COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Scholium.
Rejicit rationem D. Thomae, quia si valeret, multo magis probasset, quod ultimus finis in particulari necessitaret, quod tamen ipse negat: quia secundum fidem ostenditur ille finis sine omni defectu, et ratione mali. De hoc agitDoctor contra D. Thomam 1. dist. 1. quaest. 4. num. 13. si concedatur haec consequentia, quae negari non potest, adducit Doctor multa absurda in contrariam, et varias confirmationes imaginabiles refutat solidissimo. Num. 13. disputat an Deus velit peccatum, sicut nos. De quo vide ipsum hoc explicantem, 2. dist. 37, quaest. 1. a num. 6. et quaest. 2. a num. 9. causat Deus materiale peccati, sed tota deordinatio a nobis est.
Praeterea, arguitur contra rationem positionis, quod non concludat : quia si voluntas ideo non potest non velle finem ultimum sibi ostensum, quia in ipso non est aliqua ratio fugibilis, sed omnis ratio appetibilis, cum intellectus informatus habitu in lumine fidei ostendit voluntati finem ultimum in particulari, et hoc sub ratione summi boni, in quo est omnis ratio appetibilis et nulla ratio fugibilis, sequitur quod voluntas non potest non velle ultimum finem in particulari sibi aenigmatice cognitum. Consequentia patet, .quia intellectus in lumine fidei certitudinaliter ostendit voluntati Deum, ut est ultimus finis: nec de hoc plus dubitat, quod Deus trinus et unus habeat in se rationem omnis appetibilis, et nullam rationem fugibilis quam de fine universali: et etiam cognoscens finem ultimum, sic in particulari perfectius cognoscit, quam solum cognoscens in universali ipsum. Si igitur voluntas non potest non velle ultimum finem sibi ostensum in universali, multo fortius non potest non velle ultimum finem sibi in particulari aenigmatice cognitum, quod tamen negat Doctor istam opinionem tenens.
Quod si concedas conclusionem, contra per eamdem naturam, per quaiii movetur quis infinem, quiescit in fine ; si ergo voluntas movetur necessario ex se in finem ultimum in particulari, ut in Deum: ergo necessario quiescit in isto, ita quod non potest non velle istum, et ita non potest voluntas avelli a dilectione Dei, et sic fit confirmatus in bono.
Praeterea : omne, quod movetur ex se in aliquid, movetur in illud secundum modum naturae suae ; si igitur voluntas moveatur necessario infinem ultimum, et contingenter in ea quae sunt ad finem, sequitur quod non erit eadem potentia et natura, quoniam eadem natura non potest esse principium agentis necessario, et contingenter, quantum est ex se.
Confirmatur per Philosophum 6. Ethicor. ubi dicit, quod ad ea quae sunt altera genere, sunt alterae particulae animae, et ideo contingit, quod scientificum alia particula est, quam ratiocinativum, quia scientificum est circa necessarium, et ratiocinativum circa contingens ; si igitur voluntas necessario se habeat circa finem ultimum, qui est ens necessarium, et contingenter circa ea quae sunt ad finem, quae sunt contingentia, sequitur quod voluntas non erit una potentia.
Praeterea : Philosophus probat 8. Physic. quod gravia et levia non moventur a se, quia tunc ex se starent, et essent principium sui status ex se circa terminum, sicut animalia: igitur a simili et per eamdem rationem, cum voluntas moveat se libere in finem ultimum, voluntas posset habere principium sui status circa finem ultimum, ita quod posset non velle illum.
Praeterea : Philosophus arguit contra Platonem 1. de Anima : quod intellectus non sit circulus, quia tunc intelligentia esset circulatio.
Ex quo accipitur, quod si natura esset eadem natura, actus est idem cum actu: si ergo voluntas necessario volens ultimum, sit eadem cum volente contingenter ea quae sunt ad finem, tunc actus respectu finis erit ejusdem rationis cum actu respectu eorum quae sunt ad finem, et ita si unus est liber, contingens, et alter erit.
Praeterea : si voluntas, quantum est ex se, necessitetur ad volendum bonum sub ratione boni, sequitur quod non potest non nolle malum sub ratione mali. Consequentia patet, aliter enim simul posset velle aliquid sub ratione boni, et mali ; consequentis falsitas probatur multipliciter.
Primo sic : malum peccati sccundum rationem propriam peccati per se respicit libertatem voluntatis, quia secundum Augus tinum, Peccatum est adeo voluntarium, quod non est peccatum, si non est volun tarium ; ergo peccatum sub ratione peccati est voluntarium ; sed peccatum sub ratione peccati malum est; ergo voluntas potest velle aliquid sub ratione mali.
Confirmatur, actus malus peccati inquantum peccatum est, aut est voluntarium, aut non: si sic, habetur propositum, quod voluntas velit malum sub ratione mali ; si non sit voluntarium, ut malus: ergo actus ut malus non est peccatum.
Praeterea ; voluntas respuit malum, aut sub ratione mali, aut sub ratione boni. Si secundo modo, ita quod nolit malum sub ratione boni: ergo ratio bonitatis est causa nolendi aliquid, et per consequens voluntas non necessario vult bonum sub ratione boni.
Si nolit malum sub ratione mali, contra cuilibet potentiae secundum actus suos correspondet unum objectum formale sibi adaequatum ; sed actus nolendi est actus positivus, sicut actus volendi: ergo voluntas habebit unum objectum positivum sibi proportionatum, et adaequatum secundum utrumque actum. Non igitur actus volendi erit respectu mali, scilicet sub ratione mali, et velle respectu boni.
Praeterea : si voluntas creata et humana non posset velle nisi bonum verum, aut bonum apparens et non malum per se, nec per se deordinationem in actu peccandi, tunc non posset plus peccare voluntas creata, quam voluntas divina et increata. Consequens est falsum: ergo et antecedens. Probatio consequentiae, omnia volibilia a nobis sunt etiam volibilia a Deo: ergo quidquid bonitatis, et entitatis substratae est in quocumque actu volendi vitiose, est volitum a Deo, sicut a nobis: si igitur voluntas nostra creata non potest velle per se deordinationem et deformitatem in actu volendi vitioso, non potest plus voluntas nostra ferri in illam deordinationem quam voluntas divina increata, et per consequens non potest plus peccare in volendo illam deformitatem quam voluntas divina.
Confirmatur per hoc, quod quidquid est per se volitum ab aliqua voluntate, quod est conjunctum sibi, est per accidens volitum ab eadem voluntate; sicut si visus per se videat aliquod visibile ut coloratum, videt per accidens, accidens quod est conjunctum per se visibili, ut musicum et diaphanum, et probatur : quia nisi volens aliquid per se et per accidens, voluit illud quod conjungitur volito per se: tunc voluntas nostra volens per se actum vitiosum, quantum ad substantiam actus, non oporteret quod per accidens voluerit deordinationem in actu, et ita non peccaret: igitur voluntas divina volens per se actum quemcumque nolendi, quantum ad bonitatem in actu, per accidens vult privationem in actu; si igitur voluntas nostra non peccet, nisi quia per accidens vult privationem difformitatis in actu, sequitur quod non plus peccet voluntas nostra, quam. divina, quia non alio modo vult actum vitiosum quam voluntas divina.
Item, ad confirmationem ejusdem rationis, arguitur : quia non videtur quod voluntas sit per se principaliter damnata propter illud, quod est per accidens volitum per voluntatem, cum potentia correspondeat actui culpabili ; cum igitur voluntas damnetur propter volitionem malam, sequitur quod illic actus non sit respectu objecti mali per accidens, sed per se.
Praeterea : in Angelis malis et damnatis Deum odientibus, odium Dei est apprehensum, et ostensum voluntati eorum odienti Deum. Aut igitur volunt odium Dei sub ratione mali, et habetur propositum, quod malum sub ratione mali possit esse volitum: aut est volitum sub ratione boni: quodsi concedas, sequitur falsum, quia non apprehendunt odium Dei sub ratione boni, tunc enim errarent in intelligen do, et sic plus errarent quam nos, quia non apprehendimus sub ratione boni, nec etiam sub ratione alicujus boni potest apprehendis cum amor Dei sit per se bonum, et odium sit per se malum.
Item, apprehenso ultimo fine per intellectum, voluntas necessario delectatur; quia delectatio est conjunctio convenientis cum convenienti, et dum summum bonum ostenditur voluntati, necessario est talis conjunctio: tum quia delectatio causatur ab objecto, et tunc objectum est praesens, sed delectatio, vel est dilectio vel ipsam concomitans, quia apprehenso ultimo fine voluntas necessario diligit illud.
Item, apprehenso malo sub ratione mali, voluntas necessario restringit et tristatur, si est imminens; ergo apprehenso bono sub ratione boni, voluntas necessario diligit.