QUODLIBETA 5

 Quaestio 1

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 2

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 3

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 4

 Prologus

 Quaestio 5

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 6

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 7

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 8

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 9

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 10

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 11

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 12

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 13

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 14

 Prologus

Articulus 2

Utrum si ex doctrina doctoris aliqui revocentur a meliori bono, utrum ille doctor teneatur illam doctrinam revocare.

Circa secundum sic proceditur: videtur quod si per doctrinam alicuius aliqui retrahantur a meliori bono, ille teneatur suam doctrinam revocare.

Argumentum 1

Talis enim doctor in sua doctrina facit scandalum activum; quia doctor informat intellectum, intellectus autem informat affectum, et per consequens actum. Sed scandalum activum tenetur quilibet removere. Ergo talis doctor tenetur suam doctrinam revocare.

Argumentum 2

Praeterea, spiritualia sunt temporalibus potiora. Sed in temporalibus, ut Augustinus dicit, non dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum. Ergo multo magis doctori, qui facit damnum in spiritualibus, non dimittitur peccatum, nisi restituat ablatum, quod fit per revocationem doctrinae.

Sed Contra

Sed contra, est quod Gregorius dicit: veritas non est dimittenda propter scandalum.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod hic distinguendum videtur.

Si enim doctor doceat falsam doctrinam, tenetur eam modis omnibus revocare; et maxime si ex ea spirituale damnum sequatur.

Si vero doceat veram doctrinam; potest ex ea sequi detrimentum spirituale in auditoribus dupliciter.

Uno modo ex defectu ipsius qui docet: uno modo quia doctrinam subtilem et altam proponeret rudibus, qui non essent illius doctrinae capaces: qui ex hoc detrimentum salutis incurrerent: contra exemplum apostoli, qui dicit, I ad Cor., III, 1-2: tamquam parvulis in christo lac potum dedi vobis, non escam; alio modo, quia confuse et inordinate proponit, non praeferens maiora minoribus, contra id quod Gregorius dicit in pastoral.: sic laudanda sunt bona summa, ne despiciantur ultima; sic nutrienda sunt bona ultima, ne dum sufficere creduntur, nequaquam tendatur ad summa.

Et in his casibus tenetur doctor ex cuius doctrina damnum spirituale accidit, contra hoc damnum remedium ponere in quantum potest, exponendo saltem doctrinam suam.

Alio modo potest contingere ex defectu aliorum; puta si aliqui, dicendo aliqua erronea, inducerent homines ad aliquam religionem; utpote si dicerent quod quicumque intrat talem religionem, statim erit aequalis meriti sicut beatus Petrus.

Et in hoc casu non tenetur cessare a sua doctrina. Intrare enim religionem propter errorem non est bonum. Unde sic non retrahit homines a meliori bono talis doctor: et hoc est quod Gregorius dicit in pastoral.: sicut incauta locutio in errorem protrahit, ita indiscretum silentium eos qui erudiri poterant, in errore derelinquit.

Ad

Et per hoc patet responsio ad obiecta.