S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI De Consensu EVANGELISTARUM LIBRI QUATUOR .
CAPUT PRIMUM. Evangeliorum auctoritas.
CAPUT II. Ordo Evangelistarum, et scribendi ratio.
CAPUT IV. Joannes ipsius divinitatem exprimendam curavit.
CAPUT V. Virtutes duae circa contemplativam Joannes, circa activam Evangelistae alii versantur.
CAPUT VI. Quatuor animalia ex Apocalypsi de quatuor Evangelistis alii aliis aptius intellexerunt.
CAPUT IX. Quidam fingunt Christum scripsisse libros de magicis.
CAPUT X. Eosdem libros Petro et Paulo inscriptos quidam delirant.
CAPUT XI. In eos qui somniant Christum magico arte populos ad se convertisse.
CAPUT XIII. Judaeos cur Deus passus est subjugari.
CAPUT XV. Pagani Christum laudare compulsi, in ejus discipulos contumeliosi.
CAPUT XVI. Apostoli de subvertendis idolis nihil a Christo vel a Prophetis diversum docuerunt.
CAPUT XVII. In Romanos qui Deum Israel solum rejecerunt.
CAPUT XVIII. Hebraeorum Deus a Romanis non receptus, quia se solum coli voluerit.
CAPUT XIX. Hunc esse verum Deum.
CAPUT XX. Contra Deum Hebraeorum nihil a Paganorum vatibus praedictum reperitur.
CAPUT XXI. Hic solus Deus colendus, qui cum alios coli prohibeat, coli non prohibetur ab aliis.
CAPUT XXII. Opinio Gentium de Deo nostro.
CAPUT XXIII. De Jove et Saturno quid nugati sint Pagani.
CAPUT XXIV. Non omnes Deos colunt, qui Deum Israel rejiciunt nec eum colunt, qui alios colunt.
CAPUT XXVI. Idololatria per Christi nomen et Christianorum fidem juxta prophetias eversa.
CAPUT XXVII. Urget idololatrarum reliquias, ut demum serviant vero Deo idola ubique subvertenti.
CAPUT XXVIII. Praedicta idolorum rejectio.
CAPUT XXIX. Deum Israel quidni colant pagani, si eum vel praepositum elementorum esse opinantur.
CAPUT XXX. Deus Israel impletis prophetiis jam ubique innotuit.
CAPUT XXXI. Prophetia de Christo impleta.
CAPUT XXXII. Apostolorum contra idololatriam doctrina vindicatur ex prophetiis.
CAPUT XXXIV. Epilogus superiorum.
CAPUT XXXV. Mediatoris mysterium antiquis per prophetiam, nobis per Evangelium praedicatur.
CAPUT II. Quomodo sit Christus filius David, cum ex Joseph filii David concubitu non sit natus.
CAPUT III. Quare alios progeneratores Christi Matthaeus enumerat, alios Lucas.
CAPUT VI. De ordine praedicationis Joannis Baptistae inter omnes quatuor.
CAPUT VII. De duobus Herodibus.
CAPUT XII. De verbis Joannis inter omnes quatuor.
CAPUT XIII. De baptizato Jesu.
CAPUT XIV. De verbis vocis factae de coelo super baptizatum.
CAPUT XVII. De vocatione apostolorum piscantium.
CAPUT XVIII. De tempore secessionis ejus in Galilaeam.
CAPUT XIX. De illo sermone prolixo quem secundum Matthaeum habuit in monte.
CAPUT XXI. De socru Petri quo ordine narratum sit.
CAPUT XXIX. De duobus caecis et muto daemonio, quae solus Matthaeus dicit.
CAPUT XXXVII. De muto et caeco qui daemonium habebat, quomodo Matthaeus Lucasque consentiant.
CAPUT XL. Ubi ei nuntiata est mater et fratres ejus, utrum a Marco et Luca ordo ipse non discrepet.
CAPUT XLIV. De Joanne incluso, vel etiam occiso, quo ordine ab his tribus narretur.
CAPUT XLV. Ad miraculum de quinque panibus quo ordine ab omnibus, et quemadmodum ventum sit.
CAPUT XLVI. In ipso de quinque panibus miraculo quemadmodum inter se omnes quatuor conveniant.
CAPUT L. Cum de septem panibus pavit turbas, utrum inter se Matthaeus Marcusque conveniant.
CAPUT LII. De fermento Pharisaeorum, quomodo cum Marco conveniat, vel re vel ordine.
CAPUT LVII. Ubi de adventu Eliae locutus est eis, quae sit convenientia inter Matthaeum et Marcum.
CAPUT LX. Ubi de ore piscis solvit tributum, quod Matthaeus solus dicit.
CAPUT LXV. De caecis Jericho illuminatis, quemadmodum non adversetur Matthaeus vel Marco, vel Lucae.
CAPUT LXVI. De asinae pullo, quomodo Matthaeu. caeteris congruat, qui solum pullum commemorant.
CAPUT LXXVI. Cum praenuntiavit templi eversionem, quomodo aliis duobus narrandi ordine congruat.
CAPUT II. De praedicta negatione Petri, quemadmodum ostendantur nihil inter se repugnare.
CAPUT VIII. De his quae apud Pilatum gesta sunt, quomodo inter se nihil dissentiant.
CAPUT XII. De divisione vestimentorum ejus, quomodo inter se omnes conveniant.
CAPUT XIV. De duobus latronibus cum illo crucifixis, quomodo omnes concordent.
CAPUT XV. De his qui Domino insultaverunt, quomodo inter se consonent Matthaeus, Marcus et Lucas.
CAPUT XVII. De potu aceti, quomodo inter se omnes consentiant.
CAPUT XXIII. De sepultura ejus, quomodo tres a Joanne non dissentiant.
Chapter XVI.—Of the Temptation of Jesus.
33. Matthew proceeds with his narrative in these terms: “Then was Jesus led up of the Spirit into the wilderness, to be tempted of the devil. And when He had fasted forty days and forty nights, he was afterward an hungered. And when the tempter came to Him, he said, If thou be the Son of God, command that these stones be made bread. But He answered and said, It is written, Man shall not live by bread alone, but by every word that proceedeth out of the mouth of God. And so the account continues, until we come to the words, Then the devil left318 Reliquit. him: and, behold, angels came and ministered unto Him.”319 Matt. iv. 1–11. This whole narrative is given also in a similar manner by Luke, although not in the same order. And this makes it uncertain which of the two latter temptations took place first: whether it was that the kingdoms of the world were shown Him first, and then that He Himself was taken up to the pinnacle of the temple thereafter; or whether it was that this latter act occurred first, and that the other scene followed it. It is, however, a matter of no real consequence, provided it be clear that all these incidents did take place. And as Luke sets forth the same events and ideas in different words, attention need not ever be called to the fact that no loss results thereby to truth. Mark, again, does indeed attest the fact that He was tempted of the devil in the wilderness for forty days and forty nights; but he gives no statement of what was said to Him, or of the replies He made. At the same time, he does not fail to notice the circumstance which is omitted by Luke, namely, that the angels ministered unto Him.320 Mark i. 12, 13; Luke iv. 1–13. John, however, has left out this whole passage.
CAPUT XVI. De tentato Jesu.
33. Sequitur Matthaeus, et dicit: Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo. Et cum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit. Et accedens tentator dixit ei: Si filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Qui respondens dixit: Scriptum est, Non in pane solo vivit homo , sed in omni verbo quod procedit de ore Dei, etc. usque ad id quod dictum est, Tunc reliquit eum diabolus; et ecce Angeli accesserunt et ministrabant ei. Totum hoc similiter Lucas narrat, etsi non eodem ordine. Unde incertum est quid prius factum sit, utrum regna terrae prius demonstrata sint ei, et postea in 1094 pinnam templi levatus sit; an hoc prius, et illud postea. Nihil tamen ad rem, dum omnia facta esse manifestum sit: et quod aliis verbis easdem sententias Lucas explicat, non semper commendandum est quam nihil depereat veritati. Marcus autem attestatur quidem eum in deserto a diabolo esse tentatum quadraginta diebus et noctibus; sed tacet quid ei dictum sit, quidve responderit. Item quod Lucas praetermisit, iste non tacuit, quod Angeli ministrabant illi (Matth. IV, 1-11, Marc. I, 12, 13, et Luc. IV, 1-13): Joannes vero totum istum locum praetermisit.