergo dicis opposita, quia sic suspenderet etiam omnem actum suspendendi; si non est agere:
Contra : impressio facta ab objecto in voluntate est pondus, et inclinatio ; sed omne pondus inclinans necessitat inclinatum suum, nisi inclinatum renitatur, sed non renititur, nisi per actum, etc.
Item, si voluntas non esset libera, tale pondus in ea necessitaret eam ; sed si voluntas nullam libertatem exerceat agendo, sic se habet pondus ad eam, ut non liberam ; ergo necessitat eam.
Item, si potest nullum actum exercere, hoc est inquantum libera, et tunc includitur in ratione libertatis posse non velle, hoc est falsum; voluntas enim Dei semper est in actu, et tamen est libera.
Ad.primum in oppositum: nihil tam subest voluntati, sicut voluntas ; sed sicut actus intellectus est in potestate voluntatis, ita voluntas, quare potest divertere actum volendi, sicut intelligendi, non tamen omnem actum suspendere.
Ad aliud: agens ita, quod per nullam potestatem potest non agere, necessario agit: voluntas autem potest divertere intellectum et se, et per consequens ad aliud: ideo licet necessitetur, stante consideratione, non tamen simpliciter, sicut visus a colore vel luce, et sic nullum actum elicit, quia nullum actum elicit, nisi per aliquid impressum ab objecto, et ideo aeque, ut videtur, necessitatur respectu omnium ; sed impressum in voluntate est tantum inclinans, ideo voluntas nunquam necessitatur ab objecto, tamen magis inclinatur respectu finis quam respectu alterius objecti, ita quod non potest ferri in oppositum, licet sic possit divertere ab eo, non tamen repudiando.
Ad argumentum 15. de Trinit. cap. 41. et Anselm. Cur Deus homo,lib. 1. cap. 7. Beati Angeli non possunt peccare, cujus oppositum videtur tenere. Si enim possunt non velle, possunt peccare peccato omissionis. Et isti dicerent forte, licet deliberatae voluntatis possunt non velle Deum, tamen quia Deus tenet eos in Beatitudine, ut efficiens, non possunt peccare.
Aliqui assignant causam, quare non possunt peccare Beati a parte voluntatis.
Aliqui dicunt, quod causa est voluntas Dei confirmans et efficiens, ita quod non possunt velle oppositum illius, quod Deus vult. Hoc habetur secundum Augustinum 12. Confess. et 22. de Civit. cap. uli.
Alii dicunt causam ex parte objecti Beatitudinis, non ut efficiens: intellectus enim beatus videt divinam essentiam per essentiam,quia Deus per essentiam praesens est intellectui beato, ideo quomodocumque verterit se, videt BeatusDeum, ex quo potest videre Deum per essentiam, et Deus est ubique, ideo quocumque verterit se, videt Deum: ergo si voluntas Beati habentis Deum praesentem in intellectu informata charitate, potest non velle Deum, hoc est, vel nullum actum eliciendo erga Deum, hoc improbatum est prius ; aut divertendo intellectum non cogitando de Deo, hoc improbatum est modo, quia quocumque vertitur ad videndum alia, etiam in genere proprio, videt Deum; aut hoc est, quia potest nolle Deum in praeponendo aliud sibi, hoc impossibile. Probatio, quia quando voluntas praeponit aliquid alii, vel non vult aliquid, hoc est, propter aliquod cur, secundum Anselmum de veritate, sed Deo viso per essentiam nulla potest apparere ratio nolendi ipsum, vel praeponendi aliquid sibi. Probatio, quia hoc non esset, nisi quia hoc cui aliquid praeponitur est malum simpliciter, vel quia non est bonum in se, sed aliud est simpliciter bonum, sed alterum melius, vel quod sint aequalia bona, et voluntas potest praeponere unum alteri; sed nullum istorum contingit in proposito, quia omne bonum includitur in hoc bono, melius quam in se.
Ad argumentum illorum idem principium activum, et eodem modo se habens, aliquando eliciti actum contingentem, aliquando necessarium ; dico, hoc est per mutationem in alio factam, quam in principio vel objecto. Principium prius agens contingenter post necessario agit, ut moriens in charitate est Beatus, voluntas non mutatur, nec charitas, nec objectum: diligam tunc Deum, sicut modo, tamen tunc necessario, modo contingenter propter realem mutationem factam in intellectu: fides modo erit tunc visio, tamen objectum non mutatur, sed alio modo se habet ad voluntatem.
Ad secundum, si voluntas fertur necessario in patria in Deum, quid facit necessitatem ? dico non potest non velle Deum ibi, neque nullum actum exercendo circa hunc, sed circa alium exercendo, neque adimendo. Causa primi est, quia non posset nisi per libertatem hoc, et tunc per exercitium, et ita per actum. Causa secundi est, quia intellectus semper est praesens voluntati, movens et imprimens,quia non potest per libertatem non imprimere,et inclinare ad velle Deum, patet prius, ideo respectu illius non est liber. Similiter causa tertii est idem.